You are on page 1of 45

Jacobus Leodiensis

Speculum musicae, Liber primus

Source: Jacobi Leodiensis Speculum musicae, ed. Roger Bragard, Corpus


scriptorum de musica, vol. 3/1 ([Rome]: American Institute of Musicology,
1955), 142–229. Used by permission.
▸ TML Canon Data

Multipart file
Previous file: JACSP1A Next file: JACSP2A

[142] Capitulum L.

Unitatis ad binarium collatio et numeri imparis ad parem.

Quia dictum est unitatem radicem primam aequalitatis vel idemptitatis,


immutabilitatis, inalteritatis esse et indivisionis, et quod oppositarum
conditionum binarius princeps est, haec aequaliter declaremus: Repugnat
unitati mutabilitas, alteritas, diversitas et divisio, quia formale sibi est
indivisionem, ut supra dictum est, importare. Unde venit ut, si se ipsum
multiplicet per se, vel numerum quemcumque, vel secundum latitudinem,
vel secundum profunditatem, nihil unquam alterum inde proveniat, | [P2,
29r in marg.] nulla alia quantitas inde excrescat. Semel enim unum, unum
est; semel duo, duo sunt; semel tria non sunt nisi tria.

Non sic autem est de binario vel numero alio quocumque, sed binarius, qui
primo recedit ab unitatis natura, [143] principium omnis alteritatis et
divisionis est; unde si se ipsum multiplicet sive per latitudinem dicendo bis
duo, vel per latitudinem et profunditatem dicendo bis duo bis, vel
terminum quemcumque alium, etiam unitatem, semper inde veniens
terminus alter est a termino multiplicato; bis enim unum non sunt unum,
sed duo; bis duo non sunt duo, sed quattuor; bis tria non sunt tria, sed sex;
et sic de quibuscumque aliis terminis binario multiplicatis. Merito igitur
binarius alteritatis principium est qui immediatius ab unitate recedit;
primus omnium unitati est dissimilis, primus omnium ab unitate
disiungitur. Sicut igitur recedens a simplicissimo (eiusmodi Deus est) ad
aliquam accedit compositionem vel componibilitatem, ut sit, in se,
compositum compositione aliqua de prius tactis, vel alteri componibile, sic
recedens ab unitate in aliquam cadit multitudinem, divisibilitatem,
mutationem et alteritatem; nihil enim sibi ipsi alterum sed idem est; sed
prima alteritas in duobus ab invicem distinctis est. Qua in re convenienter
aliqui numeri dicuntur altera parte longiores, quia eorum latera ab invicem
sunt altera, quia unius esse tantum adiecta numerositate praecedunt.
Constituuntur enim ex lateribus inaequalibus quorum unum alterum in
sola superat unitate, ut senarius ex trinario constituitur et binario. Superat
autem trinarius binarium in sola unitate, et consimiliter est in aliis numeris
longilateris. Sicut enim unus a duobus uno tantum alter est, ut ait
Boethius, sic horum latera a se uno sunt altera, quia una tantum differunt
unitate.

Voluit autem Boethius quod sicut omnium numerorum parium binarius


princeps est et radix, sicut et imparium unitas quae, secundum ipsum,
effectrix et quodammodo forma quaedam est imparitatis, ideo, secundum
eundem, conditiones unitatis magis numeris insunt imparibus quam
paribus ut incommutabilitas et perfectio. Posuerunt enim Philosophi
ternarium perfectionem importare. Ait enim Philosophus, primo Coeli et
Mundi, quod de tribus primo dicitur omne; omne autem totum et
perfectum; idem et numero Deus <impari> gaudet, qui omnia in numero,
[144] pondere fecit et mensura, ut in omnibus trinitas divina, quae
perfectissima est, reluceret, quantum ad partes vestigii vel imaginis;
binarius autem infamis dicitur, quia primo recedit ab unitate et paritatis
princeps est.

Differt autem numerus impar a pari, non tantum quia dividi nequit in duas
partes aequales quae ipsum praecise faciant sicut numerus par, sed quia sic
numerus impar in partibus dividitur inaequalibus ut altera illarum
imparitatem, reliqua paritatem semper importet, quantum ad partes illas
duas quae, simul iunctae, numerum illum praecise redderent, ut quinarius
in tria et duo, septenarius in quattuor et tria; et hoc in cunctis imparibus
invenitur. Neque unquam in imparis divisione praeter se possunt hae duae
partes esse quae naturaliter unum numeri substantiamque componunt.
Numerus autem par, etsi divisibilis sit tam in partes aequales quam in
partes inaequales quae illum reddant praecise, sic tamen fit ut paritas
nunquam imparitati iungatur, sed semper vel paritas paritati, vel imparitas
imparitati. Hoc est dictum quod partes illae duae in quas numerus par
dividitur, quae, simul iunctae, numerum illum praecise faciant, sive sint
aequales, sive inaequales, ambo sunt pares, vel ambo impares. Denarius
enim divisibilis est in duos quinarios vel in VII et tria, vel in VIII et II, vel in
VI et IIII, neque unquam fieri potest, non solum in tacto pari numero, sed
nec in quocumque alio pari termino, ut, cum una pars divisionis par fuerit,
alia impar inveniri possit, aut e converso.

In hoc tamen numerus par convenit cum impari ut, sicut numerus impar in
unitate numerum parem superat vel superatur ab eodem, similiter et par
imparem.

Adhuc in hoc conveniunt quod omnis numerus, par vel impar,


circumpositorum suorum numerorum et naturali dispositione sibimet
iunctorum medietas est, ita scilicet quod, si duo numeri laterales, inter
quos aliquis numerus mediat, simul coniungantur, numeri inde venientis
numerus ille medians vera medietas est; patet | [P2, 29v in marg.] hoc
numeris in singulis. Mediat | [P1, 23v in marg.] trinarius inter binarium et
quaternarium qui dicuntur circumpositi, respectu illius modo numeri
provenientis ex compositione partium illarum; cuiusmodi est senarius;
trinarius est medietas. Similiter quaternarius [145] medians inter trinarium
et quinarium medietas est octonarii qui surgit ex unione quinarii ad
ternarium: bis enim quattuor octo sunt praecise. Et idem in omnibus aliis
evenit, etiam in binario mediante inter unitatem et trinarium: est enim
binarius medietas quatrinarii qui surgit ex coniunctione unitatis ad
trinarium. Sola autem unitas est quae circumquaque se terminos non habet
inter quos mediare possit. Ideo eius termini qui prope se est, idest binarii,
medietas est, quod nulli alii termino competit, ut possit esse medietas
termini illum immediate sequentis.

Item in hoc conveniunt quod, sicut si impar imparem multiplicet, qui inde
nascitur impar est similiter; si par parem, semper gignitur par; sed
differunt quia, si impar parem, vel e converso, nunquam impar, sed semper
par procreatur.

Quae proprietates ad arithmeticam pertinent medietatem.


Capitulum LI.

De sufficientia quinque specierum maioris et minoris


inaequalitatis.

Dictum est de quinque speciebus numerorum maioris minorisque


inaequalitatis per se et divisim. Ad hoc, ad maiorem ipsarum habendam
notitiam, de eisdem comparative loquamur. Conferemus autem illas ad
invicem quoad sufficientiam, convenientiam, differentiam, ordinem et
originem.

Circa primum videretur forsitan aliquibus quod plures debeant esse species
illae quam quinque, ut sint tres species compositae, sicut sunt tres
simplices. Nam sicut multiplex cum superparticulari et cum superpartiente
componitur, et ex hoc duae species oriuntur, sic superparticularis cum
superpartiente componibilis est vel e converso, et sic erunt sex species.
Item multiplex componi potest cum multiplici, ut duplex cum duplici vel
cum triplici, [146] quadruplici et sic de aliis, et superparticularis cum
superparticulari et superpartiens cum superpartiente, et, secundum hoc,
multo plures essent illae species quam quinque.

Et dicendum quod Boethius rationabiliter tantum posuit in genere quinque


species numerorum ad aliquid maioris et minoris inaequalitatis, illas,
scilicet, quae dictae sunt, non plures, non pauciores. Omnis enim numerus
ad aliquid, alteri inaequalis, sub aliqua illarum reponitur. Numerus enim
omnis, alteri inaequalis, vel est illo maior, vel minor. Si maior, aut continet
illum plus quam semel, aut non. Si habeat illum plus quam semel, aut
praecise, quia continet illum bis, ter, vel quater et nihil ultra, et sic est
numerus multiplex, vel continet eum plus quam semel, sed non praecise,
quia aliquid ultra continet et illud, ultra contentum, vel est una pars
numeri illius contenti, sic est multiplex superparticularis, vel plures, sic est
numerus multiplex superpartiens. Si vero numerus alio maior non habet
eum totum pluries sed vel excedit eum in una parte, sic est numerus
superparticularis, vel in pluribus, sic est superpartiens. Vel sic, ut in idem
redit: Omnis numerus maior alio, aut est maior illo in toto, pro quanto
continet illum totum pluries, aut igitur continet illum pluries praecise quia
continet illum totum bis, ter, quater, vel pluries et nihil ultra, sic est
numerus multiplex, vel superat eum in toto et, cum hoc, in aliqua una
parte illius, sic est multiplex superparticularis, vel in pluribus partibus, sic
est multiplex superpartiens, vel si est maior non tamen in toto sed in parte,
sic est superparticularis, vel in partibus, sic est superpartiens. Et cum non
possit aliquis numerus alios esse maior quin sub aliqua dictarum
specierum quinque collocetur, non erunt nisi quinque species numerorum
ad aliquid maioris inaequalitatis iam praedictae. Et ex eisdem patet
sufficientia numerorum ad aliquid minoris inaequalitatis.

Cum igitur dicitur quod numerus superparticularis potest componi cum


superpartiente, vel e contrario, multiplex cum multiplici, superparticularis
cum superparticulari [147] et superpartiens cum superpartiente, dicendum
quod, hoc concesso, non habetur ex hoc quod sit aliqua alia species ab illis
quinque speciebus prius dictis, quia semper proportio numerorum
extremorum compositionum illarum ad aliquam speciem vel proportionem
multiplicem, vel superparticularem, vel superpartientem, vel multiplicem
superparticularem, vel multiplicem superpartientem reducitur, et non ad
aliquam aliam distinctam ab illis.

Et hoc declaremus primo, cum superpartiens numerus cum


superparticulari coniungitur, vel e converso; inter senarium et quinarium
est superparticularis proportio, quia sesquiquinta, inter quinarium et
trinarium superpartiens, et tamen inter senarium et trinarium est multiplex
proportio quia dupla. Iuxta quod notandum est quod quandoque ex
additione superpartientis proportionis ad superparticularem, vel e
converso nascitur inter extremos terminos multiplex proportio, ut iam
visum est; quandoque superparticularis, namque inter IX et VII est
superbipartiens proportio, inter VII et VI sesquisexta, inter IX et VI
sesqualtera; quandoque proportio mixta, vel ex multiplici et
superparticulari, nam quinarius ad trinarium superbipartiens est, trinarius
binario sesqualter, quinarius | [P2, 30r in marg.] vero binario duplex
sesqualter est; vel, ex dictarum proportionum partiali mixtione inter
extremos inde venientes terminos, oritur proportio multiplex
superpartiens; patet hoc inter terminos sequentes XII IX et V. Multa alia
poni possent exempla de additione proportionis superpartientis ad
superparticularem, vel e contrario. Nunquam tamen ex quibuscumque
talibus exemplis sequitur mixta proportio ex superparticulari et
superpartiente, sed si sequatur mixta proportio talis, mixtio fit vel ex
multiplici et superparticulari, vel ex multiplici et superpartiente. Ad hoc
enim, ut aliqua proportio sit mixta ex superparticulari et superpartiente,
oportet ut, inter terminos extremos illius coniunctionis, ut inter se
comparantur, maneat illa duplex proportio, sicut fit in proportione mixta,
ex multiplici et superparticulari, vel ex multiplici et superpartiente.

Non enim arguitur mixtio alicuius proportionis ex alia et alia proportione


alicuius medii termini ad extremos aliquos terminos; alias, proportio dupla,
quae prima et [148] simplicissima videtur inter proportiones numerorum
inaequalium composita esse, confundetur inter tales terminos, inter quos
mediare potest talis medius terminus ad quem maior terminus
proportionem habet sesquitertiam, et ille idem medius terminus ad
minorem habitudinem habet sesqualteram, ut patet inter hos terminos: IIII
III et II.

Dico ulterius quod, licet una species multiplicitatis cum se ipsa vel alia
multiplicitatis specie combinari possit, ex hoc tamen nunquam sequitur
alia a praedictis inaequalitatis species, sed semper invenitur, inter terminos
extremos nascentes ex huiusmodi combinationibus, proportio multiplex
simplex, licet sub alia | [P1, 24r in marg.] multiplicitatis specie quam
fuerint combinationum illarum particulares proportiones. Patet ubi duplex
duplici coniungitur, ut ostendunt termini sequentes: VIII IIII II, vel ubi
duplex triplici sociatur si sequentes sumantur termini: XII IIII II, vel in
quibuscumque aliis combinationibus, distinctarum specierum
multiplicitatis inter se. Haec enim una multiplicitatis proprietas est ut, si
intervallum multiplex intervallo multiplici coniungatur, inde intervallum
multiplex est.

