You are on page 1of 2

• In diebus illis ex-i-er-unt ex Israel filii iniqui et suas-er-unt multis dicentes:

“E-a-mus et dis-pon-a-mus testamentum cum gentibus |quae circa nos s-unt|,


quia, ex quo re-ces-si-mus ab eis, in-ven-er-unt nos multa mala”. Et bonus visus
est sermo in oculis eorum; et destina-ver-unt aliqui [? aliquos] de populo et ab-i-
er-unt ad regem, et ded-i-t illis potestatem, ut face-re-nt iustitias gentium. Et
aedifica-ver-unt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum; et
fec-er-unt sibi praeputia et re-ces-ser-unt a testamento sancto et iuncti sunt
nationibus et venumdati sunt, ut face-re-nt malum.
• Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti,
ut regnaret super duo regna. Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in
curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine; et constituit bellum
adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et
fugit, et ceciderunt vulnerati multi. Et comprehenderunt civitates munitas in terra
Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti. Et reversus est Antiochus, postquam
percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad
Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi et intravit in sanctificationem cum
superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et
mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et
coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia.
• et ait princeps eunuchorum ad Daniel: “ Timeo ego dominum
meum regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit
vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis
vestris, condemnabitis caput meum regi ”. Et dixit Daniel ad
custodem, quem constituerat princeps eunuchorum super
Daniel, Ananiam, Misael et Azariam: “ Tenta nos, obsecro,
servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad
vescendum et aqua ad bibendum; et videantur in conspectu tuo
vultus nostri et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio, et,
sicut videris, facies cum servis tuis ”. Qui, audito sermone
huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.

You might also like