You are on page 1of 1

Marziale

I 10
Petit Gemellus nuptias Maronillae
et cupit et precatur et donat.
Adeone pulchra est? immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

I 19
Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
Expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
Nil istic quod agat tertia tussis habet.

I 47
Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:
quod vispillo facit, fecerat et medicus.

VII, 3
Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos? Ne mihi tu mittas, Pontiliane,
tuos

X, 74
Iam parce lasso, Roma, gratulatori, Lasso clienti. Quamdiu salutator
Anteambulones et togatulos inter Centum merebor plumbeos die toto,
5 Cum Scorpus una quindecim graves hora
Ferventis auri victor auferat saccos?
Non ego meorum praemium libellorum
- Quid enim merentur? - Apulos velim campos:
Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
10 Nec quae paludes delicata Pomptinas
Ex arce clivi spectat uva Setini.
Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.

You might also like