Ulterius dico quod, ex additione unius superparticularis proportionis ad


aliam superparticularem proportionem quamcumque, nunquam nascitur
alia proportio vel species ab illis quinque praedictis, sed provenit idem vel
multiplex proportio. Patet inter sequentes terminos: IIII III II. Inter
quaternarium et trinarium sesquitertia est proportio, inter trinarium et
binarium sesqualtera; sed, inter quaternarium et binarium, dupla. Nec est
dicendum duplam proportionem, quae simplex est, ut est dictum, ex
sesquitertia et sesqualtera componi. Componentia enim suum praecedunt
compositum. Duplex autem proportio sesqualteram sesquitertiamque
praecedit. Item quaternarius, ut binario comparatur, nec sesqualter est, nec
sesquitertius. Eodem modo est de terminis sequentibus: 6 4 3. Senarius
enim ad trinarium sic est duplex, quod nec sesqualter est, nec sesquitertius;
quod tamen requiretur ad hoc ut illa proportio composita esset ex
sesqualtera et sesquitertia. Quare enim dicitur quinarius ad binarium
duplex sesqualter, nisi quia manet inter terminos [149] illos duplex et
sesqualtera simul proportio, quia maior minorem bis continet et mediam
eius partem? Vel quandoque ex duabus superparticularibus proportionibus
provenit una alia superparticularis proportio prior illis; patet cum senarius
quinario et quinarius quaternario comparantur et ex his senarius
quaternario conferatur. Proportio enim sesqualtera, quae est inter VI et IIII,
non componitur ex sesquiquinta quae est inter sex et quinque, nec ex
sesquiquarta quae est inter quinque et quattuor, quia prior est illis, nisi tu
sumas compositionem non formalem et specificam, sed materialem. Vel
oritur ex pluribus superparticularibus proportionibus proportio
superpartiens; nam quinarius quaternario sesquiquartus est, et
quaternarius trinario sesquitertius, quinarius vero ternario superpartiens.
Item ex pluribus superparticularibus proportionibus venit quandoque
proportio multiplex superparticularis; patet hoc inter sequentes terminos: 9
6 4.

Utrum autem ex duabus distinctis proportionibus superparticularibus


possibile sit proportionem nasci multiplicem superpartientem, dicendum
est quod non; similiter nec multiplex superparticularis. Probabitur enim
infra, libro tertio, quod si duae diversae superparticulares proportiones
coniungantur, nascitur ex eis aut dupla simplex, aut superparticularis, aut
superpartiens, nunquam vero multiplex superparticularis, nunquam
multiplex superpartiens. Probatur etiam, ibidem, superparticularium
proportionum solam sesqualteram geminatam multiplicem
superparticularem procreare.

Dico ulterius quod ex duabus superpertientibus proportionibus vel nascitur


| [P2, 30v in marg.] multiplex proportio duplex, ut ostendunt hi termini:
VIII XI XVI vel triplex, ut hi: VI XI XVIII; sic de aliis multiplicitatis
speciebus. Vel nascitur ex duabus superpartientibus proportionibus
superparticularis proportio; patet hoc in terminis qui sunt: X XIII XV; vel
superpartiens, ut ex terminis patet [150] sequentibus: V VII IX; vel duplex
superparticularis, ut hoc: IIII VII X. Vel duplex superpartiens, ut
manifestant termini sequentes: IIII VII XI.

Multae aliae numerorum fieri possent combinationes. Ex nulla tamen


illarum sequitur species nova vel proportio distincta a multiplici,
superparticulari, superpartiente, multiplici superparticulari, vel multiplici
superpartiente. Dicendum igitur quod si superparticularis cum
superpartiente coniungatur, vel e contrario, multiplex cum multiplici,
superparticularis cum superparticulari, superpartiens cum superpartiente,
nulla ex hoc distincta species provenit a quinque praedictis, et, si proveniat
inde proportio formaliter et specifice composita, illa est multiplex
superparticularis, vel multiplex superpartiens, quae attenditur in
comparatione immediata aliquorum extremorum ad invicem, quia, si
inspicitur ad collationem mediorum terminorum qui possunt esse inter
extremos aliquos terminos, inter se et ad extremos illos, paucae vel nullae
sunt proportiones quin possent dici compositae, etiam multis
compositionibus, prout possunt esse multae comparationes terminorum
illorum. Sed ex hoc non debet reputari proportio aliqua composita
formaliter et specifice, sed materialiter solum, nec ex talibus
comparationibus denominatur talis proportio, sed solum ex comparatione
immediata terminorum extremorum inter se; alias, habitudo, quae est inter
octo et quattuor, tot haberet denominationes quot terminorum inclusorum
inter se; et ad extremos illos terminos possunt esse collationes, ut diceretur
sesqualtera ratione senarii et quaternarii, sesquitertia ratione octonarii et
senarii, sesquiquarta ratione quinarii et quaternarii, sesquiquinta ratione
senarii et quinarii, sesquisexta ratione septenarii et senarii, sesquiseptima
ratione octonarii et septenarii, supertripartiens ratione septenarii et
quatrinarii, superbipartiens ratione septenarii et quinarii, et sic esset
magna proportionum confusio. Ideo proportio, quae est inter octo et
quattuor, sic vocatur, et est dupla, quod nec est sesqualtera, nec
sesquitertia, nec aliqua alia, ab extremis dictis terminis solum vocitata.
[151] Capitulum LII.

Comparatio specierum numerorum ad aliquid penes


convenientiam et differentiam.

Conveniunt omnes numeri ad aliquid, sub quacumque specie reponantur,


idest relationem importando. Ideo ad sui consistentiam duos requirunt
terminos, sicut et omnis relatio, et illi termini vel aequales sunt, et dicitur
tunc relatio cuiusdam aequiparantiae vel aequalitatis; vel sunt inaequales,
et est inter illos relatio disquiparantiae, vel inaequiparantiae, quae dici
potest supereminentiae et superpositionis, vel cuiusdam maioritatis, quoad
maiores terminos, vel subiectionis et minoritatis, quoad minores terminos
maioribus comparatos. Aequalitas igitur terminos requirit aequales, sicut
inaequalitas inaequales. Inde est quod inter numerum quemcumque et
unitatem aequalitatis relatio fundari non potest, similiter nec inter
numerum parem et imparem, sed inter unitatem et unitatem, binarium et
binarium, trinarium et trinarium, sic de aliis terminis aequalibus inter quos
est mutua relatio nominum aequalium. Haec igitur relatio nullam inter
terminos suos patitur disparitatem, inaequalitatem, et consonantiam super
eam fundatam, cuiusmodi est unisonus, nullam discordiam.

Ab aequalitate autem procedit inaequalitas non formaliter et intrinsece,


sed secundum quendam recessum. Recedere | [P1, 24v in marg.] enim ab
aequalitate, in inaequalitatem incidere, sicut recedere ab unitate, est labi in
aliquam multitudinem actualem et formalem. Sed sic numerus ab unitate
nascitur, quod ipsa materialiter numerum constituit. Ipsa tamen de se
numerus actualiter et formaliter non existit. Aequalitas vero de se quaedam
vera relatio est formaliter et in actu, nec est inaequalitatis materia.

[152] Reperitur autem aequalitas in quantitatibus tam continuis quam


discretis, similiter et inaequalitas, quae locum habet, prout sonat nomen
suum, inter terminos inaequales tantum, quorum scilicet unus maior est
alio; et terminorum maiorum ad minores est relatio maioris inaequalitatis,
et minorum ad maiores minoris inaequalitatis.

Et sunt, ut est dictum, species quinque maioris inaequalitatis, et


distinguuntur in alia et alia maioritate, hoc est indivisimode superando
terminos minores quibus conferuntur, ut est prius visum; et totidem
species sunt minoris inaequalitatis, et distinguuntur ad invicem in alia et
alia minoritate, respectu maiorum suorum terminorum, hoc est
indivisimode vinci et superari | [P2, 31r in marg.] ab illis.

Item, inter terminos, inter quos salvantur species maioris minorisve


inaequalitatis, reperiuntur aliqui primi vel minimi termini et qui, respectu
aliorum, radices vocantur et duces, et aliqui secundarii qui comites
appellantur. Item conveniunt maioris inaequalitatis species inter se
similiter et minoris inter se, ut una possit iungi alii sibi simili vel dissimili,
ut multiplex multiplici, et talis multiplex tali multiplici, similiter multiplex
superparticulari et superpartienti, et e converso, ut est visum.

Adhuc conveniunt in hoc ut, ex talibus additionibus, etsi quandoque


sequatur consimilis proportio inter extremos quae est inter primos
terminos per se et divisim sumptos. Consimilis, inquam, in genere vel
subalterna specie. Nunquam tamen sequitur consimilis proportio in atoma
specie. Duplex enim, si duplici iungatur, gignit quadruplicem, ut hic: 2 4 8.
Triplex si triplici coniungatur, non tripla sed nuncupla nascitur proportio;
patet hic 1 3 9. Similiter, si sesqualter societur sesqualtero, non
sesqualteram sed duplam sesquiquartam parit proportionem, ut hic patet: 4
6 9. Ex sesqualtero vero et sesquitertio dupla venit proportio, ut hic: 2 3 4
vel hic: 3 4 6. Similiter inducere potest inter numeros superpartientes. [153]
Nec ibi, nec alibi reperies eandem atomam esse proportionem inter
terminos extremos duarum comparationum quae fuit inter primos
terminos illarum comparationum per se sumptarum.

Item, secundum dicta, licet superparticularis proportio similiter et


superpartiens cum multiplici formaliter et specifice componibiles sint,
generaliter tamen loquendo non ex omni coniunctione superparticularis
proportionis ad multiplicem, vel superpartientis ad multiplicem, provenit
mixta proportio ex multiplici et superparticulari vel superpartiente, sed
quandoque, et quandoque non. Si enim duplae proportioni sesqualtera
iungatur proportio, non dupla sesqualtera, sed tripla nascitur habitudo, ut
hic: 2 4 6, et, si cum tripla ponatur sesquitertia, provenit inde quadrupla
proportio, ut: 3 4 12. Quid, si ex unione proportionis superparticularis ad
multiplicem quandoque nascatur mixta formaliter proportio? Illa mixtio
non est semper ex multiplici et superparticulari, sed quandoque e
multiplici et superpartiente, ut hic patet: 3 4 8. Consimiles conditiones
patent cum multiplici superpartiens coniungitur. Infinitae aliae
numerorum dictorum fieri possent combinationes, et de illis, in infinitum
exempla poni possent.

Item convenit multiplex, quantum ad eius primam speciem, cum


superparticularibus proportionibus, quia, quantum ad primos ipsius
terminos, numeri naturalis immediatus ordo conservatur, sicut et in
superparticularibus (quod aliis tribus speciebus minime convenit). Item ex
primis duabus speciebus superparticularibus, prima species nascitur
multiplicitatis, ut est visum. Ex prima specie multiplicitatis et prima
superparticularitatis, secunda venit multiplicitatis species, ut hic: 2 4 6.
Item, ex secunda multiplicitatis specie ad secundam superparticularitatis
speciem unione, tertia multiplicitatis sequitur species, ut hic patet: 2 6 9, et
sic in infinitum; secundum hunc modum, ex multiplicibus et
superparticularibus, multiplices, secundum ordinem suum, procreantur.

[154] Sed differunt multiplices a superparticularibus, quia multiplicitatis


species per partium procedunt appositionem, in hoc convenientes cum
discreta quantitate, ut prius tactum est; superparticularium vero species
quantitati similantur continuae, quia per partium procedunt diminutionem,
ut est prius declaratum. Superpartientium autem species videntur
procedere per partium augmentum, in hoc convenientes cum multiplicium
speciebus, et cum discretis quantitatibus. Ostendit haec ipsarum
denominatio, nam numerus ad primam huius pertinens speciem vocatur
superbipartiens; ad secundam vero pertinens speciem, supertripartiens
dicitur, ad tertiam superquadripartiens, et sic in infinitum istius labuntur
species, ut sequens species priorem superet in unius partis appositione.

Item convenit multiplex cum superparticulari, et distinguuntur in hoc ab


aliis tribus speciebus, quia quilibet terminus submultiplex pars est aliquota
vel praecisa numeri multiplicis cui comparatur, ut per illius
multiplicationem ad integritatem et unitatem praecisam redeat illius.
Binarius enim, si bis sumatur, ad unitatem redit quaternarii cui subduplus
est, et, si ter sumatur, ad integritatem venit senarii cui subtriplus est, et, si
quater, ad unitatem octonarii cui quadruplus est, et sic de ceteris. Similiter,
superparticularis et subsuperparticularis in aliqua parte conveniunt
aliquota quae mensura communis est et praecisa duorum illorum
numerorum, nam illa pars, in qua maior minorem superat, aliquotiens
sumpta, illorum quemlibet reddere valet praecise. Senarius enim sesqualter
est quaternario, vincens eum in binario. Binarius autem bis sumptus
quaternarium reddit, ter vero sumptus | [P2, 31v in marg.] senarium
constituit, et, per additionem binarii ad quaternarium, quaternarius ad
integritatem vadit senarii. Consimili modo est in aliis speciebus numeri
superparticularis.

