You are on page 1of 1

pro quantitate aliqua caseorum episcopo Basiliensi quasi obligatum per neglegentiam perditum est; et

sic de die in diem peccatis exigentibus ecclesia Mediani - monasterii redditibus suis miserabiliter est
fraudata.

Richerus Senoniensis monachus, Gesta ecclesiae Senoniensis - eMGH


SS 25, Lib.: V, cap.: 4, pag.: 332, lin.: 26
Sed quia peccatis exigentibus universe pestilentie mundo evenerunt, iram Dei pro commissis nostris
nos vexare dubium non est, sicut in subsequentibus invenire quis poterit, si lectioni intellectum
apponere voluerit.

Rodericus Ximenius de Rada - Historia Hugnorum, Vandalorum et Sueuorum, Alanorum et


Silingorum - LLT-A
cap.: 10, pag.: 72, linea: 38
Deinde prelio iterato ipsum Gilimerum fuge exterminio propulsauit, set insequens captiuauit et ipsum
captum cum diuiciis et rapinis nequiter conquisitis imperatori Iustiniano Constantinopolim destinauit;
et eo misso redegit totam Affricam in prouinciam Romanorum anno LXXXXVII-o ex quo Wandali
Affricam intrauerunt; et mansit postea Romanorum subdita ditioni donec per Mahometi astuciam fuit
reddita heretice prauitati, in qua peccatis exigentibus adhuc manet.

Romualdus II Salernitanus archiepiscopus, Annales (893-1178) - eMGH


SS 19, pag.: 423, lin.: 2
Cumque de pace inter eos componenda, mediante Bernardo Clarevallensi abbate, diucius esset
tractatum nec potuisset, peccatis exigentibus, consumari, bellum inter eos validum est exortum.

Romualdus II Salernitanus archiepiscopus, Annales (893-1178) - eMGH


SS 19, pag.: 425, lin.: 6
Sicque factum est, quod peccatis exigentibus suggestione Graecorum et malicia, duo adeo potentes et
nobiles principes, amisso exercitu parum boni ad honorem nominis christiani perficere potuerunt.

Romualdus II Salernitanus archiepiscopus, Annales (893-1178) - eMGH


SS 19, pag.: 427, lin.: 7
Set quia negatum est summis stare diu, tocius regni sui peccatis exigentibus, gloriosissimus rex
Rogerius post tot victorias et triumphos apud Panormum febre mortuus est, et sepultus in
archiepiscopatu eiusdem civitatis, anno vite sue quinquagesimo octavo, mensibus duobus, diebus
quinque, 27. die mensis Februarii, anno regni sui 24, anni Domini 1152.

Romualdus II Salernitanus archiepiscopus, Annales (893-1178) - eMGH


SS 19, pag.: 459, lin.: 2
Dum autem papa a Siponto Anagniam veniret, ecclesie peccatis exigentibus, Hugo de Bononia
cardinalis Beneventi est mortuus, Willelmus de Papia Portuensis episcopus apud Aversam obiit,
Malfridus Penestrinus episcopus apud Anagniam diem clausit extremum.

You might also like