Landulfus senior, Historia Mediolanensis (374-1085) - eMGH
SS 8, Lib.: 3, cap.: 25.(24), pag.: 91, lin.: 61
Bona est caritas, quae legis et prophetarum est plenitudo; bona est caritas, quae protoplaustos per multa tempora suis peccatis exigentibus dampnatos a faucibus inferni clementer detraxit; beata est charitas, quae per summam Deitatis clementiam humanatam nos a poena primi hominis liberare misericorditer sataguit, et liberando secum in culpa nostri saeculi in aeternum gaudere concessit, qua discipulos suos dicens armavit: "Beati misericordes, quoniam ipsi possidebunt terram," et item: "In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem," de qua dixit apostolus: "Dilectio sine simulatione, odientes malum, adhaerentes bono."
Ludewicus IV. Constitutiones (Const. 6,1, 671-894; 6,2, 7-747) - eMGH
Const. 6,1, Nr.: 814, pag.: 689, lin.: 12 Licet secundum canonem evangelice veritatis, qui non intrat per hostium in ovile gregis dominici, fur appellatur et latro rapacitatis lupine, audiens et considerans diligenter tam enormia scelera pravitatis heretice stilo ferreo exarata in ungue adamantino, quanta dicebantur a multis de vestra solida fide, sicut presumptuosus, temerarius et superbus ascendi supra astra celi ecclesiastica, ubi michi meis peccatis exigentibus parata fuit sedes inique prelationis.
Magnus Reicherspergensis presbyter, Annales (921-1167) - eMGH
SS 17, pag.: 464, lin.: 5 Sed peccatis exigentibus nihil dignum memoria a tanta multitudine actum est.
Magnus Reicherspergensis presbyter, Chronica (-1195) - eMGH
SS 17, pag.: 503, lin.: 28 Anno 1177. post multas tribulationes multaque gravamina, quae peccatis exigentibus perpessa est ecclesia in illa nota dualitate per annos fere viginti duos, tandem repropitiato Domino, quia non in aeternum obliviscetur misereri, facta est concordia inter domnum papam et domnum inperatorem, mediantibus quibusdam magnis regni principibus.
Magnus Reicherspergensis presbyter, Chronica (-1195) - eMGH
SS 17, pag.: 508, lin.: 30 Itaque Saladinus misit super nos Techedinum cum 20 milibus electorum militum, qui interruperunt exercitum christianorum,bellumque fuit acerrimum inter nonam et vesperam; et peccatis exigentibus, pluribus nostrorum occisis devictus fuit populus, et fuit rex captus et sancta crux et comes Cabulenus et Milo de Caleverdo et Onfredus iuvenis, et princeps Reinaldus captus et mortuus, et Galtherus de Arsur et Hugo de Gibelin et dominus de Botrono et dominus de Marachele, et mitte alii de melioribus mortui et capti, ita quod non evasit inter milites et pedites ultra ducentos.
Magnus Reicherspergensis presbyter, Chronica (-1195) - eMGH