Ex hac proprietate, ut dicetur infra, sumpsit Boethius rationem unam quare


consonantias proprie dictas posuit fundari in solis proportionibus
multiplicibus et superparticularibus, non autem in proportionibus aliarum
trium specierum, quibus | [P1, 25r in marg.] haec non inest proprietas,
quamvis communi nomine sumendo consonantias, quaedam in illis [155]
tribus fundentur numeris, scilicet superpartientibus, multiplicibus
superparticularibus, et multiplicibus superpartientibus. Et quae sint istae et
quae illae, dicetur infra.

In multis aliis proprietatibus possunt dictae species maioris minorisque


inaequalitatis secundum convenientiam et differentiam comparari. Sed
quae tactae sunt in quadam generali summa sufficiant. Nunc specialem
quandam illarum tangamus comparationem, qualiter videlicet una oriatur
ab altera et omnis inaequalitas mediate vel immediate ab aequalitate
nascatur.
Capitulum LIII.

Quod omnis inaequalitas ab aequalitate mediate vel immediate procedit.

Prius quendam generationis modum specierum maioris et minoris


inaequalitatis tetigimus, eum videlicet qui inspicit ad numeri naturalem
dispositionem. Visum enim est multiplicitatis species, quoad primos
numeros, secundum ordinem suum, ad unitatem, qua nullus prior, nullus
simplicior est terminus, terminari. Superparticularium vero numerorum
prima species ad primum, idest binarium, terminatur numerum, secunda
ad secundum, idest trinarium, tertia ad tertium, idest ad quaternarium, et
sic in infinitum, quoad primos numeros horum species generantur.
Superpartientium vero radix ex naturali numeri dispositione, ipsum a
trinario disponendo, declaratur et habetur: prima enim species in illis ad
trinarium, secunda ad quaternarium, tertia ad quinarium, quarta ad
senarium, sic in infinitum, terminantur.

Nunc autem videbimus qualiter una harum specierum ab alia trahat


originem. Et cum multiplicitas prima [156] sit species omnium
inaequalitatis numerorum et, per consequens, non habens aliam
inaequalitatis speciem priorem, unde nasci possit, et ad illam, ut ad suam
radicem comparari, ostendemus qualiter ipsa immediate ab aequalitate,
quae omnem antecedit inaequalitatem, oriatur, et ceterae species,
secundum suum ordinem, ab illa. Ex quo sequitur secundum locum, a
primo ad ultimum, omnem inaequalitatem ab aequalitate procreari. Haec
autem disciplina, secundum Boethium, ad omnem naturae vim rerumque
integritatem maxima pertinet ratione.

Sicut igitur omnis multitudo ab unitate nascitur, sic et omnis inaequalitas


ab aequalitate procreatur, intelligendo sane ut tactum prius est. Nam, sicut
omnis numeri absolute considerati unitas radix est et principium, sic omnis
inaequalitatis, quae numeros respicit ad aliquid inaequales, aequalitas
mater est et initium. Nam, positis tribus terminis aequalibus, sive illi sunt
tres unitates, ut hic: 1 1 1, sive tres binarii: 2 2 2, sive quicumque alii
aequales numeri, nascuntur ab illis omnes inaequalitatum species,
secundum suum ordinem, et praeceptorum trium quae ponentur
observationem.

Dico autem "secundum suum ordinem", quia primo immediate prima


multiplicitatis species, idest duplicitas, ab aequalitate nascitur. Ex
duplicibus autem nascuntur triplices, ex triplicibus quadruplices, sic de
aliis. Item, a prima specie multiplicitatis, prima species
superparticularitatis procreatur. Et, a secunda specie multiplicitatis,
secunda superparticularitatis oritur species, a tertia tertia, a quarta quarta,
sic in infinitum. Sed proveniunt triplices ex duplicibus directis, sesqualteri
vero ex duplicibus veniunt conversis. Item ex superparticularibus conversis
superpartientes descendunt species, prima ex prima, secunda ex secunda,
tertia ex tertia, sic in infinitum. Et superparticularibus vero rectis, et non
conversis, multiplices superparticulares proveniunt, et, ex
superpartientibus, multiplices superpartientes.

Sunt igitur tria praecepta quae in hac doctrina servanda sunt. Positis enim
tribus terminis aequalibus lateraliter ordinatis, debet, sub primo termino
sinistri lateris, [157] poni terminus illi aequalis: hoc est primum
praeceptum. Deinde sub secundo termino, idest medio terminorum
aequalium, situari debet terminus aequalis primo et secundo terminorum
aequalium: hoc est secundum praeceptum. Tertium praeceptum est quod,
sub tertio termino aequalium terminorum, collocetur terminus aequus
primo et duobus secundis, sive secundo duplicato, quod idem est, et tertio.

His praemissis, declaremus quae proposuimus: primo, qualiter secundum


dicta tria praecepta | [P2, 32r in marg.], a tribus terminis aequalibus prima
multiplicitatis species generatur. Ponantur igitur termini aequales et sint
tres unitates sic: 1 1 1. Hoc facto, sub primo termino a sinistro latere
incipiendo, supponatur directe terminus illi aequus, ille est unitas;
secundo, sub secundo aequalitatis termino terminus aequus primo et
secundo, hic est binarius, qui duabus aequatur unitatibus. Tertio, ponatur
sub tertio aequalitatis termino terminus aequus primo et duobus secundis
et tertio, et ille est quaternarius; aequatur enim unitati, duabus unitatibus
et unitati, quia claudit in se quattuor unitates. Sit igitur dispositio talis:

111
124

Apparet hic qualiter ab aequalitate, secundum dicta tria praecepta, prima


multiplicitatis species procreatur. Idem autem esset si alii aequales termini
statuerentur. Et sufficiat exemplum de binario.

De binario sic:

222
248

Ex duplicibus autem directis, secundum dicta praecepta, triplices oriuntur.


Dispositis enim tribus terminis duplicibus ut hic: l, 2, 4, ponatur sub primo
terminus illi aequus, ut est unitas; ponatur sub secundo terminus aequus
primo et secundo, qui est trinarius; deinde, sub [158] tertio, ponatur
terminus aequus primo et secundo duplicato et tertio, et ille est novem, et
sit haec dispositio:

111
124
139

Quod si ex triplis sic fiat, nascentur quadrupli, ut sit primus terminus


aequalis primo termino, scilicet unitas, secundus aequalis primo et
secundo, scilicet quaternarius; tertius vero sit aequalis primo et duobus
secundis, sive secundo duplicato, et tertio, scilicet 16. Et sic haec descriptio:

Aequales 1 1 1
Dupli 1 2 4
Tripli 1 3 9
Quadrupli 1 4 16

Consimili modo, quintupli ex quadruplis, sextupli ex quintuplis, et sic de


aliis sequentibus multiplicitatis speciebus, producuntur.

Capitulum LIIII.

Superparticularium ex multiplicibus creatio.

Superparticulares vero ex multiplicibus, secundum dicta praecepta,


nascuntur cum multiplices, ordine converso ab illo quo ab aequalitate
producti sunt, disponuntur, ut terminus qui primus erat ultimus sit, et
primus | [P1, 25v in marg.] sit qui fuerat ultimus; medius autem non
mutetur, sed in loco maneat medio. Et est hic notandum quod prima
species superparticularitatis ex prima specie multiplicitatis exoritur, [159]
ut sesqualtera ex dupla, secunda ex secunda, ut sesquitertia ex tripla, tertia
ex tertia, et sic de aliis. Positis igitur tribus terminis duplicibus, ordine
converso quo ab aequalitate creati sunt, sic: 4 2 1, ponatur sub termino
primo terminus aequus qui est 4; deinde, sub secundo termino, ponatur
terminus aequalis primo et secundo, et ille est 6; tertio, ponatur, sub tertio
termino, terminus primo aequus et duobus secundis et tertio, qui est 9, et
disponatur modo qui sequitur:

Duplices 4 2 1
Sesqualtera 4 6 9

Patet hic sesqualteros ex duplicibus esse progenitos. Consimiliter


sesquitertii ex triplicibus conversis producuntur. Disponantur igitur tres
triplices modo qui sequitur: 9 3 1. Ponatur igitur, iuxta praedictum modum,
primus primo par vel aequalis, et est 9, secundus primo et secundo, idest
12, tertius primo, duobus secundis et tertio, scilicet 16, et sic disponantur:

Triplices 9 3 1
Sesquitertii 9 12 16

Et si idem fiat de quadruplis, confestim sesquiquarti creabuntur, et


sesquiquinti ex quintuplis; eodem modo, secundum ordinem suum, aliae
superparticularitatis species ex multiplicibus proveniunt. Ex dictis patere
potest quod, in multiplicibus, modo alio, species una venit ex alia, ut
triplus a duplici, quadruplus a triplici, quintuplus a quadruplici, sic de aliis,
quam ab aliis eisdem multiplicibus speciebus proveniant superparticulares,
quia ibi non conversim, hic conversim multiplices disponuntur. Et
quamvis, in illa conversa multiplicium dispositione | [P2, 32v in marg.],
maior minorem praecedat numerum in superparticularibus, tamen, sub illis
creatis, minor maiorem praecedit. Et, quantum ad hoc, maior est
convenientia multiplicium inter se quam superparticularium ad
multiplices, nam omnes multiplices inter se unius proximi sunt generis,
non superparticulares [160] cum multiplicibus. Sed multiplicium secunda
species venit ex prima, tertia ex secunda, quarta ex tertia, sic de aliis.
Superparticularium vero prima species ex prima nascitur multiplicium,
secunda ex secunda, sic de ceteris, ut est dictum.

Capitulum LV.

Superpartientium ex superparticularibus productio.

Procreantur autem superpartientes ex superparticularibus modo illo quo


superparticulares ex multiplicibus, quia prima species superpartientium ex
prima superparticularium, sesqualteris, secunda ex secunda, tertia ex tertia,
sic in infinitum si dicta serventur praecepta, et ordine converso, quo
superparticulares geniti fuerunt, situentur. Dispositis igitur tribus terminis
sic: 9 6 4, supponatur terminus primo aequus scilicet 9, deinde terminus
aequus primo et secundo, scilicet 15, tertio, aequus primo et duobus
secundis et tertio, et ille est 25, et hi sic disponantur:

Sesqualteri 9 6 4
<Superbipartientes> 9 15 25

Patet hic superbipartientes ex sesqualteris conversis progenitos esse.


Consimiliter supertripartientes ex sesquitertiis producuntur, ut sequens
probat exemplum:

Sesquitertii 16 12 9
Supertripartiente 16 28 49

Rursus, si idem fiat de sesquiquartis, superquadripartientes oriuntur ut sic:

Sesquiquarti 25 20 16
Superquadripartientes 25 45 81
[161] Consimili modo, ceteri superpartientes, secundum ordinem suum, ex
superparticularibus generantur. Sed de his exempla sufficiant posita.

Capitulum LVI.

Quod multiplices superparticulares ex superparticularibus generentur.

Multiplices vero superparticulares ex superparticularibus, non conversis,


sed directis, ortum habent: duplex sesqualter ex simplici sesqualtero,
duplex sesquitertius ex sesquitertio, et sic de aliis. Disponantur igitur tres
termini sesqualteri secundum suum directum ordinem quo a multiplicibus
producti sunt sic: 4 6 9. Subscribatur tunc terminus par primo, scilicet 4,
deinde par primo et secundo, scilicet 10, tertio par primo et secundo
duplicato et tertio, scilicet 25, ut hic:

Sesqualteri 4 6 9
Duplices sesqualteri 4 10 25

Si vero sesquitertii disponantur, nascuntur directi inferius duplices


sesquitertii, ut hic patet:

Sesquitertii 9 12 16
Duplices sesquitertii 9 21 49

Simili modo, duplices sesquiquarti ex sesquiquartis proveniunt, duplices


sesquiquinti ex sesquiquintis, sic de aliis secundum ipsorum communes
denominationes. Sed non video ex hoc modo generationis species
multiplicium superparticularium variari, nisi ex parte superparticularitatis,
cum soli duplices sesqualteri, sesquitertii, sesquiquarti, sic de aliis, non
triplices, non quadruplices procreentur.

[162] Capitulum LVII.

Multiplices superpartientes ex superpartientibus producuntur.

