You are on page 1of 1

Nec moremini pro Dei pietate mittere subsidium, ne peccatis exigentibus nimia dilatio nostra fiat

confusio, quia nostrum credere decipit nos, et patimur cotidie naufragium sine spe humani subsidii.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber quintus - LLT-B
epist.: 61 (63) (Capitulo Caputaquensi - [Lateran, (1202) Juni 12]), pag.: 117, linea: 15
Adhuc enim peccatis exigentibus exulat nec ad sedem suam redire permittitur, cum domos eius in
ipsius oculis possideant alieni et sponsa eius serviat violentis.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber quintus - LLT-B
epist.: 158 (159) (.. Episcopo Castellano, .. Camaldulensi et .. sancti Fridiani prioribus - [Lateran,
(1203) Februar 15]), pag.: 307, linea: 17
(|) Tacti sumus dolore cordis intrinsecus et gravi merore turbati, quod, sicut multorum relatione
didicimus et ipsa rerum evidentia manifestat, monasteria per Tusciam, Marchiam et ducatum
Spoletanum constituta nullo medio ad Romanam ecclesiam pertinentia, que, sicut esse noscuntur
specialius apostolica protectione munita, sic esse deberent in observantia regularis ordinis potiora,
usque adeo sunt peccatis exigentibus deformata et in spiritualibus et temporalibus diminuta, quod
iam eis multo deterius esse videtur, que gaudere poterant speciali privilegio libertatis, quam illis
monasteriis, que archiepiscopis vel episcopis lege noscuntur diocesana subiecta.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber secundus - LLT-B
epist.: 72 (75) (.. Compostellano archiepiscopo et universis episcopis in regno Legionensi constitutis
- [Lateran, 1199 ca. 10 - 31]), pag.: 128, linea: 4
Inter cetera vero, in quibus scandalizatur hodie populus christianus, precipuum est persecutio
paganorum, que tam in Oriente quam in Occidente peccatis exigentibus invaluit ultra modum; contra
quam utrobique simile quodammodo putaverunt remedium invenire; sed quia Deum ante suum non
proposuere conspectum, quod inventum est in remedium, in periculum est conversum.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber secundus - LLT-B
epist.: 96 (104) (Cantuariensi archiepiscopo - [Lateran, 1199 Juni 26]), pag.: 208, linea: 2
(|) In tantum peccatis exigentibus corda quorundam symoniaca pravitas depravavit, ut in
exterminium canonice sanctionis et elusionem quodammodo divini iudicii lucris turpibus iniantes ac
dicentes in corde suo: "Non est Deus" symoniam sub honesto nomine pallient, quasi mutato nomine
culpa transferatur et pena.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber secundus - LLT-B
epist.: 124 (133) (Petro, Compostellano archiepiscopo - [Lateran, 1199 ca. Juli 10]), pag.: 248, linea: 9
Volens enim apostolica sedes Compostellanam ecclesiam pro reverentia beati Iacobi apostoli, cuius
venerandum corpus in ea creditur requiescere, speciali privilegio decorare, dignitatem Emeritensis
metropolis, que peccatis exigentibus a longis retro temporibus usque nunc barbarica tenetur feritate
captiva, eidem ecclesie cum integritate Lusitanie provincie liberali concessione donavit, sicut
privilegia felicis memorie Calixti pape, predecessoris nostri, liquido protestantur: tres de suffraganeis
episcopatibus exprimens nominatim, videlicet Colimbriensem, Salamanticensem et Abulensem, qui
soli tunc in confessione christiani nominis permanebant; ceteros autem generali donatione concludens.

You might also like