You are on page 1of 1

linea: 12

Dolemus enim et non sine rubore referimus et merore, quod, sicut veridica quorundam relatione
nostris est auribus intimatum, immo sicut quorundam etiam opera manifestant, ea nunc peccatis
exigentibus attemptantur in regno Francorum, que non solum regnis intemptata sunt aliis, sed etiam
inaudita.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber sextus - LLT-B
epist.: 154 (155) (.. Illustri regi Ungariae - [Anagni, (1203) November 5]), pag.: 255, linea: 4
Licet autem ipse in votis habuerit exequi votum patris et mandatum eius filiali devotione complere,
quia tamen inter serenitatem tuam et ipsum peccatis exigentibus dissentionis scrupulus intervenit,
nondum est quod proposuerat executus, presertim cum ab hoc eum defectus retraxerit expensarum.

Innocentius III papa: Regestorum Innocentii III papae liber sextus - LLT-B
epist.: 158 (159) (Petro episcopo, in archiepiscopum Panormitanum electo, regio familiari - [Anagni,
(1203 Oktober Ende - November Anfang)]), pag.: 261, linea: 23
Quodsi forsan peccatis exigentibus usque adeo invalesceret inimicus, ut ei resistere vel contra eum
stare sine periculo non valeres, non negamus, quin modum invenias, quo sine fidelitatis tue ac fidei
lesione animam tuam salves.

Innocentius IV, papa, Epistolae - eMGH


Epp. Saec. XIII, 2, Epist.: 1, pag.: 1, lin.: 33
Hinc est, quod felicis recordationis Celestino papa predecessore nostro, qui bone memorie Gregorio
pape successerat, infra modicum temporis spatium soluto carnis debito censuali ad superos, ut
credimus, ut introeat in potentias Domini, evocato, ac eius, ut moris est, exequiis in crastino celebratis,
post vacationem diutinam, que peccatis exigentibus propter malitiam temporis intervenit, fratres ad
tantum subrogandi pastoris officium Anagnie convenientes in unum, tandem Spiritus sancti gratia
invocata in nos providentie sue oculos iniecerunt, imbecillibus humeris fascem tanti oneris imponere
decernendo.

Innocentius IV, papa, Epistolae - eMGH


Epp. Saec. XIII, 2, Epist.: 324, pag.: 244, lin.: 5
Si ergo, fili carissime, diligenter attendas et, ut convenit, mediteris, quod illi terre presis, in qua Iesus
Christus pro humani generis redemptione nasci, conversari voluit atque mori, dulciter perferes et
suaviter degustabis quorumlibet laborum, curarum et sollicitudinum ingruentiam, ut eam, que
peccatis exigentibus persecutionum concutitur incommodis diversarum, ad statum possis reducere
meliorem; super quo tanto libentius et fiducialius te requirimus et rogamus, quanto magis id tuo
commodo et honori, exaltationi ecclesie ac saluti et utilitati totius populi Christiani scimus et
cognoscimus expedire.

Innocentius IV, papa, Epistolae - eMGH


Epp. Saec. XIII, 2, Epist.: 627, pag.: 446, lin.: 28
Quare fuit ex parte ipsorum regis et patriarche nobis humiliter supplicatum, ut cum huiusmodi
matrimonium ad sedandas capitales inimicitias inter parentes et vassallos utriusque peccatis

You might also like