You are on page 1of 14

EPICTETI STOICI ENCHIRIDION AB ANGELO POLITIANO E GRAECO VERSUM

QUAE IN NOBIS SINT QUAEVE NON, QUALIAVE QUAEQUE SINT.

Eorum quae sunt partim in nobis est, partim non est. In nobis est opinio, conatus,
appetitus, declinatio et, ut uno dicam verbo, quaecumque nostra sunt opera. Non sunt in
nobis corpus, possessio, gloria, principatus et uno verbo quaecumque nostra opera non
sunt. Quae igitur in nobis sunt, natura sunt libera, nec quae prohiberi impedirive possint.
Quae in nobis non sunt, ea imbecilla, serva, et quae prohiberi possint, atque aliena.

QUID EX EORUM QUAE NOSTRA QUAEQUE ALIENA SINT IGNORATIONE


NOTITIAQUE EVENIAT.

Si quae natura sunt libera serva putabis et aliena quae sunt propria, impedieris, dolebis,
turbaberis, incusabis deos atque homines. Si vero, quod tuum est, id solum tuum esse
putabis, et alienum quod re vera est alienum, nemo te coget umquam, nemo prohibebit,
neminem culpabis, neminem accusabis, invitus nihil ages, nemo te laedet, inimicum non
habebis.

QUOD ALIENA OMITTENDA, NOSTRA CURANDA, QUODQUE UTRAQUE


ASSEQUI NON EST.

Si ergo talia expetis, memento non oportere modice commotum ea attingere, sed partim
omnino dimittere, partim in praesentia reicere, ac primo tui ipsius curam agere. Si autem
et haec ipsa velis, regnare scilicet, dives esse et domesticos dirigere, fortasse neque haec
ipsa consequeris, quia priora quoque expetis: illa vero nullo modo consequeris, quae sola
homini felicitatem pariunt.

QUO NOS PACTO IN ASPERA QUAVIS IMAGINATIONE GERERE OPORTEAT

Continuo igitur in quavis aspera imaginatione disce considerare imaginationem esse illam
neque id omnino esse quod videtur. Deinde scrutare id et examina his regulis quas habes,
primaque hac et maxime, utrum circa ea sit quae sunt in nobis an quae non sunt. Quod si
circa aliquod eorum sit quae in nobis non sunt, promptum hoc esto: «nihil ad me».

QUOMODO TRACTANDA SINT QUAE IN NOBIS SUNT

Memento appetitus promissionem esse, ut consequaris quod appetis; declinationis autem


promissionem, ut in id non incidas quod declinas. Qui ergo appetitus promissione excidit
infortunatus est, qui autem in id quod declinat incidit male est fortunatus. Si ergo sola
declines quae praeter eorum naturam sunt, quae in te sunt, numquam in id incides quod
declinabis. Morbum autem si declines aut mortem aut paupertatem, male fortunatus eris.
Aufer igitur declinationem ab omnibus quae non sunt in nobis, eamque transfer in ea quae
praeter eorum naturam sunt, quae in nobis sunt. Appetitum vero paenitus in praesentia
aufer. Si enim appetis quae in nobis non sunt, ab aliquo eorum excidas necesse est:
quantum vero eorum quae sunt in nobis appetere expediat, nondum tibi constat. Solo
animi conatu aut avocatione utere leviter et cum supputatione et remisse.

QUOMODO TRACTANDA SINT QUAE IN NOBIS NON SUNT


In unoquoque eorum quae aut delectant aut utilitatem praebent aut diliguntur, memento
considerare quale id quidque est, incipiens a minimis. Si ollam diligis, dic: «ollam diligo».
Ea enim fracta, non perturbaberis. Si filium tuum amas aut uxorem, dic te hominem
diligere. Mortuo enim non perturbaberis.

QUOMODO PRAEPARARI IN ACTIONIBUS OPORTEAT UT PERTURBATIONE


VACEMUS AC PRIMO PER MEDITATIONEM

Cum rem quampiam aggressurus es, redige tibi in memoriam, qualisnam ea res sit. Si
lotum abis, praepone tibi quaecumque in balneo fiunt, irrorantes, inquietos, convitiantes,
furantes, atque ita tutius rem aggredieris, si autem continuo dices: «lavari volo
propositumque meum, quod secundum naturam est, servare», et in quacumque re
similiter, non peccabis. Hoc enim pacto, si quid inter lavandum impedimenti accidat, in
promptu hoc tibi erit: «non hoc volebam solum, sed et meum propositum, quod est
secundum naturam, servare; non servabo autem, si moleste feram quae fiunt».

DE PERTURBATIONE DECLINANDA PER EORUM NATURAE


CONSIDERATIONEM QUAE NOS PERTURBANT

Perturbant homines non res ipsae, sed rerum opiniones: ut mors nihil terribile, alioquin et
Socrati visa foret, sed quia opinio de morte terribilis, ideo illa terribilis. Igitur cum aut
impediamur aut perturbemur aut doleamus, numquam alium accusemus, sed nos ipsos,
hoc est opiniones nostras.

RATIO SUPERIORIS PRAECEPTI TRIPLICISQUE HOMINUM GRADUS


ASSIGNATIO

Ineruditi est alios culpare, cum quid male agat. Eius qui iam coepit erudiri, se ipsum.
Eruditi neque alium neque se ipsum.

