You are on page 1of 1

Pater Horatii est Lucilius. Is canem ferōcem habet, qui custos liminis est.

Cani nomen est


‘Ferox’. ‘Ferox’ est canis catenarius, qui stans apud ostium villae custodit eam et si fures
veniunt, valde latrat: “Bau, bau, bau”. Cum Horatius sanus est, saepe cum cane suo ‘Ferōce’ludit
et in horto vel in ora, quae prope Aquileiam sita est, ambulat. Corpus ‘Ferōcis’ est magnum:
habet quattuor pedes, quibus velociter currit, unam caudam, quam movet, duas aures, quibus
varios rumores attente audit et dentes albos, quibus fures petit, si ad ostium veniunt. ‘Ferox’ est
canis albus et crassus. Is enim nitet, quia dominus Lucilius de mensa sua ei ossa et panem dat.
Sic sine labore venter canis impletur. Sed cani libertas dulcis non est: is enim catenā ad villae
limen alligatur. Ita apud limen die quiescit et nocte vigilat.

Lupus est bestia fera, qui in silva, quae haud procul a villa sita est, vivit. Corpus eius tenue est,
quod in silva vitam asperam agit. Is enim saepe famem fert et patitur nives imbresque. Contra
canes catenarii, qui sub tecto vivunt et largo cibo satiantur, famem non ferunt, neque nives
imbresque patiuntur. Lupi saepe famem ferunt, quia iis nemo panem, carnem et ossa dat. Lupi
dentibus capiunt pastores, oves, aves et alia animalia. Itaque lupus est animal periculosum! Cum
luna plena lucet, is ululat: “Uhū, uhū, uhū!”. Omnes in villa dormientes, perterriti sunt neque
inde exeunt.

You might also like