Professional Documents
Culture Documents
Petrarca - Collatio Inter Scipionem Romanum...
Petrarca - Collatio Inter Scipionem Romanum...
Menu
Petrarca, Francesco
Collatio inter Scipionem, Alexandrum, Hanibalem et Pyrrum
Testo completo
www.bibliotecaitaliana.it/testo/bibit000609 1/11
22/12/2022 14:36 Biblioteca Italiana
www.bibliotecaitaliana.it/testo/bibit000609 4/11
22/12/2022 14:36 Biblioteca Italiana
[18] Cum his viris, non cum illis feminis, per annos XVII
pugnandum fuit Hanibali: quibus si que per Hispanias aut
Africam gessit addideris, multo plures annos Hanibalem
pugnando quam Alexandrum vivendo consumpsisse reperies.
[19] Quisquis ergo invictum miratur Alexandrum, insistat
cogitare secum Hanibalem multo diutius inter viros
indomitum, quam Alexandrum inter feminas. Verum fortuna
Hanibalis mutata est, alterius felicitatem mors sola conclusit.
Nam Alexander quarto et trigesimo etatis anno morte
subtractus est, Hanibali vero post quartum et quadragesimum
annum fortuna mutavit.
[20] Sed qua etate Alexander obiit, et postea multos per annos,
quis hominum a se victum Hanibalem bello gloriari poterat? Si
recte iudicare velis, equentur amborum tempora: vel mortuus
fingatur Hanibal iuvenis in procursu rapidissime felicitatis, vel
senuisse Alexander. Quis michi vates erit fortunam hanc, que
paucissimis quidem unquam fidem fecit, usque in finem
placidam stabilemque perdurasse? At non in ipso Hanibale satis
www.bibliotecaitaliana.it/testo/bibit000609 5/11
22/12/2022 14:36 Biblioteca Italiana
www.bibliotecaitaliana.it/testo/bibit000609 9/11
22/12/2022 14:36 Biblioteca Italiana
[40] Iam michi cum Pyrro minus negotii video: qui, licet
videatur memorabilis et sui temporis ducum regumque
clarissimus fuerit atque in multis non inferior Alexandro, est
tamen fame tenuioris apud gentes, nec tam multos
contradictores inveniam, si huic Hanibalem pretulero. [41] Et
profecto, quanquam Pyrrus non cum Asiaticis sed cum
Romanis in Italia bella fecerit, eo tamen tempore minus, ni
fallor, virium et, quod certe scio, dux Africanus Scipio nondum
www.bibliotecaitaliana.it/testo/bibit000609 10/11
22/12/2022 14:36 Biblioteca Italiana
www.bibliotecaitaliana.it/testo/bibit000609 11/11