QUOMODO TRACTANDA QUAE DE EXTERNIS VIDENTUR ELIGENDA.

Ob nullam alienam excellentiam te efferas. Si equus superbiens dicat: «pulcher sum»,


ferendum esset. Tu vero, cum dicis superbiens: «pulchrum habeo equum», memento te ob
pulchrum equum superbire. Quid ergo est tuum praeter usum imaginationum? Ergo, cum
in usu opinionum secundum naturam te habebis, tum vero superbias: ob aliquod enim
tuum bonum superbies.

QUAE NOBIS EX EXTERNIS CONCEDANTUR QUOQUE IIS PACTO SIT


UTENDUM, PER SIMILITUDINEM.

Quemadmodum in navigatione, ubi in portum est ventum, si exeas aquatum, incidit ut


cochleas in itinere aut bulbulos colligas, animum tamen ad navigium intentum habere
convenit et saepe respicere an gubernator vocet, et, si vocet, omnia illa abicere, ne vinctus
eo coniciaris instar pecudum; sic in vita si pro bulbulo aut cochleola uxorcula nobis aut
filiolus praebeatur, nihil sit prohibendum: si autem gubernator vocet, curre ad navigium
relinquens haec neque respiciens. Si autem sis senex, numquam procul a navigio discede,
ne forte vocatus desis inque id vinctus coniciaris.
QUO PACTO SINE PERTURBATIONE ET NOXIA EXTERNIS ACQUIESCERE
POSSIMUS.

Ne velis, quae fiunt, fieri ut velis; sed velis quae fiunt ut fiunt, et prosper eris.

Morbus corporis est impedimentum, propositi vero minime, nisi ipsum velit. Claudicatio
cruris impedimentum est, propositi vero minime. Atque hoc in quocumque incidentium
considera, inveniesque id alius esse impedimentum, non tuum.

QUOD IMPOSSIBILIA NON SUNT QUAE PRAECIPIUNTUR, QUANDO VIRES


ANIMO ADVERSUS OMNIA INSUNT.

In quocumque incidentium memento tecum ipse quaerere quam tu vim habeas ad eius
usum. Si malum habeas, vim bonam invenies, ut ad voluptates continentiam; si labor
offeratur, invenies robur; si convitium, patientiam. Atque hoc pacto adsuetus ab
imaginationibus non perturbaberis.

QUALES PRAEBERE NOS OPORTEAT, CUM EXTERNA AMITTAMUS.

Numquam in re quapiam dicas: «perdidi hoc», sed «reddidi». Puer obiit: redditus est.
Mulier obiit : reddita est. Ager ereptus, nonne et hic redditus est? «Sed malus est vir qui
abstulit». Quid ad te per quem repetierit qui dedit? Quousque autem tibi praebeantur,
velut alienorum curam habe, ut hospitii viatores.

RESPONSIO AD OBIECTA QUAE DE SUPERIORI PRAECEPTO EMERGUNT, AC


REGULA QUA TALIA ELIGENTES AB AERUMNIS NON EXERCEAMUR.

Si proficere vis, dimitte has considerationes: «si rem meam neglexero, nutrimentiis
carebo», «nisi puerum puniam, malus erit». Praestat enim fame obire sine dolore et metu,
quam in affluentia vivere cum perturbatione. Praestat et puerum malum esse, quam te
infelicem dominari. Igitur a minimis incipias oportet› Effusum est oleum, ablatum vinum:
considera tanti abs te emi quietem securitatemque animi. Gratis autem nihil adquiritur. Si
autem voces puerum, cogita posse illum non audire, aut audientem nihil eorum agere
quae velis: sed non tanti is est, ut propter eum tute perturberis.

CONTRA VULGI DE NOBIS EXISTIMATIONEM.

Si proficere vis, ne moleste feras, si propter ea quae intrinsecus sunt demens aut stultus
videaris.

ADVERSUS INANEM GLORIAM.

Ne velis rei cuiusquam gnarus videri. Et si quibus esse aliquis videare, ne crede tibi ipsi.
Scis enim non facile esse et propositum tuum secundum naturam servare et iis qui sint
extrinsecus placere, sed necesse est ut qui alterum curet alterum negligat.

QUIBUS STUDENDUM SIT, QUIBUS NON SIT.


Si velis liberos uxoremque tuam et amicos vivere, stultus es. Quae enim in te non sunt, vis
in te esse, et quae aliena, tua. Atque ita si puerum peccare non vis, stultus es: vis enim ut
vitium non sit vitium. Si autem velis, appetens aliquid, eo non excidere, hoc potes: hoc
igitur exercere potes.

QUAE NOS SERVOS FACIANT QUAEVE LIBEROS.

Dominus cuiusque est is qui, quae ille vult aut non vult, potest aut dare aut auferre. Qui
ergo liber esse vult, neque velit quidquam neque fugiat eorum quae sunt in aliis. Alioquin
ut serviat necesse est.

REGULA ELECTIONIS PRAESENTIUM, PRAETERITORUM ET FUTURORUM, PER


SIMILITUDINEM.

