You are on page 1of 1

De usu coniunctionum (ad cap.

XXIX)
Praeter usum qui nobis est notissimus adhibens coniunctio “ut”, coniunctivus etiam
haberi potest adhibens alias praepositiones. Sunt enim aliqua verba quae petunt novam
sententiam ut sensus manifestus fiat. Videamus exemplum:
Lydia nescit num anulus suus aureus sit.
Attendite: Prima sententia est “Lydia nescit”, tamen, in hoc contextu, verbum “nescit”
postulat non accusativum, sed novam sententiam “anulus suus aureus sit”. Quid conectit
primam cum secunda sententia? Est coniunctio “num”. Quando prima sententia cum
secunda per coniunctionem iungitur, verbum secundae sententiae semper coniunctivum
esse debet: non dicimus “...anulus suus aureus est”, sed, “...anulus suus areus sit”.
Videamus aliud exemplum:
Aemilia Medicum interrogat quomodo pedes Quinti se habeant.
Sicut in primo exemplo, prima sententia “Aemilia Medicum interrogat” postulat novam
sententiam “pedes quinti se habeant”. “Quomodo” est coniunctio quae primum cum
secundo membro iungit. Verbum secundae sententiae est, sicut iam diximus, in casu
coniunctivo: “habeant”
Pariter, multae coniunctiones adhiberi possunt, sicut: cur, quid, qua de causa, quam ob
rem, qualis, quo, unde, utrum, pronomina relativa et cetera.
Exempla:
-Nostro tempore multi philosophi quaerunt cur Deus malum permittat.
-Iulius videre vult quid in sacculo Davi sit.
-Sapientes viri seipsos interrogant unde homo veniat et quo petat.
-In Summa Theologiae Divus Thomas quaerit utrum Deus sit intelligibilis an
inintelligibilis.
-Cum loquimur de Deo, nescimus quibus verbis utamur. (“quibus verbis” est pronomen
relativum atque in casu ablativo est quia verbum “uti” sibi vult ablativum)
-Nescio quos operarios ad vineam meam mittam.
-Aemilia Iulium interrogat cuius sit sacculus, qui in mensa est.
-Magister dubitat num discipuli hanc paginam attente legant.
-Medus non intelligit quam ob rem navis celeriter ad eos veniat.
- Nesbiebat Maria qualis esset illa salutatio.
*Cavete. Nolite adhibere coniunctionem “si” pro “num”. Latinum non est dicere “Petrus
Marcum interrogat si pater suus vivus sit” sed “Petrus Marcum interrogat num pater
suus vivus sit”.
Exercitium
Fac sententias cum coniunctionibus: num, quid, cur, unde, quo, quomodo.

You might also like