You are on page 1of 1

Sed modo peccatis exigentibus non solum vultus clementiae in regibus est mutatus, sed etiam rarus

quilibet invenitur episcopus, in quo species Iacob, quam Deus diligit, sic appareat, ut antiquo illi Iacob
speciali similitudine appropinquare studeat: videlicet in baculo crucis seu regulae pastoralis
Iordanem, hoc est mundum fluentem, transeundo, pauperum greges potius quam militum cohortes
pascendo, Rachelem magis quam Liam diligendo, sed tamen utramque amplectendo, de domo Laban,
hoc est mundi principum, cum suis omnibus recedendo, fratrem Esau cum armatis sibi occurrentem
non armis, sed patientia vincendo; et cetera, quae ille figuraliter gessit, specialiter exequendo.

Gerhohus Reicherspergensis praepositus, De gloria et honore Filii hominis - eMGH


Ldl 3, pag.: 397, lin.: 19
Nuper autem suscepi scripta pape Alexandri spondentis, quod velit me habere in gratia sicut
antecessores sui; gratias igitur habeo ipsi ad me scribenti, cum ego nichil adhuc scripserim ad eum,
prepeditus per chaos magnum, quod est inter nos et ipsum; ita ut his, qui volunt hinc transire ad
ipsum vel ab ipso ad nos, obsistat inpedimentum grande illius discordie, que inter sacerdocium et
inperium suscitata est peccatis exigentibus, quia vita rectorum pro meritis disponitur subditorum.

Gerhohus Reicherspergensis praepositus, Epistula ad Innocentium papam - eMGH


Ldl 3, pag.: 205, lin.: 28
Sed inimicus homo licet adhuc vigilantibus agri custodibus temptavit superseminare zizania, dum
Symonem magum, precipuum negociatorem, Nycolaum primum in clero fornicatorem, Ananiam
primum illicitae proprietatis amatorem consuscitavit, quorum germen in agro Dei, peccatis
exigentibus ita pullulavit, ut vix triticum appareat vixque sibi aliquis de lolio non comedendo caveat.

Gerhohus Reicherspergensis praepositus, Opusculum ad cardinales - eMGH


Ldl 3, pag.: 407, lin.: 38
Item non est contra honorem imperialem Babiloniae muros destrui et muros Ierusalem peccatis
exigentibus dirutos reedificari cooperantibus in idipsum Romano pontifice tamquam Iesu sacerdote
magno et domno imperatore tamquam Zorobabel principe legitimo.

Gesta abbatum Trudonensium. Continuatio II (Libri IV) (1138-1183) - eMGH


SS 10, Lib.: III, Cap.: 5, pag.: 345, lin.: 26
Ignis vero reliqua quae proxima erant libere pervagatus, tectum monasterii, partim ligneis tegulis
partim plumbo coopertum, ab orientali eius parte invasit, totumque, fratribus quae intra monasterium
erant auferre certantibus, nullo iam obniti valente, nostris id peccatis exigentibus, feroci flamma
absumpsit.

Gesta Boemundi archiepiscopi (1286-1300) - eMGH


SS 24, pag.: 474, lin.: 32
Anno Domini 1290. Tripolis, civitas nobilissima Terre Sancte, multo sanguine et sudore christianorum
conquisita et conservata, in medio perverse nationis sita, peccatis exigentibus, quoniam diminute
sunt veritates a filiis hominum et in universali ecclesia non modicum refriguit caritas plurimorum,
capitur et deletur funditus a Sarracenis; loca sancta polluuntur, virgines deflorantur et christianus
populus infinitus occiditur, et quibus pepercit gladius, in servitutem rediguntur.

You might also like