Memento oportere te in convivio versari. In quo si fercula ad te perveniunt, extenta manu


modeste carpe. Si transit qui fert, ne eum detine. Si nondum pervenit, ne procul appetitum
extende, sed expecta dum ad te veniat. Sic erga filios, sic erga uxorem, sic erga principatus,
sic erga divitias, erisque aliquando dignus deorum convivio. Si vero quae apposita fuerint
non capies, sed contemnes, tunc vero non modo deorum conviva, sed collega eris. Id enim
cum facerent Diogenes et Heraclitus atque his similes, merito et divini erant et vocabantur.

QUO PACTO IMAGINATIONI MODERANDUM CIRCA EA QUAE FUGIENDA


VIDENTUR.

Cum flentem videas in luctu quia eius filius aut peregre abierit aut obierit aut bona
dilapidaverit, cave ne te imaginatio corripiat, tamquam in malis sit ille, cum sit in externis.
Sed statim in promptu habeto: «non hunc casus hic torquet, quia alium non torquet, sed
opinio». Quantum igitur ad sermonem pertinet, versare audacter cum illo; quin immo et,
si inciderit, simul geme: cave tamen ne et intrinsecus gemas.

QUID AD NOS ATTINEAT QUIDVE SUPRA NOS SIT, APTISSIMA SIMILITUDINE.

Memento actorem te esse fabulae, quamcumque is velit qui docet: si brevem, brevis; si
longam, longae. Si mendicum agere te velit, et hunc ingeniose age: si claudum, si
principem, si privatum. Ad te enim pertinet datam tibi personam bene agere, eligere ad
alium.

QUO PACTO ET IN ADVERSORUM EXPECTATIONE IMAGINATIONI


MODERANDUM SIT.

Si corvus adversum crocitavit, ne te imaginatio corripiat, sed statim tecum ipse diiudica et
dic: «nihil mihi haec significant, sed vel corpori meo, vel gloriolae, vel natis, vel uxori.
Mihi vero omnia prospera significant, si voluero; quidquid enim horum incidat, in me est
ut ex iis utilitatem capiam».

CAUSA SUPERIORIS SENSUS ET QUASI CONCLUSIO.


Invictus esse poteris, si in nullum certamen descendes quod ut vincas in te non est.

QUAE VIA AD LIBERTATEM EXPEDITISSIMA SIT.

Vide ne quemquam, quem tu aut honore aut potentia aut fama praestantem videas,
beatum dicas, ab imaginatione videlicet correptus. Nam si substantia boni in iis est quae
sunt in nobis, ibi neque invidia neque aemulatio locum habet. Tu autem non imperator aut
consul esse vis, sed liber. Una autem via ad hoc est contemptus eorum quae in nobis non
sunt.

SOLUTIO EORUM QUAE SUPERIORIBUS OBSTARE VIDENTUR.

Memento non qui convitiatur aut verberat iniuriam facere, sed opinionem de hoc, velut
iniuriam faciente. Cum te igitur quis irritet, tua te opinione scito irritari. Quamobrem a
principio enitere ne te imaginatio corripiat. Si enim semel per aliquod tempus eam
continebis, facilius tui ipsius compos eris. Mors et exilium et omnia quae terribilia
videntur ante oculos tibi continuo sunto, maxime vero omnium mors: neque quidquam
umquam humile cogitabis, neque quidquam cupies nimis.

SECUNDA PARS, QUA EUM QUI IAM PROFECERIT INSTITUIT, EAQUE PRIMO
DISSOLVIT, QUAE PHILOSOPHARI INCIPIENTIBUS OCCURRUNT.

Si philosophiam cupis, praepara te continuo ut irridearis, ut subsanneris a multis, ut


dicant: «repente nobis philosophus emersit», et «unde nobis hoc supercilium?». Tu vero
supercilium quidem ne habe, quae vero tibi optima videntur ita retine, tamquam sis a deo
in hac acie collocatus. Quod si persistes in iisdem, et qui te prius deridebant iidem postea
admirabuntur; si vero iis terga dederis, dupla irrisione afficieris.

QUOD A SE IPSO AD EXTERNA CONVERSIO PHILOSOPHI STATUM DESTRUIT.

Si quando evenerit ut ad ea quae extra sunt te convertas velisque cuipiam placere, scito te
de statu decidisse. Satis igitur tibi in omnibus sit philosophum te esse. Si autem videri
etiam vis, tibi ipsi videare, et satis erit.

