Professional Documents
Culture Documents
Rainerus Sancti Petri Gandavensis monachus (monachus Sancti Gisleni ?), Miracula Sancti Gisleni
(Excerpta) (BHL-3555 BHL-3556) - eMGH
SS 15,2, Cap.: 11, pag.: 584, lin.: 27
Evoluto sane ab incarnatione Domini curriculo nongentorum [ 38] annorum, sexta hora dominici diei,
12 Kalendarum Septembrium, Gysleberto duce causa regni concertante adversus Ottonem regem
Saxonum, peccatis exigentibus plurimorum, in parenergiis claustri ignis primo debilis furtim irrepsit
cum flatu ventorum atque in tantum desevit, nulla motus tunsione pectorum, non flumine
lacrimarum, non dolore gemituum, donec vorax illius ardoris incendium, quod nunquam dicit:
'Sufficit', absorberet omnia usque ad criptae septum, ubi reposita erant pignera sacrorum cinerum.