You are on page 1of 1

Otto I Frisingensis episcopus, Chronica - eMGH

SS rer. Germ. 45, Lib.: IV, cap.: 30, pag.: 222, lin.: 8
Itaque cum Romanum imperium, quod ceteris mundi regnis obfuscatis solum regnare videbatur, cum
et ipsi peccatis exigentibus iusto Dei iudicio ea, qua aliis mensum erat gentibus, mensura
remetiendum fuit, Odoacer, natione Rugus, ex ultimis Pannoniae finibus cum Turcilingis, Sciris,
Herulis ad invasionem eius procinctum movet.

Otto I. Frisingensis episcopus, Gesta Friderici I. imperatoris - eMGH


SS rer. Germ. 46, Lib.: I, cap.: 36, pag.: 56, lin.: 3
Nunc autem nostris et ipsius populi peccatis exigentibus, quod sine magno dolore et gemitu proferre
non possumus, Edissa civitas, quae nostra lingua Rohais dicitur, quae etiam, ut fertur, cum quondam
in oriente tota terra a paganis detineretur, ipsa sola sub Christianorum potestate Domino serviebat, ab
inimicis crucis Christi capta est, et multa Christianorum castella ab ipsis occupata.

Paschasius Radbertus - Expositio in lamentationes Hieremiae (libri quinque) - LLT-A


lib. : 1, linea : 347 [*]
Profecto quia sponso peccatis exigentibus exacerbato mox non modo angelorum auxilio atque
omnium sanctorum destituitur uerum etiam Spiritus sancti consolatione frequenter desolatur ita ut
amici qui gaudent ad uocem sponsi et auscultant offenso illo magis luctum adhibeant | nonnumquam
et lamenta quam ullius consolationis fomenta.

Paschasius Radbertus - Expositio in Matheo (libri xii) - LLT-A


CM 56A lib. : 8, linea : 3556 [*]
Et omnia eius quae seruituti erant addicta iusto Dei iudicio sub diabolo peccatis exigentibus pius et
clemens rex concessit.

Paschasius Radbertus - Expositio in Matheo (libri xii) - LLT-A


CM 56B lib. : 12, linea : 1726 [*]
Videbat enim in spiritu ubi uel ubi Iudam proditionis suae insaniam meditantem uidebat eum
adpropinquare non fide non caritatis amore qui se elongauerat a salute peccatis exigentibus suis.

Pelagius II papa, Epistolae - eMGH


Epp. 2, Epistolae ad episcopos Histriae, Epist.: 3, pag.: 450, lin.: 3
Ignem, quantum valui, caritatis accendi et tantae scissionis exurere rubiginem volui, sed impletam
prophetae sententiam peccatis exigentibus inveni, qui ait: 'Frustra conflavit conflator; scoriae eius non
sunt consumptae'.

Petrus Damiani, Epistolae - eMGH


Epp. Kaiserzeit 4,1, Epist.: 31, pag.: 292, lin.: 20
Nec ea, que illis necessaria sunt, peccatis exigentibus videre permittit.

You might also like