Sicut ex superparticularibus duplices superparticulares ortum habent, sic,


secundum dicta praecepta, multiplices superpartientes ex
superpartientibus directis descendunt, duplices superbipartientes ex
superbipartientibus, duplices supertripartientes ex supertripartientibus, sic
de aliis. Ordinentur igitur superbipartientes sic: 9 15 25. Subscribatur
terminus aequus primo, scilicet 9, secundus aequus primo et secundo,
scilicet 24, tertius aequus primo et secundo duplicato et tertio, scilicet 64.
Et sit haec descriptio in qua patet duplices superbipartientes ex
superbipartientibus procreari:

Superbipartientes 9 15 25
Duplices superbipartientes 9 24 64

Quod si idem fiat de supertripartientibus, duplices supertripartientes


provenient, ut sequens ostendit descriptio:

Supertripartientes 16 28 49
Duplices supertripartientes 16 44 121

| [P1, 26r in marg.] Modo consimili, superquadripartientes duplices


superquadripartientes constituunt, et sic fit in aliis, nec apparet hic ex
superpartientibus nasci nisi duplices superpartientes, non triplices, non
quadruplices. Sed de his | [P2, 33r in marg.] hactenus.

Patet igitur omne genus inaequalitatis ab aequalitate derivari, secundum


locum, a primo ad ultimum, mediate scilicet vel immediate. Sola enim
prima multiplicitatis species, idest duplicitas, ab aequalitate immediate
descendit et, ipsa mediante, ceterae aequalitatem aspiciunt. Quare non
immerito duplicitas omnem inaequalitatis speciem naturaliter [163]
praecedit, non tantum quia immediatius unitatem sequitur, sed propterea
quia in aequalitate immediatius radicatur.

Est autem hic notandum quod, in tacto totius inaequalitatis ab aequalitate


processu, quasi quidam gradus aequalitatis observatur, quia, licet tres
termini a tribus terminis aequalibus venientes, inaequales sint naturaliter,
quia unus maior est alio, aequales tamen sunt proportionaliter, quia, qualis
est proportio maioris ad medium, talis est proportio illius medii termini ad
minimum terminum et illae duae aequales proportiones non sunt
discontinuae, cum medio termino utamur pro duobus, ut patet in omnibus
prius positis exemplis; et ex his habetur una via inveniendi duas
proportiones aequales et continuas.

Tangemus autem postea vias alias reperiendi non solum duas continuas
proportiones, sed quotquot quis voluerit.

Capitulum LVIII.

Quod omnis inaequalitas in aequalitatem resolvitur.

Resolubile est unumquodque in eisdem principiis ex quibus suum ortum


trahit. Mixta enim, sive elementa, sicut ex elementis proveniunt, sic in
elementis relabuntur iuxta illud Scripturae Sacrae dictum: Pulvis es et in
pulverem reverteris. Et Salomon: Ad locum unde exeunt flumina
revertuntur. Similiter cum articulatae vocis syllabae componantur ex
litteris, dictiones ex syllabis, orationes ex dictionibus, finaliter haec ad
litteras ordine resolutorio revertuntur sicque fit et in consonantiis ut ad
tonum vel diesim, unde via generationis et materialiter procedunt, via
redeant resolutoria.

Cum igitur omne genus inaequalitatis ab aequalitate quodam ordine nasci


sit ostensum, qualiter in eam revertatur ostendamus. Sed cum ab
aequalitate terminorum inaequalitas veniat terminorum inter quos tamen
aequalitas servatur proportionum, videndum est qualiter, datis [164]
quibuscumque tribus terminis inaequalibus inter quos tamen manet
proportionum aequalitas (quia qualem proportionem habet maior
terminorum illorum ad medium consimilem proportionem, habet ille
medius terminus ad minimum terminorum illorum), videndum est,
inquam, qualiter tres tales inaequales termini in terminos aequales finaliter
secundum suum ordinem resolvantur. "Secundum ordinem suum" dico,
quia illo ordine, quo procedunt ab aequalitate, revertuntur in eandem:
quintupli in quadruples primo, quadrupli in triplos, tripli in duplos, dupli
inmediate in terminos revertuntur aequales; et, consimili modo, fit in aliis,
quia sesqualteri in duplices qui in aequalitatem, sesquitertii in triplos qui
in duplices, et illi in aequalitatem; sesquiquarti in quadruplos, et cetera.

In hac autem redactione inaequalitatis ad aequalitatem generaliter


servandum est ut, statutis tribus terminis inaequalibus aequalium tamen
proportionum, ut est dictum, ponatur primo terminus aequus primo;
secundo, tollatur ille primus terminus a secundo, et quod remanet scribatur
pro termino medio; tertio, tollatur primus terminus, qui maior inter alios
dicitur, a tertio termino, et duo secundi, sive secundus qui remanserat
duplicatus, et quod relinquitur pro tertio ponatur termino.

Haec autem specialiter declaremus in aliquibus inaequalitatis numeris et


primo in multiplicibus.

Statuantur igitur tres termini quadrupli sic: 4 16 64. Supponatur terminus


aequus primo, scilicet 4; secundo, tollatur primus de medio, idest 4 de 16, et
remanet 12 qui, cum primo, disponatur sic: 4 12; deinde tollatur primus de
tertio, idest 4 de 64, et remanent 60; rursus de 60 tollantur duo medii
termini, sive medius terminus duplicatus, idest bis duodecim, et remanent,
de 60, 36. Hic tertio loco disponatur una cum aliis prioribus terminis sic:

Quadruplices 4 16 64
Triplices 4 12 36

[165] Patet hic quadruplam proportionem in triplam immediate reverti,


quia propinquior est aequalitati quam esset quadrupla. Idem si fiat de
triplis, dupla <redit> proportio. Disponantur enim tacti tripli sic: 4 12 36. |
[P2, 33v in marg.] Ordinetur terminus aequus primo, sive minori, scilicet 4;
secundo, talis minor terminus, scilicet 4, tollatur a secundo, scilicet autem
12, et remanent octo qui sic disponantur: 4 8; tertio, tollatur primus
terminus a tertio termino, idest 4 a 36, et remanent 32; rursus, a 32 tollatur
medius terminus, qui remanserat, duplicatus, scilicet bis octo, et remanent
16. Et sic cum praecedentibus disponantur:

Quadruplices 4 16 64
Triplices 4 12 36
Duplices 4 8 16

Hic, ut apparet, ex tripla dupla <redit> proportio. Ex qua si idem fiat, ad


aequalitatem terminorum et proportionum summa revertitur. Statuantur
enim tacti tres duplices termini sic: 4 8 16. Scribatur igitur terminus aequus
primo, idest 4; deinde dictus terminus primus dematur a secundo, idest 4
ab 8, et remanent 4 et sic ordinentur 4 4; tertio, tollatur terminus primus a
tertio, scilicet 4 a 16, et secundus duplicatus, idest bis 4, et remanent 4. Et
sic ordinentur:

Quadruplices 4 16 64
Triplices 4 12 36
Duplices 4 8 16
Aequales 4 4 4

Et sic patet quod prima nobis aequalitas reversa est.

Ad hoc de sesqualteris exemplum ponamus. Diligens enim lector idem


experiri poterit in reliquis.

[166] Describantur igitur tres sesqualteri sic: 8 12 18. Subponatur terminus


aequus primo, scilicet 8; secundo, tactus terminus primus deleatur a
secundo, scilicet 8 a 12, et remanent 4, qui sic disponantur: 8 4; tertio,
tollatur primus terminus, scilicet 8, et secundus duplicatus, scilicet bis 4, a
tertio, scilicet a 18, et remanent duo qui, una cum praedictis, describantur
sic:

| [P1, 26v in marg.] Sesqualteri 8 12 18


Duplices 8 4 2

Ecce qualiter sesqualtera proportio ad duplam revertitur; dupla vero


quomodo in aequalitatem relabatur iam visum est. Ideo autem, ut hoc fiat,
oportet terminos illos duplices convertere, quia maior terminus a minore
demi non potest. Consimili modo fit in aliis, sed, causa brevitatis, amplius
non induco. Hoc igitur, secundum Boethium, indubitanter pronuntiandum
est quemadmodum per se stantis quantitatis unitas principium est et radix,
ita ad aliquid relatae quantitatis aequalitas mater existit.

Capitulum LIX.
Quid sit proportio.

Verum, cum proportio quaedam habitudo sit relatae quantitatis, de ipsa


quid sit specialiter videamus, quia de ea saepe tetigimus et infra tangere
oportebit. Primo autem de proportione simplici, deinde de composita
directa et transmutata, idest de proportionalitate directa et permutata,
disseremus.

[167] Haec autem, secundum Boethium, non iam ad musicas speculationes,


vel ad astronomicas subtilitates, vel ad geometriae usum, sed etiam ad
veterum collectionum intelligentiam prodesse possunt.

Est igitur proportio duorum terminorum ad se invicem quaedam habitudo


et quasi quodammodo continentia, <quorum> compositio
proportionalitatem efficit. Dicitur autem "proportio habitudo duorum
terminorum", quia relatio duo requirit extrema et specialiter si sit proportio
simplex; "duorum" dicitur "terminorum", quia, si sint tres vel plures, non
erit ibi proportio simplex sed mixta, quae proportionalitas vel medietas
nuncupatur. Adhuc dicitur "proportio" "habitudo et quodammodo
continentia duorum terminorum", quia termini relativi in ipsa, qua ad
invicem referuntur, relatione colligantur et uniuntur, ut unum sine alio
esse nequeat in tantum ut similes natura dicantur et, posito uno, ponatur
aliud, dempto uno et aliud dematur. Inest enim, inter terminos vere
relativos ex natura rei, intrinsece quaedam habitudo qua unum ad aliud
dependet, vel ipsum necesse coexigit (quod dico propter relationes divinas
inter quas, etsi non sit dependentia, est tamen ibi ex natura rei quaedam
intrinseca coexigentia). Sic autem non est de respectibus extrinsece
advenientibus quos important sex principia: actio, passio, et cetera.

Et cum proportio sit duorum terminorum habitudo ex distinctione


terminorum, distinctio provenit proportionum, non solum rerum, sed
terminorum numeralium, a rebus numeratis, prout eos arithmeticus, ut
dictum est supra, considerat abstractorum. Alia enim est proportio binarii
ad binarium, alia binarii ad trinarium, alia ipsius binarii ad quaternarium |
[P2, 34r in marg.], et, semper variando terminum ad quem binarius
comparatur, variatur binarii ad illum proportio.

Denominatur autem proportio a termino a quo incipit comparatio, sive a


termino qui alteri comparatur, non a termino ad quem comparatio
terminatur, ut proportio binarii ad quaternarium dicitur subdupla; si, vero,
e converso, quaternarius binario conferatur, dicitur illa proportio dupla,
nec fit illa denominatio ab illis terminis absolute sumptis, quia non dicitur
illa proportio binaria et haec [168] quaternaria, sed ab illis terminis ut
includunt relationem et dicuntur termini naturales ad aliquid, scilicet
dimidium, sive subduplum et duplum, sic de aliis.

Cum igitur terminorum alii vel sint aequales, alii inaequales, proportionum
quaedam est aequalitatis, alia inaequalitatis; et quae est aequalitatis
indistincta manet ex quacumque parte terminorum suorum, cum aequales
sint et nominum similium; unde relationi similatur aequiparantiae.
Proportio autem cuiusdam inaequalitatis, cum versetur inter terminos
inaequales quorum unus maior est alio, distinguitur distinctione
terminorum ad aliquid maioris et minoris inaequalitatis, ut dicatur
quaedam proportio multiplex, alia superparticularis, alia superpartiens,
multiplex superparticularis et multiplex superpartiens, ubi maiores termini
minoribus quos excedunt comparantur. Sui fiat comparatio e converso,
dicitur talis proportio vel submultiplex, vel subsuperparticularis,
subsuperpartiens, sic de aliis.

Quae propositiones ulterius specifice distinguuntur distinctione


terminorum et specierum ad aliquid maioris minorisque inaequalitatis, ut
sit quaedam dupla, quaedam tripla, quaedam quadrupla, sic in infinitum
secundum processum specierum multiplicitatis. Similiter dicitur quaedam
proportio subdupla, alia subtripla, sic deinceps secundum ordinem
submultiplicium numerorum. Consimili modo, quantum ad proportiones
superparticulares, fit distinctio secundum distinctionem specierum
superparticularium, ut dicatur quaedam sesqualtera, quaedam sesquitertia,
sic de ceteris. Et, eodem modo, nosci possunt distingui et nominari
quaeque proportiones terminorum ad aliquid maioris et minoris
inaequalitatis.

In talibus igitur relationibus est quaedam disparitas, supereminentia et


subiectio, unde sunt relationes dissimilium nominum. Ideo, ut dictum est,
variatur ibi proportio quando maior terminus minori comparatur; et
quando, e converso; quod locum non habet in aequalitatis proportione.