SOLUTIO EMERGENTIUM IN EIUS ANIMO COGITATIONUM QUI


PHILOSOPHIAM AGGREDIATUR

Hae te cogitationes ne crucient: «honore carebo, neque usquam ullus ero». Si enim carere
honore in malis est, ut certe est, non potes in malo esse propter aliud, non magis quam in
turpi. Numquid igitur tuum opus est principatu potiri, convivio accipi? Minime.
Quomodo igitur hoc est honore carere? Quomodo vero neque usquam ullus eris, quem in
iis solis esse oportet quae sunt in te, in quibus tibi ipsi maximi esse licet? «Sed amicis
prodesse non potero». Quid tu ais prodesse? Non habebunt abs te argentum neque eos
cives Romanos facies. Quis tibi ergo dixit esse haec in nobis et non aliena opera? Quis
autem potest dare alteri quod ipse non habet? «Posside igitur», inquit, «ut et nos
habeamus». Si possum possidere servans memet verecundum, fidum et magnanimum,
ostende viam, et possidebo. Si vero aequum ducitis mea me bona perdere, ut vos quae
bona non sunt acquiratis, vos ipsi videte quam iniqui sitis quamque ingrati. Quod si fidum
verecundumque amicum argento praeponitis, in hoc vos mihi opitulamini, neque ea me
agere aequum ducite quibus hoc perdam. «Sed patria, quantum in me erit, adiumento
carebit». Rursus, quod tu hoc ais adiumentum? Porticus non habebit per te neque balneas.
Quid tum? Neque enim calceos habet per fabrum neque arma per cerdonem. Satis est
autem si suum quisque opus expleat. Quod si ei quempiam alium compares civem fidum
et verecundum, nihilne ei prodes? Utique. Neque tu igitur inutilis illi eris. «Quo igitur
ordine in civitate ero?». Quo poteris, servans simul te fidum et verecundum. Quod si, dum
illi prodesse velis, haec perdas, quem tu illi usum afferes, qui impudens infidusque
evaseris?

CONTINUATIO EORUM SOLUTIONIS QUAE PHILOSOPHARI INCIPIENTEM


IMPEDIUNT.

Praepositus tibi est quispiam in convivio aut in salutatione aut in consilio? Si haec bona
sunt, gaudere te oportet quia his potitus sit ille; si mala, ne aegre fer quia tibi non
acciderunt. Memento autem non posse te haec solummodo facientem paria cum ceteris
consequi in iis quae in nobis non sunt. Quomodo ergo paria habere potes alicuius fores
non frequentans cum eo qui frequentat, non deducens cum deducente, non laudans cum
laudante? Iniustus igitur eris atque inexplebilis, si his nequaquam relictis quibus illa
emuntur, ea gratis volueris. Sed quanti emuntur lactucae? Obolo, si ita contingat. Ut igitur,
cum quis obolum praebens accipiat lactucas, tu non praebens non accipias, haud minus
habere te censes eo qui accepit ut enim ille habet lactucas, sic tu obolum non dedisti,
eodem modo hic evenit. Non vocaris ad cuiusquam convivium? Non enim quanti
convivium emitur dedisti. Laude id vendit, ministerio vendit: da igitur, si tibi conducit,
quanti emitur. Quod si et illa amittere non vis et haec accipere, inexplebilis es et stolidus.
Nihil igitur habes pro coena? Nempe habes quod non laudas quem non vis, quod non ea
perfers quae ad eius limen perferuntur.

QUAE SUNT COMMUNIA ETIAM EX NATURAE VOLUNTATE.

Voluntas naturae perpendi ex his potest, in quibus alteri ab alteris non differimus. Velut,
cum alienus puer fregerit poculum, in promptu statim est esse id ex iis quae fiunt. Scito
igitur, cum tuum fuerit fractum, talem te esse oportere qualis fueris, cum alienum
frangeretur. Idem ad maiora quoque transfer. Alienus obiit filius aut uxor: nemo est qui
non dicat humanum id esse. Sed cum suus cuiusque obiit, statim «hei mihi» et «me
miserum». Oportebat autem meminisse quid nobis accidat, cum de aliis idem audimus.

MALI NATURAM IN MUNDO NON ESSE.

Quemadmodum non ideo sagittarii signum figitur, ut non attingatur, sic neque mali
natura in mundo fit.

QUAE PUTANDA SIT ANIMI PERTURBATIO QUIDVE AGENDUM NE IN EAM


INCIDAMUS.
Si quis tuum corpus imperium habenti traderet, aegre ferres. Quod autem tu tuam
mentem cuivis tradis, ut, cum tibi convitia dicuntur, perturbetur illa et confundatur, nonne
te pudet? Quidquid igitur aggressurus es, eius initium primo, tum quid deinceps sequatur
considera, atque ita rem aggrediare. Id si non feceris, numquam ipsam prompte
aggredieris, nihil eorum cogitans quae futura sunt; postmodum vero, cum quaedam
apparebunt turpia, pudore afficieris.

EFFICAX CONSIDERANDI EXEMPLUM, QUID QUAQUE IN RE QUAM SIMUS


AGGRESSURI ACCIDERE POSSIT.

