You are on page 1of 1

1.

 1. Si ad philosophiae portum, de quo iam in beatae vitae regionem solumque proceditur, vir
humanissime atque magne, Theodore, ratione institutus cursus, et voluntas ipsa perduceret; nescio
utrum temere dixerim, multo minoris numeri homines ad eum perventuros fuisse, quamvis nunc
quoque, ut videmus, rari admodum paucique perveniant. Cum enim in hunc mundum, sive Deus, sive
natura, sive necessitas, sive voluntas nostra, sive coniuncta horum aliqua, sive simul omnia (res enim
multum obscura est, sed tamen a te iam illustranda suscepta) veluti in quoddam procellosum salum
nos quasi temere passimque proiecerit; quotusquisque cognosceret quo sibi nitendum esset, quave
redeundum, nisi aliquando et invitos contraque obnitentes aliqua tempestas, quae stultis videtur
adversa, in optatissimam terram nescientes errantesque compingeret?

You might also like