You are on page 1of 1

Iohannes Hus - Contra occultum aduersarium - LLT-A

pag.: 77, linea: 318


Sed, heu, discedentes ab isto nostro duce et capite remurmuramus, dum modicum nos eciam gravibus
peccatis exigentibus brachium seculare solum verbo pulsaverit, quia non sumus de hiis, de quibus
canit ecclesia:
Ceduntur gladiis, more bidencium
non murmur resonat, non querimonia,
sed corde tacito mens bene conscia
conservat pacienciam.

Iacobus de Vitriaco - Sermones uulgares uel ad status (prologus et sermones I - XXXVI) - LLT-A
sermo: 23 (ad monachos nigros), prothema, par.: 1, pag.: 419, linea: 10
Sicut enim Dominus peccatis exigentibus aliquando subtrahit uerbum suum, ita per magnam
misericordiam suam aliquando multiplicat FRVMENTVM uerbi sui et FRVCTVM LIGNI cuius folia
ualent ad medicinam - uerba enim sacre Scripture uim habent medicinalem - ET GERMINA AGRI
pleni, cui benedixit Dominus, agri scilicet floridi diuinarum Scripturarum.

Iacobus de Vitriaco - Historia occidentalis - LLT-B


cap.: 13, pag.: 111, linea: 10
Cum igitur a priscis temporibus in partibus occidentis due tantum fuissent regularium diuersitates,
monachi scilicet nigri sancti Benedicti regulam profitentes, et canonici albi secundum regulam beati
Augustini uiuentes, postquam peccatis exigentibus, primo modica negligentes, paulatim cadere
ceperunt, ad tantam dissolutionem plures regularium conuentus deuenerunt, quod uiri timorati et
prudentes, sub alio habitu et aliis institutis domino militaturi, ab ipsis recesserunt.

Iacobus de Vitriaco - Historia orientalis - LLT-B


cap.: 43, pag.: 202, linea: 73
Post hec vero cum secundus Hierosolymitanus rex Baldovinus de Burgo, peccatis exigentibus, in
captivitate Saracenorum detineretur, dominus patriarcha Hierosolymitanus cum archiepiscopis et
episcopis et aliis regni baronibus cum comite Tripolitano civitatem obsidione vallavit, cum duce etiam
Venetorum, qui multitudine pugnatorum comitatus cum galeis quadraginta et multis, tam maioribus
quam minoribus navibus, | ex parte maris urbem obsedit.

Iacobus de Vitriaco - Historia orientalis - LLT-B


cap.: 64, pag.: 254, linea: 4
Licet temporibus illis totam terram Promissionis Saraceni, peccatis exigentibus, occupassent, multi
tamen christiani de gente Surianorum patriam suam deserere noluerunt, sed extremis conditionibus
afflicti et iugo dure servitutis oppressi inter Saracenos habitabant, princeps autem Egyptius, qui
universas regiones a Laodicia Syrie usque ad extremam Egypti civitatem Alexandriam possidebat,
quartam civitatis Hierosolymitane portionem ex parte dominici sepulchri Surianis et patriarche eorum
sub annuo tributo ad habitandum concesserat.

Iacobus de Vitriaco - Historia orientalis - LLT-B


cap.: 94, pag.: 422, linea: 65

You might also like