You are on page 1of 1

I.

Ego Hermannus Dei gratia abbas ecclesie Altahensis cum, mortuo ac sepulto domino et antecessore
meo, bone memorie Dietmaro abbate, concordi electione fratrum, permissione Dei in vigilia
apostolorum Symonis et Iude anno ab incarnatione Domini 1242, indictione prima, presentibus
domino Ulrico venerabili abbate superioris Altah, de Alderspach et de Osterhofen prioribus, fratribus
Predicatoribus et Minoribus et aliis honorabilibus ecclesiasticis secularibusque personis, qui ad hoc
fuerant evocati, de me indigno electio facta esset, videns, quod peccatis exigentibus a tempore
lamentabilis interfectionis domini Philippi Romanorum regis, que facta fuit anno Domini 1208,
diversis persecutionibus, maxime tamen per tyrannidem Alberti comitis de Bogen, ecclesia nostra in
distractione hominum et possessionum ac oblivione census et iuris eorundem, necnon contractibus
diversis esset multiformiter disturbata, cum iam clamor et fletus viduarum et orphanorum,
monachorum aliorumque pauperum Christi, sepe ac sepius per captivitates incendia et rapinas in
alienas provincias propulsorum, in aures domini Sabaoht introisset, et per misericordiam Dei priori
anno subtracto de hoc medio comite supradicto, per ducem gloriosum dominum Ottonem principem
christianissimum reddita fuisset toti provincie pax optata, utile fore putavi, si omnia que tempore
regiminis mei per me vel per alios fierent ad ecclesiam spectantia vel etiam dependentia, queque a
predecessoribus meis incepta, quorum finis vel determinatio me respicere videbatur, scriptis
commendarem ad presentium et futurorum noticiam transfundenda.

Hermannus Contractus, Chronicon - eMGH


SS 5, anno: 1006, pag.: 118, lin.: 42
Unde nonnullis ex ipsis sponte locum illum relinquentibus, quibusdam etiam ab eo ieiuniis verberibus
exilioque graviter afflictis, nobile monasterium in magnis viris, libris et aecclesiae thesauris, grave,
peccatis exigentibus, pertulit detrimentum; sicuti Roudpertus monachus nobilis et docte facetus,
matris meae patruus, prosa, rithmo metroque flebiliter deplangit.

Heruaeus Burgidolensis - Commentariorum in Isaiam libri octo - LLT-B


liber: 1, cap.: 2, uersus: 9, col.: 50, linea: 23
Ad supernam lucem intuendam homo conditus fuerat; sed, peccatis exigentibus, foras missus mentis
suae tenebras portat, superna non appetit, infimis intendit, coelestia non desiderat, terrena semper in
animo versat.

Hincmarus Remensis, De divortio Lotharii regis et Theutbergae Reginae - eMGH


Conc. 4, Suppl. 1, Interrogatio - Responsio 16, pag.: 213, lin.: 30
RESPONSIO. Sciendum est, quia ut a deo institutum coniugium bonum est et omne peccatum non ex
propria natura subsistit - malum quippe sine substantia est, quod tamen, utcumque fit, in boni natura,
ut supradiximus, coalescit - et peccatis exigentibus in bono coniugii malum fit operatione diaboli,
sicut domini est terra bona utique, ut a bono deo creata et iniquitates sunt nostrae, sed saepe nostris
iniquitatibus videmus et sentimus terram domini tabescentem, qui promisit iratus futuram nobis
terram ferream et caelum aereum et placatus daturum se nobis pluviam temporivam et serotinam
terrae et quia caelum dabit pluviam et terra dabit fructum suum, non quo creaturarum inmutetur
natura, sed quia meritorum distantia irato vel placato deo exinde a nobis vindicta sentiatur vel gratia.

Historia Compostellana - LLT-A


lib. : 2, cap. : 16, linea : 91 [*]
Hinc est quod in quibusdam regionibus paganorum tirannidem potentie Christiane dignitas

You might also like