Professional Documents
Culture Documents
Antología Cibus
Antología Cibus
puero opust cibo, opus est matri autem, <opus est> quae puerum lavit,
opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter
ut dies noctesque potet, ópust ligno, opust carbonibus,
fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis,
oleo <opust>, opus est farina, porro opus est totum diem:
numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet;
non enim póssunt militares pueri etauio exducier.
T. Maccius Plautus, Truculentus
v. 902
quem cibum igitur aut quas potiones aut quas vocum aut florum varietates aut quos
tactus quos odores adhibebis ad deos, ut eos perfundas voluptatibus?
Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando alia
nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium
tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia vorant alia
mandunt.
M. Tullius Cicero, De Natura Deorum
2. 122
Nam cum tribus rebus animantium vita teneatur, cibo potione spiritu, ad haec omnia
percipienda os est aptissimum quod adiunctis naribus spiritu augetur, dentibus autem in
ore constructis mandatur atque ab is extenuatur et mollitur cibus.
M. Tullius Cicero, De Natura Deorum
2. 134
ad quos sensus capiendos et perfruendos plures etiam quam vellem artes repertae sunt;
perspicuum est enim quo conpositiones unguentorum, quo ciborum conditiones, quo
corporum lenocinia processerint.
M. Tullius Cicero, De Natura Deorum
2. 146
simplex, quod malo punico et asparago cibum carpant solum, ex olea arbore ceram, e
fico mel, sed non bonum.
Si uero pituita stomachus impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum
uomitus est: utilis exercitatio, gestatio, nauigatio, frictio.
nos ut tristiores ad tam viles accessimus cibos, 'suadeo' inquit Trimalchio 'cenemus; hoc
est ius cenae'.
Petronius, Satyrica
35.7
videte numquid hoc placeat: ego vos in duas iam pelles coniciam vinctosque loris inter
vestimenta pro sarcinis habebo, apertis scilicet aliquatenus labris, quibus et spiritum
recipere possitis et cibum.
Petronius, Satyrica
102. 9
non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum,
donec ancilla vini [certum ab eo] odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem
invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam
coepit et “quid proderit” inquit “hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si
antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis?
Petronius, Satyrica
111. 10
ego maestus et impatiens foederis novi non cibum, non potionem capiebam, sed
obliquis trucibusque oculis utrumque spectabam.
Petronius, Satyrica
113. 6. 2
Canis per flumen carnem cum ferret natans,
Lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
Aliamque praedam ab alio cane ferri putans
Eripere voluit; verum decepta aviditas
Et quem tenebat ore dimisit cibum,
Nec quem petebat potuit adeo attingere.
Phaedrus. Fabulae Aesopiae
1. 4. 6
pueris ante cibum lactis asinini heminam dari aut si exitus cibi rosiones sentirent,
antiqui in arcanis habuerunt, si hoc non esset, caprini.
cum alii excubent armati, alii claustra portarum tueantur, alii vallum fossasque scutis
innixi cingant, cibum ipsum stantes capiant, tribunus inter scorta volutabitur, et has
solas vigilias aget?
M. Fabius Quintilianus. Declamationes Maiores
3. 13
Verum ille, ut satis detruncauerat cibum, sitire inpatienter coeperat; nam et optimi casei
bonam partem auide deuorauerat, et haud ita longe radices platani lenis fluuius in
speciem placidae paludis ignauus ibat argento uel uitro aemulus in colorem.
Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque erat, retectis pedibus paulisper
conquiescebat opposita ad oculos manu.
C. Suetonius Tranquillus. De Vita Caesarum
Aug. 78. 1
Mulier autem in possessionem missa ea sola, sine quibus fetus sustineri et ad partum
usque produci non possit, sumere ex bonis debet: et in hanc rem curator constituendus
est, qui cibum potum uestitum tectum mulieri praestet pro facultatibus defuncti et pro
dignitate eius atque mulieris.
Iustinianus. Digesta Iustiniani
37. 9. 1. 19
Sed id, nisi intolerabilis dolor est, superuacuum est, satiusque est abstinere a cibo; si
fieri potest, etiam potione; si non potest, aquam bibere.
A. Cornelius Celsus, De Medicina
4. 2. 5
remedio erunt aquae calidae duo congi et mox triginta brassicae modicae caules cocti et
ex aceto dati, sed uno die abstinendum est alio cibo.
L. Iunius Moderatus Columella, De Re Rustica
6. 6. 2
uua quoque, quam Graeci ἀγρίαν σταφυλήν uocant, cum cibo mixta prodest, uel eadem
pertrita et cum aqua potui data.
L. Iunius Moderatus Columella, De Re Rustica
8. 5. 21
Famem deinde pestilentia secuta est: quippe insalubrium ciborum novi suci, ad hoc
itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos, et nec manere sine clade nec
progredi poterant: manentes fames, progressos acrior pestilentia urgebat.
Q. Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni
9. 10. 13
o prodiga rerum
luxuries numquam paruo contenta paratis
et quaesitorum terra pelagoque ciborum
ambitiosa fames et lautae gloria mensae,
discite quam paruo liceat producere uitam
et quantum natura petat.
M. Annaeus Lucanus. Bellum Civile
4. 375