You are on page 1of 2

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam

qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. 2. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter
se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. 3.
Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae
longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad
effeminandos animos pertinent important, 4. proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum
incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos
virtute praecedunt. (Caesar, Commentarii de bello Gallico, I, 1-4)

Quid est enim, per deos, optabilius sapientia, quid praestantius, quid homini melius, quid
homine dignius? Hanc igitur qui expetunt philosophi nominantur nec quicquam est aliud
philosophia, si interpretari velis, praeter studium sapientiae. Sapientia autem est, ut a veteribus
philosophis definitum est, rerum divinarum et humanarum causarumque quibus eae res
continentur scientia, cuius studium qui vituperat haud sane intellego quidnam sit quod
laudandum putet. (Cicero, De off. II, 2)

Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina
philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic
noster labor in varias reprehensiones incurreret. Nam quibusdam, et iis quidem non
admodum indoctis, totum hoc displicet philosophari. Quidam autem non tam id
reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam
ponendam in eo non arbitrantur. Erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris,
contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle consumere.
Postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent, genus hoc scribendi,
etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse negent. [2] Contra quos omnes
dicendum breviter existimo. Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus satis
responsum est eo libro, quo a nobis philosophia defensa et collaudata est, cum esset
accusata et vituperata ab Hortensio. Qui liber cum et tibi probatus videretur et iis, quos
ego posse iudicare arbitrarer, plura suscepi veritus ne movere hominum studia viderer,
retinere non posse. (Cic. De fin. I, 1-2)
Seneca, De vita beata, 1,4: Nemo sibi tantummodo errat, sed alieni erroris et causa et auctor
est.

ibid. 8,6: Audaciter licet profitearis summum bonum esse animi concordiam; uirtutes enim ibi
esse debebunt ubi consensus atque unitas erit: dissident vitia.

ibid. 17,3-4: Nunc hoc respondeo tibi: non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam pascam, nec
ero. Exige itaque a me, non ut optimis par sim, sed ut malis melior: hoc mihi satis est, cotidie
aliquid ex vitiis meis demere et errores meos obiurgare. Non perveni ad sanitatem, ne
perveniam quidem.

Ad Marciam 19,5: Mors dolorum omnium exsolutio est et finis ultra quem mala nostra non
exeunt, quae nos in illam tranquillitatem in qua antequam nasceremur iacuimus reponit. Si
mortuorum aliquis miseretur, et non natorum misereatur.

Ad Helviam 5,1-2: Nec secunda sapientem evehunt nec adversa demittunt; laboravit enim
semper ut in se plurimum poneret, ut a se omne gaudium peteret. 2. Quid ergo? sapientem esse
me dico? Minime; nam id quidem si profiteri possem, non tantum negarem miserum esse me,
sed omnium fortunatissimum et in vicinum deo perductum praedicarem.

De brev. vitae, 10, 2: In tria tempora uita dividitur: quod fuit, quod est, quod futurum est. Ex
his quod agimus breve est, quod acturi sumus dubium, quod egimus certum. Hoc est enim in
quod fortuna ius perdidit, quod in nullius arbitrium reduci potest.

You might also like