You are on page 1of 1

STABAT MATER

Stabat Mater dolorosa Sancta mater, istud agas,


Iuxta crucem lacrimosa, Crucifixi fige plagas
dum pendebat filius. Cordi meo valide.
Cuius animam gementem Tui nati vulnerati
Contristantem et dolentem Tam dignati pro me pati,
Pertransivit gladius. Poenas mecum divide!
 
O quam tristis et afflicta Fac me vere tecum flere,
Fuit illa benedicta Crucifixo condolere,
Mater unigeniti Donec ego vixero.
Quae maerebat et dolebat. Juxta crucem tecum stare
Et tremebat, cum videbat Te libenter sociare
Nati poenas incliti. In planctu desidero.
   
Quis est homo qui non fleret, Virgo virginum praeclara,
Matrem Christi si videret Mihi jam non sis amara,
In tanto supplicio? Fac me tecum plangere.
Quis non posset contristari, Fac ut portem Christi mortem,
Piam matrem contemplari Passionis eius sortem
Dolentem cum filio? Et plagas recolere.
   
Pro peccatis suae gentis Fac me plagis vulnerari,
Jesum vidit in tormentis Cruce hac inebriari
Et flagellis subditum. Ob amorem filii,
Vidit suum dulcem natum Inflammatus et accensus,
Morientem desolatum Per te virgo sim defensus
Dum emisit spiritum. In die judicii.
   
Eja mater fons amoris, Fac me cruce custodiri,
Me sentire vim doloris Morte Christi praemuniri,
Fac ut tecum lugeam. Confoveri gratia.
Fac ut ardeat cor meum Quando corpus morietur
In amando Christum Deum, Fac ut animae donetur
Ut sibi complaceam. Paradisi gloria.
 

You might also like