You are on page 1of 2

X, 1, 1: Cognoscam te, cognitor meus, cognoscam sicut cognitus sum.

Virtus animae meae,


intra in eam coapta tibi, ut habeas possideas sine macula ruga. Haec est mea spes: ideo loquor
in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. cetera vero vitae huius tanto minus flenda quanto
magis fletur, tanto magis flenda quanto minus fletur in eis. Ecce enim veritatem dilexisti,
quoniam qui facit eam venit ad lucem. Volo eam facere in corde meo coram te in confessione,
in stilo autem meo coram multis testibus.
X 2, 2: Et tibi quidem, Domine, cuius oculis nuda est abyssus humanae conscientiae, quid
occultum esset sin me, etiamsi nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem, non me tibi.
Nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges places amaris
desideraris, ut erubescam de me abiciam me atque eligam te nec tibi nec mihi placeam nisi de
te. Tibi ergo, Domine, manifestus sum, quicumque sim. quo fructu tibi confitear, dixi, neque
id ago verbis carnis vocibus, sed verbis animae clamore cogitationis, quem novit auris tua.
Cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi quam displicere mihi; cum vero pius, nihil
est aliud confiteri tibi quam hoc non tribuere mihi, quoniam tu, domine, benedicis iustum,
sed prius eum iustificas impium. Confessio itaque mea, Deus meus, in conspectu tuo tibi
tacite fit non tacite: tacet enim strepitu, clamat affectu. Neque enim dico recti aliquid
hominibus quod non a me tu prius audieris, aut etiam tu aliquid tale audis a me quod non
mihi tu prius dixeris.
X 3, 3: Quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessiones meas, quasi ipsi sanaturi
sint omnes languores meos? Curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum
ad corrigendam suam. Quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint?
unde sciunt, cum a me ipso de me ipso audiunt, an verum dicam, quandoquidem nemo scit
hominum quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est? si autem a te audiant
de se ipsis, non poterunt dicere «mentitur dominus». Quid est enim a te audire de se nisi
cognoscere se? Quis porro cognoscit dicit «falsum est», nisi ipse mentiatur? Sed quia caritas
omnia credit, inter eos utique quos conexos sibimet unum facit, ego quoque, Domine, etiam
sic tibi confiteor ut audiant homines, quibus demonstrare non possum an vera confitear. Sed
credunt mihi quorum mihi aures caritas aperit.

[Cognito pricipio primo anima se ipsam agnoscit, quandoquidem cum ad virtutis suæ fontem
pervenit in speculo illo imaginem suæ statim intuetur. Inter animam Deumque omnia
communia videtur quatenus anima derivata sit ab Eo, et viceversa quidquid abysso humanae
conscientiae continetur ignotum Ei esse nequit. Deinde cum anima ad Eum accedit omnes
quas patiebat tenebras* uno ictu dissipantur, quiaque purissimam formam sui sub luce
principii sui aperto corde explorat. Lustrali aqua tandem ducit intus ne inanes sordes** magis
captivare sibi possint Augustinus, non tantummodo illuminandi causa***, neque tantum
verbis suis stilo exaratis, sed etiam spiritualium, id est cogitationibus, confessus fuit; non
tantummodo ante Deum, sed coram alios testes, sanandique gratia, spiritalis flumine qui in
abyssum intrans aptissime mundat continentia, atque ope illæ aquæ medela maxime
adhibuit, sacra ferendo****.

*Cfr. Conf. II 8, 16: «Quis est qui doceat me, nisi qui inluminat cor meum et discernit umbras eius?«».
**Id est vanitate theatri, carminum, nugarum libidinumque fugit, id est libertatem sibi comparandi beneficio.
Vide. Conf. IV 1. 1.
***Conf. X 2: "Confessio itaque mea, deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit et non tacite: tacet enim strepitu,
clamat affectu. neque enim dico recti aliquid hominibus quod non a me tu prius audieris, aut etiam tu aliquid
tale audis a me quod non mihi tu prius dixeris."
**** Conf. V 1:"Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguae meae". ]

You might also like