Vis Olympia vincere? Et ego, per deos: magnificum enim est. Sed considera et initia et
consequentia, atque ita rem aggredere. Oportet bene sese instituere, necessariis vesci,
abstinere condimentis, exerceri ad necessitatem, ad praescriptam horam, in aestu, in
frigore, frigidam non bibere, non vinum, si ita ferat res; totum te denique praefecto ipsi
ceu medico tradere; tum in certamen prodire, et interdum manum vulnerari, talum
distorqueri, multam haphen deglutire, interdum vero et flagellari, postque haec omnia
superari. His animadversis, si adhuc vis, abi certatum. Sin minus, instar puerorum deges,
qui nunc palaestritas ludunt, nunc gladiatores, nunc tuba canunt, mox tragoedum agunt:
ita et tu nunc athleta, nunc gladiator, nunc orator, nunc philosophus: toto vero animo
nihil, sed velut simius quidquid cernis imitaris, aliudque ex alio tibi placet. Non enim cum
animadversione rem aggressus es neque circumspectans, sed temere et per frigidam
cupiditatem. Sic nonnulli cum philosophum intuentur aut cum a quopiam audiunt: «bene
Socrates dicit» et «quis potest dicere ut ille?», volunt et ipsi statim philosophari. Homo,
considera primo quaenam aut qualis sit ea res quam aggrederis. Deinde naturam tuam
consule, utrum id tolerare possis. Vis esse luctator aut pentathlus? Aspice brachia tua,
aspice lumbos, aspice femora. Aliud enim aliis aptum rebus natura parens largita est. An
te censes huiusmodi rebus studentem eodem modo vesci posse, eodem modo potum
sumere, eodem modo irasci, eodem modo maerere? Vigilare oportet, laborare, secedere a
propriis bonis, a pueris contemni, derideri ab omnibus, universis in rebus minus
auctoritatis habere: in honore, in magistratu, in iudicio, in ceteris omnibus. Haec, inquam,
omnia considera: et utrum pro his indolentiam, libertatem, quietem malis, animadverte;
quod ni malis, cave ea aggrediaris, ne instar puerorum modo philosophus, modo
publicanus, paulo post rhetor, postremo Caesaris procurator fias. Haec invicem
nequaquam conveniunt. Illud oportet, hominem esse te vel bonum vel malum; aut ad
interiora te vertas necesse est aut ad exteriora; vel philosophi locum teneas vel idiotae.›

QUOD OFFICIA A NATURA DUCUNTUR QUODQUE, UT SESE QUISQUE


ADVERSUS QUEMPIAM HABEAT, CONSIDERANTUR; TUM DE OFFICIIS ERGA
HOMINES.

Officia habitibus pensantur. Pater appellatur: curandus est, cedendum ei in omnibus,


ferendus cum aut obiurgat aut verberat. «Sed malus pater est». At natura te non bono
patri, sed patri conciliavit. Frater iniurius est? Vide quo tu loco sis, non quid ille faciat.
Propositum tibi est ut secundum naturam tu facias. Nemo enim te laedit nisi volentem:
tum laesus eris, cum te laedi opinaberis. Sic ergo a cive ad civem, a vicino ad vicinum, ad
imperatorem ab imperatore officium invenies, si considerare habitus assuesces.

OFFICIA ADVERSUS DEOS.


Pietatis erga deos id maximum esse scito, ut de ipsis bene sentias putesque et eos esse
beneque ac recte gubernare. Tum ut ita te compares, parere eis atque omnibus cedere quae
fiant neque invitum sequi, quasi omnia ex optimo consilio efficiantur. Hoc enim pacto
neque deos umquam culpabis, neque incusabis quasi neglectus. Id vero aliter efficere non
potes, nisi ab iis te avoces quae in nobis non sunt, inque iis tantum quae sunt in nobis
bonum ac malum ponas. Quod si eorum aliquid bonum esse aut malum opineris, necesse
est ut, cum ea non consequaris quae velis aut in ea incidas quae nolis, conqueraris atque
oderis eius rei causam. Omne ad hoc animal natum est, ut quae noxia videntur eorumque
causas fugiant atque ab his avertantur, utilia vero et eorum causas quaerant atque
admirentur. Non potest igitur, qui se laedi putat, eo quod laedere videtur gaudere, unde et
ipsa laesione gaudere impossibile est. Unde et patri filius convitiatur, cum his quae bona
videntur filium non impartit. Et Polynicen atque Eteoclem hoc inter se discordare
compulit, quod tyrannidem bonum esse putabant; propter hoc agricola convitiatur diis,
propter hoc nauta, propter hoc mercator, propter hoc ipsum quibus aut uxores aut liberi
interiere. Ubi enim utilitas, ibi pietas. Quamobrem qui ea curat appetere atque evitare
quae oportet, is eo tempore etiam pietatem curat. Libare autem et sacrificare secundum
patrios mores unumquemque decet pure, absque lascivia, absque negligentia, non parce,
non supra facultatem.

QUALEM SE AD DIVINATIONEM ADHIBERE, DE QUIBUS VATEM CONSULERE,


QUOMODO DIVINATIONIBUS UTI OPORTEAT: IN QUO SIMUL ET OFFICIUM
ERGA DEOS ET ERGA NOS IPSOS EXISTIT.

Cum ad divinationem accedis, memento ignorare te quid sit eventurum, atque ideo vatem
adire, ut ex eo id audias. Quale autem quidque sit, si philosophus es, non ignoras. Si enim
ex iis est quae in nobis non sunt, necessarium profecto est neque bonum id esse neque
malum. Tolle igitur abs te, cum vatem adis, appetitum ac declinationem: aliter enim
tremens vatem adibis. Sed, cum noris quidquid eventurum sit susque deque esse et nihil
ad te, licebit, quodcumque id sit, eo bene uti, neque te quisquam prohibebit. Fidens igitur
deos tamquam consultos adi. Mox, ubi quid tibi consuluerint, memento quos in consilium
acceperis, quibusque sit obaudiendum, nisi parueris. De his autem, ut et Socrates
dictitabat, consulendus est vates, quorum omnis consideratio relationem ad exitum habet,
cuius cognoscendi occasio neque ex ratione nobis neque ex arte aliqua sit praebita.
Quamobrem cum tantum periclitandum tibi fuerit cum amico aut cum patria, ne consule
an periclitaturus sis. Nam si tibi vates dixerit adversa apparuisse exta, manifestum est aut
mortem significari aut corporis impedimentum aut exilium. Sed dictitabit ratio teque
confirmabit, ut cum amico et patria pericliteris. Maximo igitur vati, hoc est ipsi Pythio,
intende, qui eum de templo expulit qui amico opem non tulerit.

