You are on page 1of 4

Orações e devoções ao Santíssimo Sacramento

O Sacrum Convivium.
Ó Sagrado Banquete.

O Sacrum convivium, in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis eius; mens impletur
gratia et futurae gloriae nobis pignus datur.

V. Panem de caelo praestitisti eis. (T.P. Alleluia)


R. Omne delectamentum in se habentem. (T.P. Alleluia)

Oremus: Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti; tribue,
quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum
in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Tempore paschali sequens dicitur oratio:

Oremus: Spiritum nobis, Domine tuae caritatis infunde, ut, quos Sacramentis paschalibus satiasti,
tua facias pietate concordes. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et
regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

O Salutaris Hostia.
Ó Hóstia salutar.

O Salutaris Hostia
Quae caeli pandis ostium.
Bella premunt hostilia;
Da robur, fer auxilium.
Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria:
Qui vitam sine termino,
Nobis donet in patria.
Amen.

Tantum Ergo.
Tão Sublime Sacramento.

Tantum ergo Sacramentum


Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.
Genitori, Genitoque
Laus et iubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.
Amen.
Laudes Divinæ.
Louvores em Reparação das Blasfêmias.

Benedictus Deus.
Benedictum Nomen Sanctum eius.
Benedictus Iesus Christus, verus Deus et verus homo.
Benedictum Nomen Iesu.
Benedictum Cor eius sacratissimum.
Benedictus Sanguis eius pretiosissimus.
Benedictus Iesus in sanctissimo altaris Sacramento.
Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus.
Benedicta excelsa Mater Christi, Maria sanctissima.
Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio.
Benedicta eius gloriosa Assumptio.
Benedictum nomen Mariae, Virginis et Matris.
Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus.
Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis.
Amen.

Salutatio ad Dominum Iesum Christum.


Saudação ao Senhor Jesus Cristo.

Christi Corpus, ave, sancta de virgine natum,


Viva caro, Deitas integra, verus homo.
Salves vera salus, vis, vita, redemptio mundi
Liberet a cunctis nos tua dextera malis.
Christi Sanguis, ave, caeli sanctissime potus,
Unda salutaris crimina nostra lavans.
Sanguis ave lateris Christi de vulnere sparse,
In cruce pendens unda salutaris, ave.

Salve, salutaris Victima.

Salve, salutaris Victima, pro me et omni humano genere in patibulo crucis oblata. Salve, pretiose
sanguis, de vulneribus crucifixi Domini nostri Iesu Christi profluens, et peccata totius mundi
abluens. Recordare, Domine, creaturae tuae, quam tuo pretioso sanguine redemisti. Amen.

Oratio Sancti Caietani.


Oração de São Caetano.

Respice, Domine, Sancte Pater, de sanctuario tuo et de excelso caelorum habitaculo, et vide hanc
sacrosanctam Hostiam, quam tibi offert magnus Pontifex noster, sanctus puer tuus Dominus Iesus
pro peccatis fratrum suorum; et esto placabilis super multitudinem malitiae nostrae. Ecce, vox
sanguinis fratris nostri Iesu clamat ad te de Cruce. HExaudi, Domine: placare, Domine: attende et
fac ne moreris propter temetipsum, Deus meus, qui nomen tuum invocatum est super civitatem
istam et super populum tuum; et fac nobiscum secundum misericordiam tuam. Amen.

Ut civitatem istam defendere, pacificare, custodire, conservare et benedicere digneris: Te rogamus,


audi nos.
Te, Iesu, verum Deum et Hominem.

Te, Iesu, verum Deum et Hominem hic in sancta Eucharistia praesentem, in genua humillime
provolutus, cum fidelibus terrae et Sanctis caeli mente coniunctus, adoro; ac pro tanto beneficio
intime gratus, te, Iesu, infinite perfectum atque infinite amabilem ex toto corde diligo.

Da mihi gratiam ne ullo modo te unquam offendam, atque ut, tua hac in terra eucharistica praesentia
recreatus, ad tua aeterna ac beata in caelis praesentia1 una cum Maria perfruendum merear
pervenire. Amen.

Ave Verum Corpus natum.


Salve, ó verdadeiro corpo nascido.

Ave verum Corpus natum


De Maria Virgine:
Vere passum, immolatum
In cruce pro homine:
Cuius latus perforatum
Fluxit aqua et sanguine:
Esto nobis praegustatum
Mortis in examine.
O Iesu dulcis!
O Iesu pie!
O Iesu Fili Mariae. Amen.

Bone pastor, panis vere.


Bom Pastor, pão verdadeiro.

Bone pastor, panis vere,


Iesu, nostri miserere:
Tu nos pasce, nos tuere:
Tu nos bona fac videre
In terra viventium.
Tu, qui cuncta scis et vales;
Qui nos pascis hic mortales;
Tuos ibi commensales,
Coheredes et sodales
Fac sanctorum civium. Amen.

Anima Christi.
Alma de Cristo.

Qui Manducat.
Quem come.

Cibavit eos.
Alimentou-os.

Adoro Te Devote.
Adoro-te devotamente.

Lauda Sion.
Louva, Sião.

Panis Angelicus.
O Pão dos Anjos.

Pange Lingua.
Canta, ó língua.

Sacris Solemniis.
A esta sacral solenidade.

Adoremus in aeternum.
Adoremos eternamente.

Verbum Supernum.

Parvum Officium Sanctissimi Sacramenti.


Pequeno Ofício do Santíssimo Sacramento.

Litaniae de Sanctissimo Sacramento.


Ladainha do Santíssimo Sacramento.

Litaniae Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Iesu Christi.


Ladainha do Preciosíssimo Sangue de Jesus Cristo.

You might also like