Professional Documents
Culture Documents
Hic est charta geographĭca. Charta est parva, sed terrae sunt magnae.
Multae terrae sunt in Asia, in Afrĭca, in Eurōpa.
1
despiciebātur. Ităque, quia Romāni femĭnis egēbant, Romŭlus Sabīnos ad
spectacŭlum vocat et magna audacia pulchras Sabīnas rapit. Ex infĭmo principio
paulātim Roma crescit ceterosque popŭlos Italiae vincit. Deinde amplae terrae
non solum per Eurōpam sed etiam per Asiam Africamque a Romānis aspĕris
copiis capiuntur. Sic lingua Romae in remōtas terras fertur.
Texto N° 2: De comoedia
Selección y adaptación de praenotamenta terencianos del siglo XVI: Victor Faustus,
De comoedia libellus (1511); Anónimo, De fabulārum, ludōrum, theatrōrum, scaenārum
ac scaenicōrum antīqua consuetudĭne libellus.
2
sumptuōsa, lapĭde aut marmŏre constitūta, ut construxit M. Scaurus in aedilitāte
sua, item etiam Pompeius.
3
laedēbant, probra lege prohibĭta sunt. Satyra exinde sumpsit exordium.
Quamquam duros et rustĭcos iocos continēbat, tamen vitia homĭnum sine
nominĭbus propriis per aenigmăta carpēbat. Satyra vero multis obfuit poētis,
quia in suspiciōnem precipuōrum civium venērunt. Itaque a poetis novum genus
fabŭlae inventum est. Comoedia nova ficta argumenta habēbat; imitatiōnem
vitae, specŭlum consuetudĭnis, imagĭnem veritātis, ut ait Cicĕro, continēbat, sine
acerbitāte antīqua. Caruit quoque choro nova comoedia. Menander, Diphĭlus et
Philēmo comoedias novas scripsērunt.
Post novam comoediam Latīni multa fabulārum genĕra protulērunt.
Fabŭlas togatas vocābant a scaenĭcis indumentis et ab argumentis Latīnis;
praetextatas, a dignitāte personārum et Latīna historia; Atellānas, ab Atella
Oscōrum civitāte; tabernarias, ab humilitāte argumenti et stili; palliātas, a veste
personārum et argumento Graeco.
ARGUMENTUM
PROLŎGUS
(vv. 1-4, 11-14, 17-24, 28-29, 32-33, 41-44, 46-51, 53-54, 83-89, 93-96, 98, 104-105,
111-113)
4
Nam nisi clamābis, tacĭtum te obrēpet fames.
[…]
Scortum exolētum non in proscaenio 17
sedēbit, neque lictor verbum aut virgae muttient,
nec dissignātor praeter os obambulābit,
nec sessum ducet, dum histrio in scaena erit. 20
Si domi otiōsi dormiērunt, decet
animo aequo nunc stare; dormīre temperābunt.
Servi non obsidēbunt in loco libĕris reservāto
vel aes pro capĭte dabunt.
[…]
Nutrīces puĕros infantis minutŭlos 28
domi procurābunt nec spectātum adfĕrent.
[…]
Matrōnae tacĭtae spectābunt, tacĭtae ridēbunt, 32
canōra hic voce sua tinnīre temperābunt.
[…]
Dum ludi fiunt, in popīnam, pedisĕqui, 41
inruptiōnem facĭte; nunc dum occasio est,
nunc dum scribilītae aestuant, occurrĭte.
Haec imperāta sunt pro imperio histrĭco!
[…]
Ad argumentum nunc vicissātim volo 46
remigrāre; aeque mecum erĭtis gnarŭres.
Eius nunc regiōnes, limĭtes, confinia
determinābo. Ei rei ego sum factus finītor.
Sed nisi molestum est, nomen dare vobis volo 50
comoediae; sin odio est, dicam tamen.
[…]
Carchedonius vocātur haec comoedia 53
***
Latīne Plautus Patruus Pultiphagonĭdes. 54
[…]
Sed illi patruo huius Carthaginiensi duae fuēre filiae, 83-84
altera quinquennis, altera quadrimŭla. 85
Cum nutrīce una periēre a Magarĭbus.
Surreptae in Anactorium devectae sunt.
Vendunt eas omnis, et nutricem et virgĭnes,
praesenti argento homĭni, si leno est homo.
[…]
Is in Anactorio prius habitavĕrat. 93
Huc commigrāvit in Calydōnem haud diu
sui quaestus causa. Is in illis habĭtat aedĭbus. 95
5
Eārum hic adulescens altĕram efflictim perit.