Salvatur autem, in proportione terminorum aequalium, illud geometricum


principium: Si ab aequalibus aequalia demas, quae remanent sunt aequalia.
Nam, cum quaternario quaternarius sit aequalis, si tollatur unitas ab [169]
utroque, qui remanent termini sunt aequales, trinarius scilicet trinario.
Dixi "aequales", quia aequalitas in quantitate, idemptitas in subiecta,
similitudo in qualitate proprie reperiuntur, licet unum istorum saepe
sumatur pro alio. Si vero ab aequalibus inaequalia demantur, quae
remanent inaequalia esse necesse est, ut, statutis duobus quaternariis,
tollatur unitas ab uno, binarius ab alio, remanent ternarius et binarius quos
constat inaequales esse.

In terminis autem inaequalibus consimiliter, si aequale est quod tollitur ab


utroque, qui remanent termini, inaequales sunt, sed non habent aequalem
proportionem cum terminis prioribus, ut, si, a senario et quaternario simul
comparatis, unitas tollatur, remanent quinarius et ternarius qui inaequales
sunt, nec habent talem proportionem qualem habebant priores termini;
senarius enim sesqualter est quaternario, quinarius vero superbipartiens
est trinario. Quodsi ab inaequalibus terminis inaequalia sunt quae
tolluntur, ad aequalitatem redire poterunt, ut, si a senario trinarius, a
quatrinario unitas demantur, trinarius ex utraque parte relinquitur.

Habet autem proportio locum, non tantum in quantatibus discretis, ut in


numeris et orationibus, sed in continuis, | [P1, 27r in marg.] ut in lineis,
superficiebus figuris, solidis quantitatibus sive corporibus, similiter, in
tempore, in sonis et consonantiis. Et ad multas alias res proportionis
nomen extenditur. Generaliter enim ad quae se extendit musica, proportio
se videtur extendere.

Differt autem proportio a terminis ex quibus denominatur, ut proportio


dupla a termino duplici, tripla a triplici, sicut relatio a suo fundamento, ut
paternitas a patre, filiatio a filio, large sumendo fundamentum pro mediato
vel immediato fundamento. Hinc | [P2, 34v in marg.] est quod aliquid
competit fundamento proportionis quod proportioni non competit, ut
termino duplici in duas dividi partes aequales, ut quaternario in duos
binarios, et triplici dividi in aequales tres partes praecisas, quae nullo modo
competere possunt proportioni duplae et triplae. Non sequitur igitur:
"Diapason consistit in dupla proportione, ergo divisibilis est in duas partes
aequales". Similiter non sequitur: "Diapente supra diapason consistit in
tripla proportione, [170] ergo dividi potest in tres partes aequales". Sed de
his magis infra dicemus.

De composita loquamur proportione, idest de proportionalitate, primo


definitive, secundo divisive, tertio collative. Possunt tamen quaedam aliae
proportiones dici compositae, ut illae quae species ad aliquid respiciunt
compositas, scilicet multiplicem superparticularem et multiplicem
superpartientem.
Capitulum LX.

Quid sit proportionalitas.

Proportionalitas, quae et medietas dicitur esse, est duarum, trium vel


quotlibet proportionum assumptio ad unum atque collectio vel, ut
communiter definiatur: proportionalitas est duarum vel plurium
proportionum simul habitudo etiamsi non eisdem quantitatibus et
differentiis constitutae sint. In posita proportionalitatis definitione, quae
Boethii est, ponitur proportio, et differentia. Et quid sit proportio, iam
visum est. Quid autem sit differentia, videamus. Differentia, ut hic sumitur,
est illa quantitas in qua differunt aliqui termini ad invicem comparati. Ut si
comparentur quattuor ad tria, differentia inter illos unitas est; inter tria et
quinque, dualitas. Et, generaliter, positis aliquibus terminis inaequalibus,
illa quantitas vel quantitatis particula in qua maior terminus minorem
superat, vel minor a maiore superatur, differentia nuncupatur.

Ex his patet differentiam locum non habere inter aequales terminos, in quo
distinguitur differentia a proportione quae locum habet inter terminos, tam
aequales, quam inaequales. Ad hoc differunt, quia, in proportione, termini,
ad invicem comparati, colliguntur et uniuntur; in differentia autem,
distinguuntur. Item alia est proportio, [171] cum maior terminus minori
comparatur, alia cum e converso. Sed eadem est differentia hinc et inde.
Haec tamen aliqualiter conveniunt, maxime ut proportionalitatem
respiciunt, quia, sicut ex aequalitate proportionum aliquae
proportionalitates conficiuntur et denominantur, ut proportionalitates
geometricae, similiter ex aequalitate differentiarum, ut arithmeticae, aliae
vero ex illis quodammodo sunt confectae.

Ideo, in definitione proportionalitatis dicitur quod est "habitudo duarum


proportionum vel plurium", etiamsi non eisdem quantitatibus et differentiis
constitutae sint. Est igitur proportionalitas habitudo, proprietas, seu relatio
ex natura rei et intrinsece sequens ad comparationem proportionum
plurium aequalium, vel differentiarum similium, vel ex his mixtarum, sicut
proportio ad collationem duorum terminorum. Inde est quod, sicut
proportio et differentia necessario duos requirunt terminos invicem
comparatos, ita medietas proportiones duas vel habitudines, ut generalius
loquaris.

Duae autem proportiones tres ad minus requirunt terminos. Ideo medietas


non in paucioribus quam in tribus salvari potest terminis. Si igitur sic
dicatur: "Sicut se habet 8 ad 4, sic 4 ad 2", proportionalitas est. Est enim hic
comparatio duarum similium proportionum in tribus terminis fundatarum
quorum tamen unus bis sumitur. Idem fieri posset in pluribus sic: "Sicut se
habent 64 ad 32, sic se habent 16 ad 8, et 4 ad 2". Habet autem
proportionalitas locum non iam in terminis et proportionibus multiplicibus
in quibus exemplificatum est, sed in ceteris terminis maioris minorisque
inaequalitatis, ut in superparticularibus, sic: "Sicut se habent 9 ad 6, sic 6 ad
4". Consimiliter exemplificari posset in aliis et, generaliter loquendo, locum
habet in omnibus in quibus locum habet proportio, magis proprie tamen
inter terminos quantitativos. Et cum locum habeat proportio inter aequales
terminos, similiter et medietas, cum dicitur sic: "Sicut se habent 4 ad 4, sic
2 ad 2".

Sed dicerent forsitan aliqui quod in solis terminis inaequalibus, ab invicem


differentibus, locum habet tam proportio quam proportionalitas, et
proportio ab aequalitate, cum ab ea nascatur, distingui videtur. Nihil enim
se ipsum generat sed salvat. Extenso tamen nomine, proportio [172] et
proportionalitas aequalitati possunt | [P2, 35r in marg.] convenire. Dicit
enim Boethius quod proportio est duorum terminorum ad se invicem
habitudo, non dicit: duorum terminorum inaequalium sed simpliciter et
absolute, <sine restrictione>, dicit: duorum terminorum. Planum est autem
quod duo binarii duo termini sunt numeraliter, idest singulariter ab
invicem distincti, et quod ad invicem possunt comparari; ergo potest esse
inter illos proportio. Illa non est inaequalitatis; ergo aequalitatis. Extendit
etiam se medietas, ut est tactum, non tantum ad terminos proportionum
aequalium, quin etiam et differentiarum aequalium, si sic dicatur: "Sicut se
habent 4 ad 3, sic 3 ad 2". Utrobique est enim eadem differentia, scilicet
unitas, alia tamen proportio. Ad hoc extenditur ad terminos inter quos,
primo aspectu, nec est aequalitas proportionum, nec differentiarum.
Statuantur hi termini: 3 4 6. Alia enim est proportio senarii ad
quaternarium et quaternarii ad trinarium. Nam prima sesqualtera est,
secunda sesquitertia. Alia similiter differentia est senarii ad quaternarium
et quaternarii ad trinarium. Et tamen, si dicatur sic: "Sicut se habent sex ad
tria, sic differentia senarii ad quaternarium, quae est dualitas, ad
differentiam quaternarii ad trinarium, quae est unitas" (sicut enim senarius
duplex est trinario, sic binarius unitati), est ibi quaedam proportionalitas
quae musica nuncupatur.

Capitulum LXI.

Proportionalitatis divisio.

Medietatum seu proportionalitatum alia est continua seu indisiuncta, alia


vero discontinua vel disiuncta.

Continua in tribus habet fieri terminis quorum tamen medius bis sumitur
et, respectu minoris, dux dicitur, secundum [173] Boethium, respectu
maioris, comes. Si igitur sic dicatur: "Sicut se habent 2 ad 4, sic 4 ad 8" |
[P1, 27v in marg.] est hic medietas continua, quia comparationes duae in
termino uno coniunguntur; vel sic: "Sicut se habent 9 ad 12, sic 12 ad 16".
Posset autem continua medietas in pluribus esse terminis quam in tribus,
dum tamen quilibet mediorum terminorum bis sumeretur, sic: "Sicut se
habent unum ad duo et duo ad quattuor, et quattuor ad octo, sic octo ad
sedecim". Et ibi notandum est quod unius termini additio unam addit
proportionem, et non sunt ibi duae proportiones tantum, sed plures.
Infinita alia poni possent exempla.

Disiuncta medietas quattuor distinctos ad minus requirit terminos sic:


"Sicut se habent duo ad quattuor, sic octo ad sedecem". Est hic disiuncta
medietas. Posset autem salvari in pluribus terminis quam in quattuor, dum
tamen neuter illorum bis sumeretur sic: "Sicut se habent 64 ad 32, et 16 ad
8, sic se habent 4 ad 2".

Item medietatum alia arithmetica, alia geometrica, alia harmonica.


Arithmetica medietas aequalitatem inter terminos suos requirit
differentiarum, ut observant hi termini: 1 2 3 4; geometrica aequalitatem
proportionum ut est inter hos terminos: 1 2 4 8; harmonica vero neque
eisdem terminorum suorum differentiis, neque eisdem constat
proportionibus, sed, quemadmodum maximus terminus se habet ad
minimum, ita se habet maior terminorum differentia ad minorum
differentiam terminorum, ut in his patet numeris: 3 4 6. Harum trium
medietatum simul exempla subiecimus:

[CSMIII/1:173; text: Arithmetica, Geometrica, Harmonica, I, II, III, IIII, VI]


[JACSP1B 01GF]

Sunt autem et aliae medietates sed, quia hae tres sunt principaliores,
antiquiores, magis authenticae, magis famosae, de his enim Pythagoras,
Plato, Aristoteles tractaverunt [174] et eas in libris suis reliquerunt. Ideo et
nos de istis specialiter aliquid dicemus. Non enim expedit musico perfecto
eas ignorare et praecipue harmonicam quae perfecte nescitur, aliis ignotis.
Unde Boethius, secundo Arithmeticae, postquam de his medietatibus
sufficienter tractavit, eas applicans ad consonantias musicales, multa
pulchra de illis dicit. Et in illis librum suum finit ubi etiam forsitan insinuat
post Arithmeticam ad Musicam transferre se velle, quod et fecit, sicut
Philosophus in fine libri Ethicorum ad librum se ordinat Politicorum.

| [P2, 35v in marg.] Capitulum LXII.

Arithmetica medietas quid sit.

Arithmetica igitur medietas, ut est tactum, tunc provenit quando,


propositis tribus vel pluribus terminis, inter illos differentiarum aequalitas
invenitur, non proportionum. Patet hoc in numeris secundum naturalem
suum ordinem dispositis sic: I II III IIII V VI VII et cetera. In his enim
terminis, medius ad suos immediatos collaterales terminos comparatus
aequalem ad quembilet servat differentiam, inaequalem vero
proportionem. Si igitur sic dicatur: "Sicut se habet unum ad duo, sic duo se
habent ad tria", medietas est arithmetica. Medius enim hic terminus,
scilicet binarius, aequali differentia differt, et ab unitate et a trinario, sed
aliam ad unitatem, aliam ad trinarium habet proportionem.

Salvatur autem medietas haec tam in continua quam in discontinua


medietate. Et de continua iam exemplum positum est in terminis sibi
immediate, secundum suum naturalem ordinem, succedentibus, inter quos
sola unitas differentiam tenet. Sed posset de hac, in aliis terminis [175]
differentia alia invicem distinctis, exemplum statui sic: "Sicut se habent duo
ad quattuor, sic quattuor ad sex, et sex ad octo"; et hic quidem dualitas
differentia est. Eodem modo poni posset exemplum ubi trinareitas locum
teneret differentiae.

Discontinua etiam medietas haec tenet, tam in terminis naturaliter et


immediate sibi invicem succedentibus, quam in aliis, dum tamen sint ibi
quattuor vel plures termini inter quos aequalitas sit differentiarum cum
distinctione et diversitate proportionum. Unde si dicatur sic: "Sicut se
habent 3 ad 6, sic 9 ad 12, et 15 ad 18", est hic arithmetica medietas
discontinua et tenet hic trinarius differentiae locum. Possunt de his
exempla variari, prout placet, dum tamen inter terminos <servetur>
differentiae aequalitas cum inaequalitate proportionum, sive illa differentia
sit unitas, sive binarius, sive quicumque alius numerus. Unde distingui
videtur haec medietas distinctione differentiarum, ut geometrica
distinctione proportionum.

