You are on page 1of 1

Vir quidam, qui vocatus erat Ananias, constituit agrum suum

vendere. Postea autem, conscia uxore sua nomine Saphira,


mentitus est de pretio agri et attulit ad apostolos partem
quandam pretii, quasi totum fuisset. Tum dixit ei Petrus:
Anania, quare permisisti Satanam te tentare et persuadere,
ut Spiritui Sancto mentireris de pretio agri? Nonne autem
poteras agrum servare sine vendere? Et postquam
vendidisses, nonne licebat tibi facere cum eo, quid voluisses?
Quare fecisti istud? Audiens autem cecidit Ananias mortuus.
Juvenes, qui erant illic, amoverunt eum et sepelierunt. Post
tres horas, venit uxor eius, nesciens quod accidit, et introivit.
Et interrogavit illam Petrus dicens: Responde mihi, utrum
tanti agrum vendideris. Et respondens dixit: etiam tanti. Quid
vis tentare Spiritum Domini? Ad ostium stant, qui maritum
tuum sepelierunt teque efferent. De subito cecidit et
expiravit. Et introiverunt juvenes, qui invenientes eam
mortuam, amoverunt et sepelierunt juxta maritum suum. Et
timor factus est super omniam ecclesiam et omnes, qui haec
audierunt.

You might also like