You are on page 1of 4

Pagina cottidiana

Girumnenses,
seditiosi moderati ac temperantes
ad novas paginas proponendas
ad priores paginas percurrendas
Pagina mensis

Sinān, litteris Arabicis ‫( سنان‬natus, si recte censent eruditi, circa annum 1490 in


oppido Ağırnas prope Caesaream in Cappadocia; mortuus 17 Iulii 1588 Constantinopoli)
quinquaginta annos fuit principalis Imperii Ottomanici architectus et machinator, qui
se sultanis Selimo I, Suleimano Magnifico, Selimo II, et Muradi III accommodavit. Sinan
inter primos architectos omnium temporum numeratur; vulgo notus est nomine
compendiario Mimar Sinan, scilicet "Sinan architectus".

Origo et nomen
Nativitas Sinan in oppido Ağırnas pro certo habetur; ibidem enim ipse fontem construere
iussit; incolis huius oppidi anno 1573 in Cyprum remoturis, iussu sultani Selimi II familia
Sinan exempta est et in oppido eius natali manere permissa. Sed nec diem neque annum
natalitiae Sinan scitur. Notitiae de familia eius lacunosae et partim discrepantes, et in
scriptis amici eius, poetae Sai Mustafa Çelebi, et in eiusdem Sinanis epistularum
commercio, littera fundatoria (Vakfiye) atque epitaphio sepulcri reperiuntur. Satis constat
familiam religioni Christianae haesisse linguaque Turcica locutam, sed an e populo
Armenio sive Graeco sive etiam Turcico haud liquet. Pater nomen Abdülmennan gessit;
iuvenis enim, inter annos 1512 et 1514, in corpore Ianissariorum inductus, nomine et
patronymico Sinan bin Abdülmennan inscriptus est (vide et imaginem nostram).
Nomen Sinan religionem Islamicam proclamat (Arabice plenius sinān al-dīn "pilum fidei"); id
igitur adsumpserit quo tempore inter Ianissarios receptus huic religioni se convertit.
Praenomen natale Yusuf i.e. Iosephus sine certitudine proponitur. Annis posterioribus in
munere atque officio fungendo titulis insignibus ut puta Koca Mimar Sinan Ağa (lingua
Turcica sui temporis: Koca Mi‘mār Sinān Āġā, ‫ )قوجو معمار< سنان آغا‬ornatus est.
In oppido natali forsitan latomus factus est. Per collectione puerorum (devşirme) praeter
modum serotina Constantinopolim vectus, faber eruditus est et in manu tironum
Ianissariorum exercitatus. An Rhodum in insulam duce Selimo I militaverit haud liquet, sed
decenniis sequentibus plerisque sultani Suleimani Magnifici excursionibus interfuit …
ad priores mensium paginas inspiciendas
Imago mensis
Ludi circenses cum quadrigiis: opus tessellatum, nunc in museo galloromano, Lugduni. Ludi
Romani mense Septembri celebrabantur.
ad novas imagines proponendas
Nuntii
 15 Augusti: Cabura Afganiae caput iterum a militibus Taliban capta est.
 14 Augusti: Terrae motus magnitudinis 7.2 Haitiam percutiens saltem 1419
homines necavit.
 11 Iulii: Turma Pediludica Nationalis Italica Londinii Certamen Europaeum
Pediludii vicit.

Jovenel Moïse

 7 Iulii: Jovenel Moïse, praeses Haitiae, domi in Portu Principis necatus est.


 18 Iunii: Abraham Raissi novus praeses Iraniae electus est. 62 % electorum ei
suffragati sunt.

Gulielmus Lasso

 24 Maii: Gulielmus Lasso praeses Aequatoriae factus est.

Michael Collins
 28 Aprilis: Michael Collins, astronauta missioni Apollini 11 pristini, primae
navigationis ad lunam, mortuus est.
 24 Aprilis: Plus quam unum miliardum (1 002 000) hominum in toto orbe terrarum
nunc contra virus SARS-CoV-2 vaccinati sunt.

ad novos nuntios addendos


Translatio hebdomadalis
Hanc paginam Latine converte s.t.p.:
en:Independence Day (Philippines) → Dies libertatis Philippinarum
de incepto translationum hebdomadalium
de translationibus prioribus et futuris
Participatio tua
de / en / es / no / ro / ru
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu
quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet

 Praefatio
 De recensendo
 Structura paginae
 Hierarchia paginarum
 Qualitas paginarum
 De orthographia
 De Latinitate
 De nominibus propriis
 Fontes nominum Latinorum
 De bibliographiis etc.
 De categoriis
 Paginae novae
 Paginae non annexae
 Omnes paginae
 Categoriarum caput
 Categoriarum arbor
 Categoriae paginarum admeliorandarum
 Harenarium
Eruditio Latina

Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.


Alia incepta

Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera


sunt:
Victionarium
Dictionarium liberum

You might also like