Vocatur autem tacta terminorum positorum medietas convenienter


Arithmetica, quia sequitur naturalem terminorum ordinem; non sic aliae
de quibus infra dicemus. Arithmetica autem cum, primo et principalius, de
numero, ut est prius dictum, consideret, principalius passiones, quae, in
numeris, secundum <suam> naturalem insunt dispositionem, ceteris
paribus, considerare habebit.

Adhuc, ut ait Boethius, huius medietatis proportio in numeri quantitate


consistit. Et, quia arithmetica ceteras mathematicales antecedit scientias et
naturalis numerorum ordo nobis hanc ostendit, iure prius de hac
arithmetica medietate, quae ceteras antiquitate superat, tractandum est.

Per prius enim numeros inaequales sequitur differentia quam proportionis


habitudo, quia nec videntur numeri tales dici ad aliquid ratione
differentiae, sed ratione proportionis, [176] quia, inter terminos inaequales,
esset aequalitatis relatio, cum, positis duobus inaequalibus terminis, uno
maiore, altero minore, aequali differentia qua maior differt a minore et e
converso, ut est prius dictum, differt minor a maiore. Et est hic
advertendum quod, si termini huius medietatis immediate sese
consequentur ut in naturali numerorum sit ordine, differentiam tenet
unitas; si vero unus praetermittatur numerus, binarius; si duo, trinarius; si
tres, quaternarius et sic, de aliis, ut de aliquibus, patet hic:

[CSMIII/1:176,1; text: Hic unitas est differentia, I, II, III, IIII, V, Differentiae,
Medietas arithmetica, VI, VIII, X, Hic binarius differentiae locum tenet]
[JACSP1B 01GF]

| [P2, 36r in marg.] Capitulum LXIII.

Arithmeticae medietatis proprietates.

| [P1, 28r in marg.] Medietatis arithmeticae proprietas una est, ut, si sit in
tribus terminis, quoad continuam, medius terminus medietas est numeri
venientis ex coniunctione duorum extremorum terminorum ut, si ponantur
hi termini: I II III, dualitas medietas est quaternarii surgentis ex additione
unitatis ad trinarium qui extremi erant termini. Huius exemplum patet hic:

[CSMIII/1:176,2; text: continua medietas, I, II, III, (IIII)] [JACSP1B 01GF]

[177] Idem esset si tres alii termini quicumque ponerentur inter quos
aequalis esset differentia medii termini ad minimum quae est maioris ad
medium. Sin vero disiuncta sit medietas, tunc numerus qui provenit ex
duobus mediis terminis simul iunctis aequatur numero veniente ex duobus
extremis terminis simul copulatis. Disponantur hi termini 2 4 6 8; iungatur
quaternarius senario, et sunt decem; item binarius octonario, similiter
proveniunt decem. Et haec sic disponantur:

[CSMIII/1:177; text: disiuncta medietas, II, 2, 4, 6, 8, X] [JACSP1B 01GF]

Tangit autem Boethius, secundo Arithmeticae, aliam huius medietatis


proprietatem sub his verbis: Est illi hoc quoque solida proprietate
coniunctum, quod quemadmodum sunt omnes termini huiusmodi
dispositionis ad se ipsos, ita sunt differentiae ad differentias constitutae.
Haec proprietas facilis apprehensionis est, si sic capi possit ut sic se
habeant distinctae differentiae ad invicem dispositae, sicut et distincti
termini. Sic enim primus terminus, unitas est, secundus dualitas, tertius, in
ordine naturali, ternareitas, et sic consequenter: sic prima terminorum
differentia unitas, secunda dualitas, tertia ternareitas, sic deinceps. Et
sequitur in textu Boethii sic: Namque omnis terminus sibi ipsi aequalis est
et differentiae differentiis sunt aequales. Non intelligas quod medietas
arithmetica terminos requirat aequales sicut differentias, sed omnis
terminus sibi ipsi comparatus aequalis est, et omnis differentia sibi
comparata aequalis est, et termini, eo modo qui est tactus, etiam
differentiis sunt aequales.

[178] Tertia huius medietatis proprietas quam adinvenit Nicomachus talis


est: Dispositis tribus terminis, quantum ad continuam medietatem, et sint
isti: II IIII VI, tantum numerus veniens ex ductu termini medii, idest
quaternarii, in se ipsum semel dicendo: "Quater quattuor", et sunt XVI,
superat numerum venientem ex ductu unius extremi termini in alium
dicendo: "Sexies duo", vel: "Bis sex", et sunt XII, quantus est numerus
veniens ex ductu ipsius differentiae cuiusmodi est binarius inter tactos
terminos in se ipsum dicendo: "Bis duo"; XVI enim superant XII in
quaternario qui surgit ex ducti binarii in se ipsum semel et de hoc
exemplum ponatur tale:

[CSMIII/1:178; text: II, IIII, VI, XVI, XII] [JACSP1B 02GF]

Posset, de hoc, exemplum poni de aliis quibuscumque tribus terminis huius


medietatis, quia tenet in omnibus, dum tamen differentiam differentiae non
simul iungas, sed ipsam in se ducas; alias, non teneret, ubi unitas
differentia est, quae in se ducta non reddit nisi unitatem, alteri vero iuncta
soli facit binarium.

Tenet etiam proprietas haec immediate disiuncta, sed de hoc Boethius non
exemplificat et qualiter ibi teneat non declarat. Disponantur quattuor
termini sic: 3 5 7 9. | [P2, 36v in marg.] Ad hoc, ut dicta proprietas hic
teneat, oportet ut unus extremorum terminorum multiplicetur per alium,
sicut ter [179] novem. Ad hoc requiritur ut alter terminorum mediorum
ducatur in alium, sic quinquies septem, vel e converso. Item requiritur
quod differentia, quae est dualitas, in se ipsum bis ducatur et, si sic fiat,
tenet dicta proprietas in quattuor terminis quibuscumque istius disiunctae
medietatis. Dicamus igitur sic: "Ter novem", et sunt XXVII. "Quinquies
septem", et faciunt 35. Item: "Bis duo bis", et sunt octo. Dico igitur quod
summa proveniens ex ductu unius terminorum mediorum in alium vincit
summam venientem ex ductu alterius extremorum in reliquum in summa
veniente ex ductu ipsius differentiae in se ipsum bis; nam 35 superant
XXVII numero octonario. Patent haec in figura subposita:

[CSMIII/1:179; text: II, VIII, 3, 5, 7, 9, 35, XXVII] [JACSP1B 02GF]

Ad hoc est alia arithmeticae medietatis proprietas ceteris antiquior et


notior et, ad iudicandum de consonantiis, quae melior, et quae non utilior
<est>. Est autem haec proprietas ut, id hac medietate tam continua quam
disiuncta, in minoribus terminis est proportio maior et, in maioribus,
minor. Patet hoc in hac dispositione: 1 2 3 4 5. Minores termini sunt tria et
duo quam quinque et quattuor, et tamen maior est proportio trium ad duo
quam ipsorum quinque et quattuor, quia prima est sesqualtera, alia
sesquiquarta. Et adhuc maior est proportio [180] binarii ad unitatem, qui
minores sunt termini, quia illa est dupla, quam trinarii ad binarium, quae
est sesqualtera, et, quanto ad maiores terminos, secundum hanc
medietatem, procederes, minores proportiones invenires. Convenit igitur
huic medietati ut in minoribus eius terminis maior, in maioribus minor
inveniatur proportio. Cuius contrarium medietati inest harmonicae; ibi
enim maioribus terminis maior et minoribus minor reperitur | [P1, 28v in
marg.] proportio, ut infra patebit. Inter has autem geometrica medietas
medium tenet, quia in ea et in maioribus et in minoribus terminis aequalis
invenitur habitudo. Inter maius vero et minus, ut ait Boethius, aequalitas
loco ponatur medietatis.

Capitulum LXIIII.

Arithmetica mediates qualiter ab aequalitate procreetur.

Sunt autem duo modi quibus medietatem arithmeticam ab aequalitate


nasci demonstratur. Primus talis: Disponantur, in loco superiore, lateraliter,
tres termini aequi sic: I I I. Tunc supponatur terminus aequus primo,
scilicet unitas; secundo, ponatur terminus aequus primo et secundo
superioribus, scilicet duo; tertio, ponatur inferius terminus aequus primo,
secundo ac tertio, hoc est tribus terminis superioribus, scilicet tres. Et sic
describantur:

Aequitas I I I
Arithmetica medietas I II III

Patet hic ab aequalitate terminos, inter quos est arithmetica medietas,


progenitos esse. Idem autem esset [181] si binarius aequalitatis locum
teneret vel trinarius, vel quicumque numerus alius. Et de binario et
ternario exemplum ponatur hic et simile intelligatur de aliis:
Aequitas II II II
Arithmetica medietas II IIII VI
Aequitas III III III
Arithmetica medietas III VI IX

Et est notandum quod, dum unitas locum tenet unitatis, tenet et


differentiae, ut in primo patet exemplo. Sin vero binarius tenet
aequalitatem, tenet similiter numerorum productorum differentiam, ut in
secundo patet exemplo. Similiter si trinarius teneat aequalitatem, tenebit et
differentiam, ut tertium manifestat exemplum. Et similiter esset in aliis, et
ad hanc intentionem forsitan posita est superius | [P2, 37r in marg.]
secunda huius medietatis proprietas.

Secundus modus procreandi ab aequalitate arithmeticae medietatis


terminos iste est: Ponantur, in superiore loco, tres termini aequi sic: I I I.
Subscribatur terminus aequus primo et secundo, scilicet binarius; secundo,
inferius scribatur terminus aequus primo et duobus secundis, scilicet tres;
tertio, ponatur inferius consequenter terminus aequus primo ac secundo
duplicato, et tertio, et ille est quaternarius. Et sic describantur:

Aequalitas I I I
Arithmetica medietas II III IIII

Advertendum est hic quod, sicut hic in prima via ubi unitas tenebat
aequalitatem, similiter eadem tenebat terminorum differentia; sic et in hac
via secunda. Et, eodem modo, secundum hanc viam, binarius teneret
terminorum differentiam, si teneret aequalitatem. Et similiter esset de [182]
trinario, de quaternario, sic de aliis. Ad hoc, sicut in prima via, ubi unitas
differentiam tenet, nullus inter terminos numerus mediat, ubi vero binarius
differentiam tenet, unus mediat numerus, ubi trinarius duo, ubi
quaternarius tres, sic deinceps, consimiliter fieret et in hac secunda via; et,
cum exemplum positum sit de unitate aequitatem tenente, de binario ad
hoc sufficiat exemplum ponere hoc:

Aequalitas II II II
Arithmetica medietas IIII VI VIII

Differt autem haec secunda via a prima. In prima enim via, terminus
primus inferior semper erat aequalis termino primo superiori, non autem
hic, sed conveniunt in conclusione et fine, quia idem habetur per modum
utrumque. Et haec de arithmetica medietate nunc dicta sufficiant; de
geometrica prosequamur.

Capitulum LXV.

Quid sit geometrica medietas.

Geometrica medietas est cum, propositis tribus terminis vel pluribus,


invenitur, inter illos, proportionum aequalitas, non differentiarum, ut si sic
dicatur: "Sicut se habent octo ad quattuor, sic quattuor ad duo". Utrobique
enim est hic eadem dupla proportio, sed alia, inter tactos terminos, est
differentiae quantitas. Eodem modo tenet in disiuncta medietate sic: "Sicut
se habent sedecim ad octo, sic quattuor ad duo". Salvatur haec medietas in
omni specie maioris et minoris inaequalitatis et, secundum illas, distinctas
recipit denominationes. Unde, ubi sunt proportiones duplae inter terminos
huius proportionalitatis, ut in exemplis patet praedictis, dupla dicitur
proportionalitas; et, ubi sunt proportiones triplae, dicitur tripla medietas,
ut inter sequentes: 9 3 1; et [183] quadrupla, ubi quadruplae, ut ostendunt
hi termini: 64 16 4 l. Eodem modo dicitur sesqualtera medietas terminorum
sesqualteram proportionem inter se habentium, sicut patet dicendo sic:
"Sicut se habent 9 ad 6, sic 6 ad 4". Sic de sesquitertia, de superpartiente et
ceteris. Ubicumque enim fuerit talium terminorum ad invicem collatio
quod, sicut maior se habet ad medium, sic medius ad minorem, salvatur
medietas haec. Et, quia, inter terminos suos, sive sint maiores, sive sint
minores, semper invenitur proportionum aequalitas, vocatur haec
geometrica medietas, secundum Boethium, sola vel maxime
proportionalitas, de qua dicit Boethius quod: Hic enim, idest in hac
geometrica proportionalitate, aequa semper proportio custoditur; numeri
quantitas multitudoque neglegitur, et in hoc contrariatur tam arithmeticae
quam harmonicae medietati. Et cum haec medietas sic speculetur et
attendat proportiones, etiam aequalitatem custodit in eis. Geometria autem
proportiones respicit et mensuras; sicut eius sonat nomine, rationabiliter
geometrica nuncupatur. Ideo medietas haec quibusdam comparatur
geometricis numeris et figuris, ut tetragonis et altera parte longioribus, ut
patet secundo Arithmeticae. Similiter numerus non solum planis, sed
solidis vel <cubis>, ut magis infra patebit.