[…]
Neque eam umquam tetĭgit, ita eum leno macĕrat. 98
[…]
Sed pater illārum Poenus postquam eas perdĭdit, 104
mari terraque usque quaque quaerĭtat. 105
[…]
Ita docte atque astu filias quaerit suas. 111
Et is omnes linguas scit; sed dissimŭlat sciens
se scire. Poenus plane est. Quid verbis opus est?
<ACTUS I>
AGORASTOCLES ADULESCENS, MILPHIO SERVUS
(vv. 129-148)
6
item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam.
Postid locōrum tu mihi amanti ignosce!
AG. Si tibi libīdo est, sino. 145
Suspende, vinci, verbĕra; auctor sum, sino.
MI. Si auctoritātem postea defugĕris,
ubi dissolūtus tu eris, ego pendēbo.
<ACTUS V>
AGORASTOCLES ADULESCENS, MILPHIO SERVUS, HANNO POENUS
(vv. 1029-1039)
7
Texto N° 4: Excerpta P. Ovidii Nasōnis Metamorphoseon librōrum
Selección y adaptación de Metamorfosis de Ovidio
LIBER I
(VV. 1-7, 10, 15-21, 163-167, 179-180, 187-188, 192-195, 196-204)
Origo mundi
Ante mare et terras et caelum, quod tegit omnia, 5
unus erat toto natūrae vultus in orbe,
quem dixēre chaos, rudis indigestaque moles.
[…]
Nullus adhuc mundo praebēbat lumĭna Titan. 10
[…]
Utque erat et tellus illic et pontus et aer, 15
sic erat instabĭlis tellus, innabĭlis unda,
lucis egens aer. Nulli sua forma manēbat,
obstabatque aliis aliud, quia corpŏre in uno
frigĭda pugnābant calĭdis, umentia siccis,
mollia cum duris, sine pondĕre habentia pondus. 20
Hanc deus et melior litem natūra dirēmit.
[…]
Lycāon
8
Ea pater ut summa vidit Saturnius arce, 163
ingĕmit et, nondum vulgāta
foeda Lycaoniae refĕrens convivia mensae, 165
ingentes anĭmo et dignas Iove concĭpit iras
conciliumque vocat.
[…]
Terrifĭcam capĭtis concussit terque quaterque 179
caesariem.
[…]
“Nunc necesse est perdĕre mortāle genus. 187-188
[…]
Sunt mihi semidei, sunt rustĭca numĭna, nymphae 192
Faunique satyrique et monticŏlae Silvāni,
quos, quoniam caeli nondum dignãmus honōre,
terras, quas dedĭmus, certe habitãre sinimus.
[…]
An satis, o supĕri, tutos fore credĭtis illos, 196
cum mihi, qui fulmen, qui vos habeo regoque,
struxĕrit insidias notus feritāte Lycāon?”
Confremuēre omnes studiisque ardentĭbus ausum
talia desposcunt. Sic, cum manus impia saevit 200
sanguĭne Caesareo Romānum extinguĕre nomen,
attonĭtum tanto subĭtae terrōre ruīnae
humānum genus est totusque perhorruit orbis.
Nec tibi grata minus piĕtas, Auguste, tuōrum est.
9
LIBER XV
(VV. 762-765, 768, 771-774, 776-780)
Divus Iulius
Aenēae genĕtrix vidit quoque triste parāri 762
pontifĭci letum et coniurāta arma movēri.
Palluit et cunctis divis, ut erat obvia, dicēbat: 764-765
“Solane semper ero iustis exercĭta curis? 768
[…]
Ego vidi natum longis errorĭbus actum 771
iactāri freto sedesque intrāre silentium
bellaque cum Turno gerĕre, aut
cum Iunōne magis.
[…]
In me acui scelerātos cernĭtis enses. 776
Eos prohibēte facinusque repellĭte, neve
caede sacerdōtis flammas exstinguĭte Vestae!”
Talia nequīquam toto Venus anxia caelo
verba iacit superosque movet. […] 780
Bibliografía
Giles, J.A. (ed.) 1837, Publii Terentii Carthaginiensis Afri comoediae sex, Londini,
Impensis Jacobi Bohn.
Ørberg, H.H. 2003, Lingua Latina per se illustrata. Pars I: Familia Romana, Grenaa,
Domus Latina (primera edición: 1991).
Wheelock, F.M. 2011, Wheelock’s Latin, revised by R.A. LaFleur, New York, Collins
Reference.
10