You are on page 1of 2

DE SOPHOCLIS TRACHINIARUM VERSU 768

SCRIPSIT

C. ZIJDERVELD Jr

Hyllus in morte patris sui atrocissima enarranda vestem illam


letiferam membris Herculis arte se applicasse exponithisce verbis:

?a? p??spt?sseta?
p?e??a?s?? ??t???????, ?ste t??t????,
??t?? ?pa? ?at' ??????.?. t. ?.

Ad vocabula ??t??????? ?ste t??t???? scholiasta hanc adnota-


tionem praebet: ?? ?p? t??t???? ?a??? s???e??????????. Quam
explicationem interpretes posteriores secuti sunt, licet hic illic
paululum inter se discrepent. Audiantur Jebb et Schneidewin,
quorum alter sic vertit: ?closely glued to his flesh, as by a
craftsman", alter: ?als h?tte es ein K?nstler angeleimt".
Quae si hoc modo accipias, comparationem satis miram extitisse
eamque prorsus alienam ab ingenio Sophocleo vix neges. Veri
simile enim non est ulli umquam viro vestem inglutinatam esse
ab opifice. Neque, si quis cogitare velit de illa sculptorum arte,
quae dicitur ?chryselephantine", huic opinioni assentiri possim.
Quid? Num veri simile videtur Sophoclem per pauca illa vocabula
?ste t??t???? allusisse ad artificium tam singulare? At hoc longe
aliter exprimere debebat! Accedit quod notissima huius artis
exempla, Phidiae Athenam Parthenum, Iovem Olympiacum dico,
vestimentis prorsus Iaxis induta fuerunt. Sed huius quoque rei
admonere velim: artifices illas laminas ?ureas et eboreas non in
statua nuda prius facta inglutinabant, sed partes aureae et eboreae
in tabulatione quadam deformi fulturarum infigebantur '). Ergo
ne haec quidem ars quicquam ad rem; alia via videtur esse
ineunda ad explicandam comparationem, quam poeta procul dubio e
vita cotidiana sibi sumpsit.
Nonne quasi sua sponte se offert alia explanatio: ?et vestis

1) Cf. Lucian. Jupp. trag. 8; Gall. 24.


176 DE SOPHOCLIS TRACHINIARUM VERSU 768

lateribus arte se applicai, tamquam chiton opificis ali-


cui us"? Cui versioni non modo nihil obstat, sed etiam genitivum
illum, in altera interpretatione satis
molestum, nunc optime in
contextum quadrare neminem
fugiet. Fabri enim et opifices ve-
stimenta arte restricta induere solebant, ne labore assiduo occupati
impedirentur sinu ampliore; quo Consilio hodiernae quoque operae
saepe apto ilio vestimento utuntur, quod Anglice ?overall" vocatur.
Comparanda sunt quae scripsit de hac re Margaretha Bieber
(Griech. Kleidung p. 21): ?Zuweilen ist aber der Chiton so eng,
dasz er sich eng an die Seite anlegt... Das ist die echte Exomis
der Sklaven und Handwerker, die oft auch noch an der geschlos-
senen Seite einen gen?hten kurzen Schein?rmel hat, sodasz das
Gewand ganz knapp und fest sitzt, und die Bewegung nicht hindert".

1935

?MNEMOSYNAE" CONCILIUM AD PROMOVENDA


STUDIA CLASSICA HABITUM

Die nono Novembris


mensis anni 1935 iterum, et quidem
Amstelodamum, a Mnemosynae
convenerunt curatoribus advocati,
quicumque studiis classicis vacant professores, doctores, studiosi,
haud minus fr?quentes quam anno superiore affuerant. F?liciter
nunc quoque conventus rationem diligentissime compositam ab-
solverunt Amstelodamenses
professores A. Sizoo et G. A. S. Snijder.
A quibus rogatus Eng. Drerup orationem pronuntiavit c. t. ?Der
homerische Apollonhymnus", quae postea in Mnemosynae paginis
prodibit. Deinde omnes ad Museum se contulerunt quod ab Allard
Pierson nomen duxit, cuius videndi benevole hospitibus copiam
fecerat G. A. S. Snijder.
In proximum quoque annum eiusdemmodi contionem edicere
placuit Mnemosynae curatoribus, eamque Groningae habere mense
Octobri vel Novembri huius anni. Quo ut conveniant cuncti, in
primis ii, qui hanc bibliothecam recipere soient, in tempore invi-
tabuntur antiquitatis classicae cultores.

You might also like