Capitulum LXVI.

Geometricae medietatis proprietates.

| [P1, 29r in marg.] Habet autem medietas haec proprietates multas et


pulchras. Una quidem eius proprietas est ut, in omni dispositione
terminorum secundum hanc medietatem, differentiae inter se in eadem sint
| [P2, 37v in marg.] proportione in qua fuerint ipsi termini quorum illae
sunt differentiae. Unde, si dupli fuerint termini, et differentiae illorum
duplae [184] erunt; si tripli, triplae; si quadrupli, quadruplae; et eodem
modo fit secundum quamlibet multiplicitatis speciem. Et de duplis et triplis
sequens ponatur exemplum:

[CSMIII/1:184,1; text: Differentiae duplices, 1, 2, 4, 8, Termini duplices, 16,


Differentiae triplices, 2, 6, 18, 54, Termini triplices, 1, 3, 9, 27, 81] [JACSP1B
03GF]

Haec proprietas non solum tenet in terminis duplicibus et triplis, sed in


aliis quibuscumque speciebus multiplicibus, similiter et in
superparticularibus et ceteris aliis inaequitatum terminis. Et de sesqualteris
sesquitertiisque, exempla patent subscripta, et consimiliter intelligatur in
ceteris:

[CSMIII/1:184,2; text: Differentiae sesqualterae, 4, 6, 9, Termini sesqualteri,


8, 12, 18, 27, Differentiae sesquitertiae, 9, 12, 16, Termini sesquitertii, 27, 36,
48, 64] [JACSP1B 03GF]

Secunda huius medietatis proprietas est quod semper maior terminus


minorem terminum, cui comparatur, in se continet totum et, cum hoc,
differentiam qua differt ab illo. Patet hoc in terminis duplis et aliis prius
positis et qui poni possent. Binarius enim continet unitatem ad quam
duplus est et, cum hoc, adhuc unitatem quae inter illos terminos
differentiae locum tenet. Similiter, quaternarius binarium in se claudit et,
cum hoc, binarium qui inter illos differentiae locum gerit. Similiter, in
triplis, trinarius continet unitatem ad quam triplus est et, cum hoc,
binarium qui ipsorum est differentia. Et idem modus servatur in aliis
duplicitatis speciebus, similiter et in superparticularitatis et
superpartientium terminis. In hac igitur [185] proprietate sic est ut maior
terminus terminum, cui comparatur, totum contineat et, cum hoc,
differentiam qua differt ab illo; et hoc generale est in speciebus omnibus
maioris minorisque inaequalitatis quantum ad medietatem hanc.

Sed habent proprietatem specialiter quantum ad terminos multiplices.


Boethius sic dearticulat et dilatat: In duplicibus, maior terminus a minore
termino sibi comparato differt illo minore termino per se sumpto. Patet hic
inter binarium et unitatem, inter quaternarium et binarium, sic de aliis. In
triplicibus autem maior numerus a minore differt termino ipso minore
duplicato; patet hoc inter novem et tria, inter tria et unitatem; in
quadruplis, ipso termino minore triplicato; in quintuplis, ipso minore
termino quadruplicato, et sic de ceteris multiplicatis speciebus. Ratio autem
horum est. Nam duplex minorem cui comparatur bis praecise continet,
triplex ter, quadruplex quater, sic de aliis, et de his subduntur exempla
quantum ad duplos, triplos et quadruplos:

[CSMIII/1:185; text: Differentiae duplices, 32, 64, 128, Termini dupli, 256,
Differentiae triplae, 486, 1458,Termini tripli, 243, 729, 2187, Differentiae
quadruplae, 3, 12, 48, Termini quadrupli: 1, 4, 16, 64] [JACSP1B 03GF]

Tertia huius medietatis proprietas est ut, positis tribus terminis, quoad
medietatem continuam, qualis est summa proveniens ex multiplicatione
terminorum extremorum inter se, talis est summa nascens ex
multiplicatione medii termini per se ipsum. Sint enim hi termini: 2 4 8.
Illud quod fit ex bis octo, scilicet 16, idem fit ex quater quattuor. Vel, quoad
triplam proportionem, hi termini: 2 6 18; quod fit ex bis decem et octo,
[186] scilicet 36, idem fit ex sexies sex. Vel, in superparticularibus, sint hi
termini: 4 6 9; quod fit ex quater novem planum est idem fieri ex sexies sex.
Et, in superpartientibus, sint hi termini: 9 15 25; quod fit ex novies 25 idest
225, idem fit ex decies quinquies <quindecim>. Si vero fuerit haec medietas
disiuncta in quattuor scilicet terminis, tunc summa proveniens ex ductu
extremorum terminorum inter se, | [P2, 38r in marg.] aequatur summae
<provenienti> ex multiplicatione mediorum terminorum inter se. Sint enim
hi termini: 2 4 8 16. Illud enim quod provenit ex bis sexdecim, scilicet 32,
provenit etiam ex quater octo. Horum autem, ut dicit Boethius, exemplar
nobis maximum et certissimum fit ubi ex aequalitate diximus inaequalitatis
species nasci. Ibi enim, tam in multiplicibus, in superparticularibus et
ceteris cunctis speciebus, geometrica proportionalitas custoditur.

Notandum quod haec proprietas non est proprie propria isti medietati, quia
non competit omni. Item haec proprietas pluribus speciebus competit
continuae medietatis quam disiunctae, licet non competat omnibus.
Paterent ista <ei> qui <ipsam> examinaret in omnibus speciebus maioris
minorisque inaequalitatis et maxime in superpartientibus et, adhuc
amplius, in compositis inaequitatum terminis, ut in multiplicibus
superparticularibus et multiplicibus superpartientibus.

Quarta huius medietatis proprietas iam tacta est. Haec enim est quae, in
maioribus vel in minoribus terminis, aequales semper requirit
proportiones. Haec proprietas multum est notabilis et huic soli et omni
atque semper inest medietati propter quam proprietatem, ut est dictum,
haec sola vel <maxime> proportionalitas nuncupatur. Quod autem haec
proprietas soli isti competat medietati, patet aliarum medietatum cernenti
qualitates; quod etiam competat omni per sufficientes liquet inductiones.
[187] Apparet autem, secundum Boethium, haec proprietas in ipsis binis
aequalibus proportionibus superparticularibus ipsis numeris altera parte
longioribus quadratisque alternatim ab unitate dispositis, prout subiecta
monstrat descriptio:

| [P1, 29v in marg.] Tetragonus in potentia I


Parte altera longior II dupla
Tetragonus in actu IIII dupla
Parte altera longior VI sesqualtera
Tetragonus IX sesqualtera
Parte altera longior XII sesquitertia
Tetragonus XVI sesquitertia
Parte altera longior XX sesquiquarta
Tetragonus XXV sesquiquarta
Parte altera longior XXX sesquiquinta
Tetragonus XXXVI sesquiquinta
Parte altera longior XLII sesquisexta
Tetragonus XLIX sesquisexta

Est autem advertendum, secundum Boethium, quod haec medietas multum


valet ad intellectum disputationis cuiusdam, quam ponit Plato in Timaeo
ubi de planis et cubis numerus facit mentionem, eos ad invicem
comparando, quantum ad medietates quae inter illos possunt reperiri.
Quare notandum est quod numerus planus est qui ad modum superficiei se
habet, duas habens dimensiones sive extremitates; cubus vero vel solidus
numerus tres habet dimensiones ad modum corporis. Quantum autem ad
numeros planos, sufficiat nunc loqui de tetragonis.

Est autem tetragonus, ut prius tactum est, quadratus aequilaterus surgens


ex ductu alicuius numeri in se ipsum semel, unde quaternarius est primus
tetragonus in actu; surgit enim ex ductu binarii in se ipsum semel nam, bis
duo, quattuor sunt. Novenarius vero est secundus tetragonus in actu
surgens ex ductu ternarii in se ipsum, nam, ter tria, IX sunt, nec potest
inter illos alius cadere tetragonus; unde consequenter se habent. Tertius
vero tetragonus sunt XVI, sic de aliis.

[188] Numerus | [P2, 38v in marg.] autem solidus, sive cubus, est ille qui
surgit ex ductu alicuius numeri in se ipsum bis, ut bis duo bis, vel in suum
quadratum semel, ut octonarius qui surgit ex ductu binarii in se ipsum bis,
ut bis duo bis, vel in suum quadratum semel, ut bis quattuor, octo sunt.
Secundus vero numerus cubus sunt XXVII; hic cubus surgit ex ductu
trinarii in se ipsum bis vel semel in suum quadratum, nam ter tria ter, vel
ter novem, sunt XXVII, et hi duo cubi consequenter ad invicem se habent,
ut inter illos nullus alius cadere possit, sicut nec inter radices ipsorum quae
sunt duo et tria.

Sed propter quid haec diximus declaremus. Inter duos tetragonos


consequenter se habentes, ut sunt IIII et IX, cadit unus solus terminus
medius, scilicet senarius. Ratione eius possit, inter illos duos tetragonos,
medietas ferri geometrica sic: "Sicut se habent IX ad VI, sic VI ad IIII".
Utrobique enim eadem est proportio, idest sesqualtera, nec potest, inter
extremos illos terminos, alius medius inveniri terminus, secundum quem,
inter illos, haec salvari possit medietas. Ideo, inter illos, disiuncta medietas
locum non obtinet propter quod Boethius, de talibus numeris, dicit
vocabilior quod una tantum medietate geometrica continuantur, quia alia
in qua iungantur nequit reperiri sed, quantum ad medietatem
arithmeticam, multa cadunt ibi media, sed, inter duos cubos consequenter
se habentes, duo cadunt termini sive duae medietates, secundum quos vel
quas medietas geometrica formalis est, ut, inter VIII et XXVIII, mediant hi
termini XII et XVIII; ratione quorum sic dicere possumus: "Sic se habent
XXVII ad XVIII, sic XVIII ad XII et XII ad VIII". Utrobique enim est aequalis
proportio, scilicet sesqualtera, et cum sint ibi IIII termini, habere potest ibi
locum medietas disiuncta. Et est ibi advertendum quod medietas, quae est
iuxta octonarium, scilicet XII, surgit ex duorum illorum cuborum radicibus,
sic bis duo ter, et sic duo latera habet, ex radice octonarii unum, et
reliquum ex radice XXVII. Similiter XVIII, medietas [189] secunda, duo
latera capit, unum de radice sequentis cubi, scilicet XXVII, et unum mutuat
ex priore cubo, nam ter tria bis sunt XVIII. Est autem generaliter verum,
quod, ubi cubus cubum multiplicat, cubus inde provenit; nam octies XXVIII
sunt CCXVI qui est cubus et eius radix senarius; sexies enim sex sexies
sunt CCXVI. Similiter, ubi tetragonus in tetragonum ducitur, nascitur inde
tetragonus; quater enim IX faciunt XXXVI qui est tetragonus, nam sexies
sex XXXVI sunt. Multa alia de his possent dici quae obdimitto.

Geometrica medietas qualiter ab aequalitate procreetur visum prius est.


Ubi enim ostenditur omnem inaequalitatem ab aequalitate generari,
termini tres qui producuntur, secundum quamcumque inaequalitatis
speciem, hanc servat medietatem, quia, qualis est proportio maioris
producti termini ad medium, talis est illius medii ad minorem extremum;
non est autem inter terminos illos aequalitas differentiarum.

Sed iam ad harmonicam medietatem descendamus.

Capitulum LXVII.

Quid sit harmonica medietas.

Harmonica seu musica medietas est quae tales tres requirit terminos ut,
quemadmodum maior se habet ad minorem, sic differentia maioris ad
terminum medium se habet ad differentiam medii termini ad terminum
minimum, ut in his patet terminis: 3 4 6, si sic dicatur: "Sicut se habent sex
ad tria, sic differentia senarii ad quaternarium, cuius modi est dualitas, se
habet ad differentiam quae est inter quaternarium et trinarium, cuius modi
est unitas". Utrobique enim proportio dupla est. [190] Similiter exemplum
poni posset in quo inter extremos terminos proportio esset tripla, ut sint
hi: 2 3 6, si enim sic dicatur: "Sicut se habent sex ad duo, sic differentia qua
differt senarius a trinario, scilicet trinarius, se habet ad differentiam qua
differt trinarius a binario, quae est unitas". Utrobique enim tripla est
proportio. Haec autem amplius in subiectis patent exemplis:

[P2, 39r in marg.] [CSMIII/1:190; text: differentia duplae, I, II, III, IIII, VI,
termini dupli, differentia triplae, termini tripli] [JACSP1B 04GF]

| [P1, 30r in marg.] Vocatur autem tacta medietas harmonica, secundum


Boethium, primo, quia plures requirit comparationes quam [191]
praedictae. Comparat enim terminos terminis et differentias differentiis, ut
in exemplis patet praedictis; consonantiae autem harmonicae in
proportionibus sunt numerorum ad aliquid. Secundo, quia omnes fere
musicarum consonantiarum, quas symphonias nominant, proportiones in
hac paene sola medietate frequentius inveniuntur. Hic enim diatessaron
quae, secundum Antiquos, est princeps consonantiarum inter eas vim
obtinens elementi, reperitur, hic diapente, hic diapason, hic diapente cum
diapason, hic bis diapason quae, secundum Veteres, maxima symphonia
vocabatur, de quibus infra uberior nobis restat sermo.

