You are on page 1of 2

10 1Et inde exsurgens venit in fines Iudææ ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbæ ad eum,

et, sicut consueverat, iterum docebat illos. 2Et accedentes pharisæi interrogabant eum, si licet viro
uxorem dimittere, tentantes eum. 3At ille respondens dixit eis: “Quid vobis præcepit Moyses?”. 4Qui
dixerunt: “Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere”. 5Iesus autem ait eis: “Ad
duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud. 6Ab initio autem creaturæ masculum et
feminam fecit eos. 7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhærebit ad uxorern
suam, 8et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. 9Quod ergo Deus coniunxit,
homo non separet”. 10Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. 11Et dicit illis:
“Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; 12et si ipsa
dimiserit virum suum et alii nupserit, mœchatur”. 13Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos;
discipuli autem comminabantur eis. 14At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “Sinite parvulos
venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. 15Amen dico vobis: Quisquis non
receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud”. 16Et complexans eos benedicebat
imponens manus super illos. 17Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante
eum, rogabat eum: “Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?”. 18Iesus autem dixit
ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. 19Præcepta nosti: ne occidas, ne adulteres,
ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem”. 20Ille
autem dixit ei: “Magister, hæc omnia conservavi a iuventute mea”. 21Iesus autem intuitus eum
dilexit eum et dixit illi: “Unum tibi deest: vade, quæcumque habes, vende et da pauperibus et
habebis thesaurum in cælo; et veni, sequere me”. 22Qui contristatus in hoc verbo, abiit mærens: erat
enim habens possessiones multas. 23Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “Quam difficile, qui
pecunias habent, in regnum Dei introibunt”. 24Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At
Iesus rursus respondens ait illis: “Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. 25Facilius est
camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei”. 26Qui magis admirabantur
dicentes ad semetipsos: “Et quis potest salvus fieri?”. 27Intuens illos Iesus ait: “Apud homines
impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum”. 28Cœpit Petrus ei
dicere: “Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te”. 29Ait Iesus: “Amen dico vobis: Nemo est,
qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et
propter evangelium, 30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et
sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. 31Multi
autem erunt primi novissimi, et novissimi primi”. 32Erant autem in via ascendentes in
Hierosolymam, et præcedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens
iterum Duodecim cœpit illis dicere, quæ essent ei eventura: 33“Ecce ascendimus in Hierosolymam;
et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum
gentibus
34
et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget”.
35
Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedæi dicentes ei: “Magister, volumus, ut
quodcumque petierimus a te, facias nobis”. 36At ille dixit eis: “Quid vultis, ut faciam vobis?”. 37Illi
autem dixerunt ei: “Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria
tua”. 38Iesus autem ait eis: “Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut
baptismum, quo ego baptizor, baptizari?”. 39At illi dixerunt ei: “Possumus”. Iesus autem ait eis:
“Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; 40sedere
autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est”. 41Et
audientes decem cœperunt indignari de Iacobo et Ioanne. 42Et vocans eos Iesus ait illis: “Scitis quia
hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; 44et,
quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; 45nam et Filius hominis non venit, ut
ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis”. 46Et veniunt
Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timæi
Bartimæus cæcus sedebat iuxta viam mendicans. 47Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, cœpit
clamare et dicere: “Fili David Iesu, miserere mei!”. 48Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille
multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. 49Et stans Iesus dixit: “Vocate illum”. Et vocant
cæcum dicentes ei: “Animæquior esto. Surge, vocat te”. 50Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens
venit ad Iesum. 51Et respondens ei Iesus dixit: “Quid vis tibi faciam?”. Cæcus autem dixit ei:
“Rabboni, ut videam”. 52Et Iesus ait illi: “Vade; fides tua te salvum fecit”. Et confestim vidit et
sequebatur eum in via.

You might also like