Professional Documents
Culture Documents
BONIFACIUS VIII
9. Ratum quis habere non potest quod eius nomine non est gestum.
11. Cum sunt partium iura obscura reo fovendum est potius quam actori.
1
14. Cum quis in ius alterius succedit iustam ignorantiae causam habere censetur.
19. Non est sine culpa qui rei quae ad se non pertinet se immiscet.
23. Sine culpa, nisi subsit causa non est aliquis puniendus.
24. Quod quis mandato facit iudicis, dolo facere non videtur, cum habeat parere necesse.
26. Ea quae fiunt a iudice si ad eius non spectant officium non subsistunt.
2
29. Quod omnes tangit debet ab omnibus probari.
38. Ex eo non debet quis fructum consequi quod nisus extitit impugnare.
41. Imputari ei non debet per quem non stat si non fiat quod per eum fuerat faciendum. .
3
44. Is qui tacit non fatetur, sed nec utique negare videtur.
45. Inspicimus in obscuris quod est verisimilius, vel quod plerumque fieri consuevit.
46. Is qui in ius succedit alterius, eo iure quo ille uti debebit.
48. Locupletari non debet aliquis cum alterius iniuria vel iactura.
51. Semel Deo dicatum non est ad usus humanos ulterius transferendum.
53. Cui licet quod est plus licet utique quod est minus.
57. Contra eum qui legem dicere potuit apertius, est interpretatio facienda.
4
59. Dolo facit qui petit quod restituere oportet eumdem.
61. Quod ob gratiam alicuius conceditur non est in eius dispendium retorquendum.
64. Quae contra ius fiunt, debent utique pro infectis haberi.
66. Quum non stat per eum, ad quem pertinet, quominus conditio impleatur, haberi debet perinde ac si
impleta fuisset.
67. Quod alicui suo non licet nomine nec alieno licebit.
68. Potest quis per alium quod potest facere per seipsum.
72. Qui facit per alium est perinde ac si faciat per seipsum.
73. Factum legitime retractari non debet, licet casus postea eveniat a quo non potuit inchoari.
5
74. Quod alicui gratiose conceditur trahi non debet ab aliis in exemplum.
75. Frustra sibi fidem quis postulat ab eo servari, cui fidem a se praestitam servare recusat.
78. In argumentum trahi nequeunt quae propter necessitatem aliquando sunt concessa.
79. Nemo potest plus iuris transferre in alium quam sibi ipsi competere diagnoscatur.
81. In generali concessione veniunt ea quae quis esset verisimiliter in specie concessurus.
82. Qui contra ius mercatur bonam fidem praesumitur non habere.
84. Cum quid una via proibetur alicui ad id alia non debet admitti.
86. Damnum quod quis sua culpa sentit sibi debet non aliis imputare.
88. Certum est quod is committit in lege, qui legis verbum complectens, contra legis nititur voluntatem.