You are on page 1of 1

aliam personam idoneam convenire, dispensationis gratiam requirebant -, eo de plenitudine potestatis

tam a vinculo prioris ecclesie quam a pena suspensionis penitus absoluto de benignitate sibi apostolice
sedis duximus concedendum, ut - priore consensu hactenus perdurante, sicut per litteras personarum
ecclesie vestre nobis est intimatum - Andegauensem ecclesiam tamquam proprius pontifex ad laudem
et gloriam nominis Dei, ad honorem et exaltationem ipsius, ad salutem et utilitatem suam et tam cleri
quam populi sibi commissi studeat gubernare, ut preveniente divina gratia et sequente plus prodesse
velit et valeat quam preesse; presertim temporibus istis, quibus, cum habundet iniquitas et peccatis
exigentibus multorum caritas refrigescat, opus est non mercennario sed pastore.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber primus - LLT-B
epist.: 549 (552) (Johanni, ministro domus sancte Trinitatis Ceruifrigidi, eius que fratribus tam
presentibus quam futuris regularem vitam professis - [Lateran, 1199 Februar 3]), pag.: 794, linea: 3
| Operante Patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, qui solem
suum oriri facit super bonos et malos etiam diebus nostris, in quibus peccatis exigentibus abundat
iniquitas et multorum caritas refrigescit, nonnulli, faciente cum eis Domino signum in bonum - unde
inter alia beneficia, que nobis misericorditer impertitur, ad gratiarum actiones propensius invitamur -,
posteriorum obliti ad anteriora cum apostolo se extendunt et exuentes veterem hominem cum actibus
suis et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes in vite transeunt novitatem; cum relictis
pro Deo, que possident, et non que sua sunt, sed que Iesu Christi querentes, voluntariam eligunt
paupertatem et divine se subiciunt servituti; quorum desideriis tanto est propensius annuendum,
quanto per opera pietatis gratiorem prestant Altissimo famulatum.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber primus - LLT-B
epist.: 551 (554) (Colimbriensi et aliis episcopis in regno Portugalie constitutis - [Lateran? 1199
Februar 7]), pag.: 797, linea: 23
| Cum in partibus vestris peccatis exigentibus sepius contingat diversa loca interdicto supponi,
quando generale vel particulare dici debeat interdictum, apud vos accepimus in dubium revocari,
cum illi, qui ab ecclesia Romana decorari privilegio meruerunt - videlicet ut, cum generale interdictum
terre fuerit, liceat eis clausis ianuis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis,
suppressa voce divina officia celebrare -, interdicto particulari se asserant non artari: asserentes illud
interdictum generale dumtaxat, quando regnum vel saltem provincia tota subicitur interdicto.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber primus - LLT-B
epist.: 552 (555) (Archiepiscopo et clero Pisanis - [Lateran, 1199 Februar ca. 5 - 15]), pag.: 799, linea: 7
Nec ista dicimus ideo, quin concordia illa possint male utentes abuti, cum vix contingat in rebus
humanis aliquid tam salutiferum inveniri, unde per culpam abutentium aliqua sinistra non valeant
provenire, quoniam et apostolus aliis fuit odor vite in vitam, aliis odor mortis in mortem et ipse
Christus lapis offensionis nonnullis extitit et petra scandali positus in ruinam et in resurrectionem
multorum; et licet omnis potestas a Domino Deo sit teste Scriptura, ea tamen preminentes
nonnum*quam {fol. 140v} peccatis exigentibus abutuntur.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber quintus - LLT-B
epist.: 44 (45) (Litterae catholici Armeniorum ad dominum papam - [(Sis?, 1201 ca. Oktober 1)]),
pag.: 87, linea: 6

You might also like