OFFICIA ERGA NOS IPSOS, AC DE IIS PRIMO QUAE AD MORUM


CONSTANTIAM FACIUNT QUAEVE EAM IMPEDIUNT, ET DE SERMONE IN
PRIMIS AC SILENTIO.

Statue tibi ipsi formulam quandam ac regulam, quam deinceps serves et cum tecum ipse
es et cum in homines incidis. Silentium sit plurimum. Loquere necessaria et paucis et raro,
aut quandoque, cum te ad aliquid dicendum tempus vocat, dic quidem, sed non de quavis
re, non de gladiatorum pugna, non de cursu equorum, non de athletis, non de epulis vel
poculis singulatim; maxime vero omnium non de hominibus, vituperans aut laudans aut
cum ceteris iudicans. Si igitur possis, demuta eorum sermones, qui tecum sint, in id quod
deceat. Quod si inter extraneos te deprehensum videas, tace.

DE RISU.

Risus neque multus sit neque ob multa neque solutus.

DE IUREIURANDO.

Iusiurandum refuge, si possis; si minus, cum licet.

ADVERSUS CUPIDITATEM, AC PRIMO DE CONVIVIIS.

Convivia cum extraneis ac vulgaribus respue. Quod si quando tempus incidat, intentum
habe animum ne in vulgarem statum defluas. Scias enim necessarium esse qui cum
inquinato conflictetur et ipsum inquinari.

DE EORUM QUAE AD CORPUS PERTINEANT USU.

Quod ad corpus attinet, ad purum usque usum sume, velut cibum, potum, vestem,
domum. Quod autem ad gulam aut delicias pertinet paenitus circumscribe.

DE RE VENEREA.

Circa rem veneream, quantum in nobis sit, ante nuptias pure agendum est. Quod si
cogimur, quae tamen sunt legitima assumenda. Ne sis tamen molestus utentibus, neque
redargutor, neve saepius obice te non uti.

ADVERSUS IRACUNDIAM, ET QUALES NOS ERGA DETRACTORES


PRAEBEAMUS.

Si quis ad te deferat: «ille de te male dicit», ne excusa quae dicantur, sed responde:
«ignorat ille et alia quae mihi adsunt mala, alioquin non sola haec diceret».

DE SPECTACULORUM CUPIDITATE.

Ad theatra saepe accedere necessarium non est. Quod si quando tempus incidat, cave ne
cuiquam magis studere videaris quam tibi: velis, quae fiunt, ita fieri ut fiunt; ‹eum
tantummodo vincere qui victor fuit.› Status autem ne sit gravis, sed constans cum quadam
laetitia. Egressus spectaculo, multa de iis quae facta sint ne disputa, quando ad te
corrigendum non faciunt, neque de omnibus sermonibus qui dicti sint.

DE AUSCULTATIONUM CUPIDITATE.

Ad recitantes ne accede neque his vel raro intersis. Quod si intersis gravitatem
constantiamque ita serva, ut molestia vaces.
DE CONGRESSU CUM POTENTIORIBUS.

Congressurus cum aliquo, et eorum praesertim qui potentiores videntur, praepone tibi
quid in hoc fecisset Socrates aut Zeno, neque dubitabis quo te pacto gerere oporteat.

QUOMODO PRAEPARARE NOS DEBEAMUS POTENTIOREM ADITURI.

Cum aditurus quempiam eorum es qui magna possunt, praepone tibi ipsi fore ut non
admittaris intro ad eum, ut excludaris, ut tibi fores non pateant, ut te ille negligat. Tum
cogita, an cum iis eum adire expediat; ubi adieris, fer quae fiunt. Neque tu tecum dicas
umquam: «talia non merebar». Vulgare enim est quae extrinsecus sunt calumniari.

DE CONGRESSIBUS CUM PLURIBUS.

In congressibus absit ut de tuis aut operibus aut periculis nimium atque immodice
memineris. Non enim, quemadmodum tibi de tuis periculis meminisse, ita et aliis quae tibi
acciderint audire est iucundum. Absit etiam ut risum moveas: est enim res vulgaris et
nescio quo modo ducit ad vilitatem, et haec una venerationem, qua te prosequantur qui
adsint, remittere potest. Nonnumquam vero et in sermonis obscoenitatem trahit: quod si
quando incidat, tum, si res et tempus fert, obscoenitate utentem increpa; sin minus, at
saltem taciturnitate et rubore ostende eum te sermonem ferre iniquo animo.

QUOMODO RESISTENDUM VOLUPTATI.

Cum voluptatis cuiuspiam imaginationem capis, quemadmodum in ceteris, serva te ipsum


ne ab ea corripiaris, sed excipiat te res ipsa atque aliquod tute spatium cape. Tum
utrumque tempus animo voluta, et quo voluptate potieris et quo iam potitus poenitentia
afficieris, teque ipsum tute increpabis. Eis vero oppone quantopere, si abstinueris,
gaudebis, teque ipsum tute laudabis. Quod si res postulare videtur ut rem aggrediaris,
cave ne suis te blandimentis atque illecebris superet. Tum oppone quanto melius sit huius
certaminis victoriam tibi ipsi conscire.

