You are on page 1of 1

663, linea: 5

Cum enim ad vindicandam iniuriam Jesu Christi et terre sancte succursum universos assiduis
exhortationibus invitemus et illuc accedentibus de Dei confisi misericordia omnium peccatorum
suorum veniam et vitam promittamus eternam, nullatenus reputamus indignum, si habitatoribus
ipsius, qui vovent sanctorum limina visitare, de benignitate sedis apostolice in terra ipsa, que peccatis
exigentibus et rerum penuria premitur et assiduis indiget defensoribus, damus licentiam remanendi:
ne - quod absit - dum personis terra ipsa minuitur et expensis etiam vacuatur, contra christianos
prevaleant Philistei et diu detineant sanctuarium Domini, quod ceperunt.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber primus - LLT-B
epist.: 487 (Aimerico, illustri regi Jerusolimitano - [Lateran? 1198 Dezember 21]), pag.: 717, linea: 5
Verum quia - sicut Domino placuit, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum -
manum misisti ad fortia et illius terre amministrationem et regimen assumpsisti, in qua Dominus et
redemptor operatus [est] salutem nostram, dorsum posuit ad flagella et humiliavit semetipsum, factus
obediens usque ad mortem, regie magnitudini est summopere satagendum, ut exemplo eius, qui cepit
facere et docere, in tribulationibus non deficiat, que terram illis nimis peccatis exigentibus invenerunt.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber primus - LLT-B
epist.: 502 (Episcopo Tripolitano - [Lateran? 1198 Dezember 31]), pag.: 731, linea: 28
Ad excusandum quoque, quod fecerat, nonnulla in eisdem litteris suis exprimere procuravit, quibus
nos plus ad misericordiam quam iudicium suppliciter invitabat: ignorantiam scilicet, cum nusquam
expressum fuerit usque ad nostra tempora de electo, quod de episcopis fuerat institutum;
perturbationem mentis, que pro tribulationibus, que terram illam nimis peccatis exigentibus
invenerunt, rationis acumen intueri acutius non sinebat; idoneitatem persone tue, que litteratura et
honestate ceteris illius terre clericis preminebat; et quod canonicorum vota in alium non poterant de
facili convenire, qui si aliquatenus discordassent, a domino terre, parato ad predam et de scissuris
mentium exultante, bona ecclesiastica essent miserabiliter desolata; et - sicut venerabilis frater noster
C(onradus), Maguntinus archiepiscopus, episcopus Sabinensis, cuius testimonium premissis
rationibus concordabat, suis nobis litteris intimavit - tua prudentia circumspecta totius terre statui
plurimum poterat existere fructuosa.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber primus - LLT-B
epist.: 504 (Lingonensi episcopo - [Lateran, 1198 Dezember 31]), pag.: 733, linea: 25
Sine dolore tibi et pudore scribere non valemus, cum sedes apostolica, quod olim in te dinoscitur
approbasse, nunc peccatis exigentibus cogitur improbare.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber primus - LLT-B
epist.: 530 (532) (Decano et capitulo Andegauensibus - [Lateran? 1199 Januar 21]), pag.: 768, linea: 13
Et quoniam prephatus episcopus, qui et minus peccaverat et, sicut ex premissis apparet, severius
fuerat castigatus, ad apostolicam sedem licet spontanea voluntate non tamen sine multis laboribus et
expensis accessit, reatum suum cognoscens humiliter et devote misericordiam postulans et iudicium
non requirens: nos super facto eius cum fratribus nostris communem tractatum habentes et subtiliter
indagantes, quod, licet munus sibi consecrationis impensum nec prioris ecclesie ipsum pontificem
fecerit nec secunde, cum ad primam non fuerit consecratus et ad secundam, prioris vinculo
perdurante, non potuerit canonice consecrari, adhuc alteri coniugaliter alligatus - illud tamen provide
attendentes, quod et urgens necessitas et evidens utilitas ecclesie vestre, quoniam non poteratis in

You might also like