You are on page 1of 2

CHAPTER 18

Pronouns II, Intransitive Verbs with the Genitive or Ablative

Parse the words in bold.


1. puero ei quem amas porci sunt odio.
2. a puero isti porci ad urbem eandem agentur.
3. cuius pastoris porci in eo agro sunt?
4. pastorem quendam cui porci cari sunt in agro video.
5. quas vaccas in agro vides ipse?

Change from singular to plural, or vice versa, and then translate.


1. quidam amici dominorum nostrorum mortui sunt.
2. qui sunt pueri isti?
3. carmen aliquod a puero hoc lectum est.
4. a quibus interfecti sunt hi cives?
5. puellam quandam amo quae me non amat.

Translate.
1. qui deos non laudat mente bona caret.
2. quo in templo munera illa ponemus?
3. quos amant dei celerius moriuntur quam homines morum malorum.
4. quis stultitiae tuae oblivisci poterit?
5. iuvenis quidam, a quo haec amatur, gladio eius nautae vulneratus est.

Aurea Dicta
1. caelum, non animum, mutant qui trans mare currunt. (Horace)
2. deus quaedam munera universo humano generi dedit, a quibus excluditur nemo. (Seneca
the Younger)
3. diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est. (Ovid)
4. ea molestissime ferre homines debent quae ipsorum culpa contracta sunt. (Cicero)
5. ego eadem non volo senex quae puer volui. (Seneca the Younger)
6. felix qui potuit rerum cognoscere causas. (Virgil)
7. leve fit, quod bene fertur, onus. (Ovid)
8. nolite velle quod fieri non potest. (Cicero)

diligo, -ere, dilexi, dilectum 3 like, love


senex, senis masc. 3 old man

Lege, Intellege
In addition to his historical works, Tacitus (Publius? Cornelius Tacitus; c. AD 56–c. 120),
the greatest Roman historian, wrote the Agricola, a biography of his father-in-law, Gnaeus Julius
Agricola, governor of Britain; the Germania, an ethnographical treatise; and the Dialogus De
Oratoribus, on the decline in modern oratory. All that we have of the Historiae is about a third of
the whole work, treating the particularly eventful years AD 69–70. (Rome had five emperors
between June 68 and December 69.) The Annales, which covers the reigns of Tiberius, Gaius,
Claudius, and Nero, was his masterwork, but little more than half of its original sixteen or eighteen
books have survived.

Cicero as an Orator
ad Ciceronem venio, cui eadem pugna cum aequalibus suis fuit, quae mihi
vobiscum est. illi enim antiquos mirabantur, ipse suorum temporum eloquentiam
anteponebat; nec ulla re magis eiusdem aetatis oratores praecurrit quam iudicio. primus
enim excoluit orationem, primus et verbis dilectum adhibuit et compositioni artem, locos
quoque laetiores attemptavit et quasdam sententias invenit, utique in eis orationibus, quas
senior iam et iuxta finem vitae composuit, id est, postquam magis profecerat usuque et
experimentis optimum dicendi genus didicerat. nam priores eius orations non carent vitiis
antiquitatis: lentus est in principiis, longus in narrationibus, otiosus circa excessus; tarde
commovetur, raro incalescit; pauci sensus apte et cum quodam lumine terminantur.
—Tacitus, Dialogus de Oratoribus 22

dilectus, -us masc. 4 choice, discrimination


adhibeo, -ere, adhibui, adhibitum 2 apply
utique adv. at least, definitely
iuxta adv., prep. + acc. near
proficio, -ere, profeci, profectum 3 (i-stem) improve
optimum dicendi genus “the best style of speaking”

You might also like