AGENDUM BONUM PROPTER SE IPSUM, RELIQUIS NEGLECTIS, AC PRIMO DE


IUSTITIA.

Cum iudicaris faciendam tibi rem, idque facias, ne da operam quo minus te facientem alii
videant, etiamsi aliud quidpiam ea de re multi sint opinaturi. Si enim non recte facis,
ipsum opus fugiendum est; si recte, ne metue increpaturos non recte. Ut enim hoc, «aut
dies aut nox est», adversus disiunctum magnam habet dignitatem, adversus autem
coniugatum indignitatem, sic et maiorem partem eligere magnam erga corpus dignitatem
habet, ad servandam autem quam in convivio communionem oportet indignitatem habet.
Si quando igitur cum aliquo convivaris, memento ne ad eorum quae apposita sunt
dignitatem adversus corpus aspicias, sed adversus quoque animum qualem decet
convivam te serva.

QUOD NON BONUM SIMPLICITER, SED QUOD NOBIS FACIAT, ELIGENDUM.

Si personam induisti supra tuas vires, neque eam sustines et quod implere potueras
omisisti.
QUOMODO ANIMUM VEL AB IRRATIONALIBUS AFFECTIBUS VEL A SUO
PERVERSO IUDICIO SERVEMUS.

Inter deambulandum quemadmodum caves ne clavum calces aut pedem distorqueas, ita
cave ne quod in te ipso dominatur offendas; et hoc si in quavis re servemus, tutius illam
aggrediemur.

DE EORUM QUAE AD CORPUS PERTINEANT POSSESSIONE.

Modus possessionis unicuique corpus est, velut pes calcei. Si in hoc ergo consistas,
modum servabis; si excedas, in praeceps feraris necesse est. Velut in calceo, si supra
pedem extendas, fit aureus calceus, deinde purpureus, deinde punctabundus. Nullus
enim terminus est, ubi modum semel excesseris.

 DE OFFICIO ET CURA ERGA UXOREM.

Mulieres statim a decimoquarto anno dominae vocantur. His enim viri ob concubitum
blandiuntur: virorum ergo culpa sibi deinceps nimis placent. Monendae igitur sunt fore ut
apud nos in honore sint nihil ob aliud, nisi si modestae sint et virum revereantur.

DE DEGENERIS SIGNO DEQUE NIMIO CORPORIS CULTU.

Degeneris signum est insistere iis quae corporis sunt, ut plurimo exercitio, plurimo
corporis cultui. Sed et consensus cuiusdam supervacanei signum est. Quibus enim
gaudemus, cum iisdem consentimus. Oportet igitur nimiam corporis curam velut ab re
esse arbitrari; maxime vero curam eius habere, quod ipso utitur corpore.

PRAECEPTUM AD PATIENTIAM ET MANSUETUDINEM.

Cum quisquam tibi male facit aut dicit, memento illum suum se officium facere
arbitrantem facere aut dicere. Esse igitur non potest, ut is quod tibi videtur sequatur, sed
quod sibi ipsi. Quod si male sibi videtur, ipse laeditur, qui et deceptus est. Verum enim
coniugatum si quisquam falsum arbitretur, non coniugatum ipsum laeditur, sed qui
decipitur. Si ab his igitur movearis, mitem te adversus convitiantem praebebis. Loquere
igitur sic in quavis re: «ipsi est visum».

QUOD RES OMNES PARTIM ALTERAE ALTERIS CONSENTIUNT, PARTIM


DISSIDENT.

Omnis res duas habet ansas, alteram qua ferri possit, alteram qua non possit. Frater si
iniurius sit, ne eum inde capias, quod scilicet est iniurius: haec enim eius ansa est qua ferri
non possit; sed inde magis, quod frater est, quod tecum educatus: atque ita inde eum
capias unde ferri potest.

DE SERMONUM CONGRUENTIA.
Hi sermones non congruunt: «ego sum ditior te: ego igitur melior sum», «ego sapientior te:
ego igitur melior te». Hi autem magis congruunt: «ego te ditior sum: mea igitur possessio
quam tua melior est», «ego te sapientior: mea igitur oratio quam tua melior». Tu vero
neque possessio es neque oratio.

DE IUDICIO RERUM EXACTO.

Lavatur quis cito? Ne dicas male eum lavari, sed cito. Bibit quis multum vini? Ne dicas
«male», sed «multum». Nisi enim eius consilium scias, unde scis an male? Sic enim accidet
ut aliorum apprehensivas imaginationes accipiamus, aliis autem assentiamus.

ADVERSUS GLORIAM ATQUE OSTENTATIONEM, ET PRIMO CIRCA


SCIENTIAM.

Nullo modo te ipsum dixeris philosophum, neque multum loquere inter ineruditos de
speculationibus, sed fac aliquid ex ipsis speculationibus. Veluti in convivio ne dic quo
pacto oporteat comesse, sed comede ut oportet. Memento enim et Socratem undecumque
abstulisse ostentationem. Quod si de aliqua speculatione sermo inter ineruditos incidat,
tace ut plurimum. Magnum enim periculum est evomere quae non concoxeris. Et cum
quis dixerit te nihil scire, idque te non remordeat, tunc scito initium esse operis. Nam et
oves non herbam evomentes pastoribus ostendunt quantum comederint, sed cibum intus
concoquentes, vellera extra ferunt et lac. Et tu igitur ne speculationes ineruditis ostenta,
sed ex his concoctis opera.

ADVERSUS SOBRIETATIS TOLERANTIAEQUE OSTENTATIONEM.

Cum attenuato sis corpusculo, ne tibi ob id place. Neque, si aquam bibas, ex quavis
occasione dic: «aquam bibo», sed cogita quam sint mendici abstinentiores nobis quamque
tolerantiores, tum quot alia non habeamus bona, quae alii habent. Quod si exerceri velis ad
laborem ac patientiam tecum ipse hoc fac, neque ab externis videri velis, ut qui vim
patientes a potentioribus, quo populum convocent, statuas inscendunt et se vim pati
clamant. Ostentator enim totus extra vergit, et patientiae atque abstinentiae bona destruit,
cum eorum finem statuit esse multorum opinionem.

DESCRIPTIO TRIPLICIS HABITUS INERUDITI, PHILOSOPHI ET PROFICIENTIS.

Ineruditi status et formula est nunquam a se ipso expectare utilitatem aut nocumentum,
sed ab externis. Philosophi status et formula omnem utilitatem ac nocumentum a se ipso
expectare. Signum proficientis hoc est: neminem vituperat, neminem laudat, de nemine
queritur, neminem accusat, nihil de se ipso dicit, ceu si sit aliquis aut aliquid sciat; cum in
re quapiam aut impeditur aut prohibetur, se ipsum accusat; et si quis ipsum laudet, ridet
laudantem ipse secum; et si vituperet, non se expurgat. Degit autem instar valetudinarii,
cavens aliquid eorum quae sunt in se commovere, priusquam ad soliditatem perveniat.
Appetitum omnem a se ipso sustulit; declinationem vero in ea tantum quae sunt contra
naturam, eorum videlicet quae sunt in nobis, transtulit. Conatu ad omnia remisse utitur.
An stultus an rudis dicatur, minime curat: utque uno explicem verbo, quasi adversarium
se ipsum observat et quasi insidiatorem.

QUOD VERBA PROPTER OPERA.


Cum quis ideo gloriatur quod Chrysippi sententias interpretatur, dicat ipse secum: «nisi
operte Chrysippus scripsisset, nequaquam haberem unde gloriarer». Sed scripsit
Chrysippus non ut quis eum interpretaretur, sed ut secundum se operaretur. Si ergo
scriptis utar, tum eorum bonum fuero consecutus: si autem interpretantem admirer aut
etiam ipse interpretari possim, grammaticum, non philosophum admirer aut agam. Quid
autem prodest medicamenta quaedam invenisse descripta eaque intelligere atque aliis
tradere, ipsummet aegrotantem minime eis uti?

 QUOD IN HIS PERSEVERANDUM.

In proposito perseverandum velut in lege est. Persta igitur, velut, si haec transcendas,
impius sis futurus. Quod si quis de te dixerit, ne cura: id enim tuum non est.

QUOD SUPERSEDENDUM NON EST, SED QUAM PRIMUM AD HAEC


INCUMBENDUM.

Quo te usque differs ut iam te aliquando dignum his quae optima sunt putes, neque
usquam transgredi haec statuas? Quod si diem de die termino adicias, non proficis, sed
deficis. Iam nunc igitur assuesce, ut tamquam perfectus vivas, omnibusque quae accidant
recte utaris. Et quacumque in re arbitrare propositum tibi certamen, neque ullum diem
negligas: quo enim die non proficis, deficis. Hoc igitur pacto Socrates virorum omnium
sapientissimus evasit: quod si ipse nondum es Socrates, at vivere debes ut qui Socrates
velis esse.

TRES LOCI IN PHILOSOPHIA EORUMQUE INTER SE ORDO.

Primus ac maxime necessarius locus est in philosophia qui ad usum speculationum


pertinet: velut est non mentiri. Secundus, qui ad demonstrationes: velut est cur mentiri
non oporteat. Tertius, qui ad eas confirmandas et perspiciendas spectat: hoc est, quo pacto
et unde demonstrare id possimus verum esse aut falsum. Igitur tertius quidem locus
necessarius est ob secundum, secundus vero ob primum; maxime omnium necessarius, et
in quo quiescere oporteat, primus est. Nos vero contra facimus: tertio enim loco
immoramur inque eo omne nostrum studium conterimus.

TRES ANTIQUORUM SENTENTIAE IN PROMPTU HABENDAE, QUARUM PRIMA


CLEANTHIS, EURIPIDIS SECUNDA, TERTIA PLATONIS EST.

Semper haec in promptu habenda.

Primum: si renitor, malus ero, gemensque ac plorans sequar.

Secundum: necessitas omnia sursum versus ad divinam causam ducit, volentia et invita.
Eam qui laetus sequitur, is vere est sapiens. Sed et tertium: o Criton, si ita diis placet, ita
fiat.

Me vero Anytus et Melitus interimere quidem possunt, laedere autem non possunt.

You might also like