Haec tamen, quae de eis hic diximus, breviter declaremus. Disponantur


igitur harmonicae medietatis termini quorum extremi sint dupli sic: 3 4 6.
Rursus alia huius medietatis ponatur dispositio cuius extremi tripli sint, et
sint haec: 2 3 6. In his igitur exemplis, si volumus comparare, non solum
terminos terminis, et differentias differentiis, sed etiam differentias
terminis, omnium dictarum symphoniarum reperiemus proportiones. Sed
oportet hic supponere, quod infra probabitur, in qua scilicet proportione
dictae consistant consonantiae, quia diatessaron in sesquitertia, diapente in
sesqualtera, diapason in dupla, diapente cum diapason in tripla, bis
diapason in quadrupla.

Dicendum igitur quod, in praedicta dispositione in qua extremi termini


sunt dupli inter medium terminum, scilicet quaternarium, et minorem,
scilicet trinarium, sesquitertia proportio est in qua fundatur diatessaron. In
dispositione autem alia in qua extremi termini sunt tripli inter differentiam
maioris ad minimum, quae est 4, et differentiam illius maioris ad medium
terminum, quae est 3, sesquitertia proportio est, et consimilis proportio est
inter differentiam extremorum terminorum triplorum [192] et differentiam
extremorum terminorum duplorum. Et haec amplius in subiectis patent
figuris:
[CSMIII/1:192,1; text: diatessaron, 2, 3, 4, 6, differentia] [JACSP1B 05GF]

Item, in tactis harmonicae medietatis exemplis, diapente proportio, quae


est sesqualtera, reperitur, nam, ubi termini extremi sunt duplices, maioris
ad medium est sesqualtera proportio, scilicet senarii ad quaternarium et
differentiae terminorum illorum extremorum ad differentiam maioris
termini ad medium, idest ternarii ad binarium. Ubi vero termini extremi
sunt triplices, medius ad minimum extremum sesqualteram servat
proportionem, scilicet trinarius ad binarium, et, consimili modo, | [P2, 39v
in marg.] differentia maioris termini ad medium se habet ad parvissimum
extremum, et ibi potest attendi etiam unisoni proportio, qui in quadam
consistit aequalitate, nam inter differentiam maioris termini ad medium et
medium illum terminum aequalitas est. Utrobique enim trinarius est. Sed
haec magis patet in exemplis subpositis:

[CSMIII/1:192,2; text: differentia, III, II, diapente, 3, 4, 6, III, unisonus, 2]


[JACSP1B 05GF]

[193] Item, in positis exemplis, ipsius diapason symphoniae apparere


potest proportio, quae est dupla. Hoc enim est inter extremos terminos
exempli primi et inter medium terminum ipsius ad differentiam maioris ad
ipsum; in secundo vero exemplo, inter maiorem terminum et medium, et
inter differentiam extremorum ad minimum extremum, ut ostendit sequens
descriptio:

[CSMIII/1:193,1; text: diapason, differentia, II, III, IIII, VI] [JACSP1B 06GF]

Item, in positis exemplis, triplam, in qua consistit diapente cum diapason,


possumus invenire proportionem, quantum ad extremos duplices, inter
maiorem terminum et differentiam ipsius ad medium, et inter minorem
terminum et differentiam ipsius ad medium terminum, scilicet inter
trinarium et unitatem; quantum vero ad secundum exemplum, inter
extremos terminos, scilicet senarium et binarium, et inter medium
terminum et differentiam ipsius ad minimum extremum, ut hic patet:

[CSMIII/1:193,2; text: differentia, diapente cum diapason, I, II, III, IIII, VI]
[JACSP1B 06GF]

[194] Adhuc, in saepe positis musicae medietatis terminis ipsius


consonantiae quae bis diapason nuncupatur, reperiri potest proportio
quadrupla, scilicet vel bis dupla, nam extremorum terminorum duplicis
proportionis medius terminus quadruplus est ad differentiam illius medii
termini ad terminum minorem, quia quaternarius quadruplus est ad
unitatem; quantum vero ad terminos extremos triplae proportionis,
differentia extremorum illorum triplorum, quae est quatrinarius, in bis
dupla proportione se habet ad unitatem, qua differt minor terminorum
illorum a medio, ut ostendit haec figura:

[CSMIII/1:194; text: II, III, IIII, VI, bis diapason, differentia] [JACSP1B
07GF]

| [P2, 40r in marg.] Iam igitur patet qualiter quinque musicales


consonantiae, scilicet diatessaron, diapente, diapason, diapente cum
diapason et bis diapason, quantum ad suas proportiones, locum habent in
harmonica medietate. Non fit | [P1, 30v in marg.] autem hic mentio de
tono, vel quia ipsius proportio quae est sesquioctava non bene poterit in
positis terminis reperiri, vel quia non ponebatur antiquitus in numero
consonantiarum, sed pars earum dicebatur, cum diatessaron princeps vel
prima consonantiarum vocabatur, et bis diapason maxima et ultima. Infra
tamen ponentur termini ubi de tono et eius proportione mentio fiet. Si
autem, tactis tribus ultimis terminis, quartum terminum iungere vellemus
ut essent hi quattuor: 2 3 6 8, omnes quinque dictarum consonantiarum
proportiones reperire possemus, etiam non comparando differentias
differentiis, vel differentias terminis, sed solum terminos terminis
conferendo. [195] Ibi enim, inter duos terminos maiores, scilicet inter 8 et
6, sesquitertia proportio est in qua diatessaron fundatur et, inter duos
minores, scilicet inter 3 et 2, diapente; inter duos terminos medios, scilicet
inter 6 et 3, dupla est proportio, in qua diapason; inter senarium et
binarium tripla patet proportio in qua diapente cum diapason, sed inter
duos extremos terminos quadrupla manet proportio, scilicet inter 8 et 2,
<in qua bis diapason>, ut apparet hic:

[CSMIII/1:195; text: bis diapason-proportio quadrupla, diapente cum


diapason-proportio tripla, diatessaron-proportio sesquitertia, diapason-
proportio dupla, diapente-proportio sesqualtera, VIII, VI, III, II,] [JACSP1B
07GF]

Item, tertio, vocant aliqui medietatem, de qua nunc prosequimur,


harmonicam quia cognata est geometricae harmoniae. Harmoniam autem
geometricam cubum dicunt. Omnis autem cubus habet latera XII, angulos
VIII, superficies VI. Haec autem terminorum dispositio harmonicae
medietatis est. Etsi non esset alia huius dicti declaratio quam illud quod
prius dictum est inter alias numerorum ad aliquid proprietates, scilicet
quod "qualis est proportio inter aliquos terminos, talis est proportio inter
summas provenientes ex terminorum illorum duplicatione", posset
sufficere. Manifestum est autem ex dictis quod, inter sequentes terminos,
scilicet 3 4 6, medietas harmonica locum habet. Et ex illis autem terminis,
si duplentur, hi proveniunt termini, scilicet 6 8 12. Bis enim III, VI sunt, bis
IIII, VIII, bis VI, XII. Sed specialius per haec [196] quae iam de hac dicta
sunt medietate et quae dicenda sunt de eadem, quod inter dictos terminos
harmonica sit medietas, patet; sicut enim maior terminorum illorum,
scilicet XII, se habet ad minimum, scilicet ad sex, sic differentia maioris ad
medium, cuius modi est quaternarius, se habet ad differentiam medii
termini ad minorem extremum cuius modi differentia est binarius.
Utrobique enim dupla proportio est duodenarii, scilicet ad senarium, et
quaternarii ad binarium. Adhuc illis terminis competunt proprietates
harmonicae medietatis de quibus infra dicemus. Haec igitur medietas, ut ex
dictis patet, proportionem quaerit, non in terminis solum, verum etiam in
differentiis, et, in hoc etiam, convenit aliqualiter cum aliis medietatibus:
cum arithmetica, quia differentias aspicit; cum geometrica, quia
proportiones speculatur; et distinguitur ab illis: ab arithmetica quae
aequalitatem requirit differentiarum, aequalitate spreta | [P2, 40v in marg.]
proportionum; a geometrica quae sic proportionem inspicit in terminis,
quod proportionem differentiarum negligit. Ideo dicit Boethius quod
arithmetica medietas dividit quantitates per aequas differentias; geometrica
vero terminos aequa proportione coniungit, relicta aequali differentia
eorundem; harmonica vero, ad aliquid quodammodo relata consideratione,
nec solum in terminis, speculationem proportionis habet neque solum in
differentiis, sed communiter in utrisque. Item arithmetica medietas in suis
differentiis aequalitatem aspicit quantitatis, non proportionis. Harmonica
vero in differentiis, spreta aequalitate quantitatis, aequalitatem considerat
proportionis. Geometrica autem medietas sic aequalitatem proportionum
in terminis suis attendit, quod tamen proportionem extremorum, ut inter
se conferuntur, non advertit; comparat enim terminum extremum ad
medium et illud medium ad extremum aliud; si aequalitatem inveniat
proportionis, hoc acceptat; si non, hoc respuit, quia talis medietas sibi non
convenit. Harmonica vero medietas extremos terminos invicem sic
comparat, quod non medium ad extrema.

[197] Sed forte quaeretur: "Unde ergo requirit haec medietas terminos tres,
ex quo, secundum eam, medius terminus ad extrema minime comparetur?".
Dicendum quod, in medietate harmonica, tres termini necesse requiruntur,
primo, quia, aliter, esset ibi una sola proportio simplex et non medietas;
secundo, quia hac in medietate extrema non solum conferuntur ad
invicem, sed similiter et differentiae. Plures autem differentiae necesse
plures requirunt terminos quam duos. Item comparat medietas hoc
medium cum extremis, intuendo hic et inde differentiam. Notabilis et
subtilis est haec medietas quae inaequalitatem differentiarum ad
aequalitatem reducit proportionum, et proportionem, quam aspicit in
differentiis, ad aequalitatem reducit proportionis quam intuetur in
terminis. Et bonus musicus sic facere debet de suis consonantiis, ut sciat
reducere eas ad debitas proportiones, non solum inspiciendo ad extrema
consonantiarum, sed ad intermedia quorum habitudines aliqualiter
differentiis possunt adaptari. Haec medietas in solis tribus terminis locum
habet primis. Si vero cum illis termini numerentur differentiarum, sic
quattuor vel quinque requiret terminos, nec tenere videtur nisi in solis
terminis multiplicibus, non in omnibus, sed in duplicibus et triplicibus in
quibus prius exemplificatum est.

Capitulum LXVIII.

Harmonicae medietatis proprietates.

Est autem huic armonicae medietati proprium ut, in minoribus suis


terminis, minor sit proportio et, in maioribus, maior. Sunt enim huius
medietatis hi termini: 3 4 6. Maior est proportio inter 6 et 4 quam inter 4 et
3 ; prima enim est sesqualtera, secunda sesquitertia. Maius est enim
aliquod totum in parte sua media superare quam in tertia. Idem reperitur
in aliis terminis quorum extremi sunt triplices et sint hi: 2 3 6. Maior est
proportio [198] senarii ad trinarium quam trinarii ad binarium. Prima enim
| [P1, 31r in marg.] est dupla, secunda sesqualtera. Pars autem media
alicuius totius vel pars quaecumque alia minor est toto illo. Omne enim
totum maius est sua parte. Contrariatur in hoc proprietas haec
arithmeticae medietati in qua, in minoribus terminis, maior, et, in
maioribus, minor invenitur proportio, ut in his patet terminis: 2 3 4. Maior
enim est proportio inter 3 et 2, qui minores sunt termini, quam inter 4 et 3
qui maiores. Prima enim est sesqualtera, secunda sesquitertia, et, cum pars
alicuius media maior fit parte illius tertia, ut ipsius senarii ternarius quam
binarius, erit sesqualtera proportio maior sesquitertia, et patet hoc
expressius in proportione duodenarii ad octo, quae est sesqualtera, et
duodenarii ad novem, quae est sesquitertia. Item praedictam proprietatem
medietas haec distinguit a geometrica medietate in qua, et in maioribus, et
in minoribus terminis, aequa proportio custoditur, ut in sequentibus patet
terminis: 2 4 8 16. Maiores enim sunt termini 16 et 8 quam 4 et 2, et tamen,
inter primos et secundos, eadem est proportio, quia utrobique dupla
proportio est. Et nonne convenientius est ut, in maioribus terminis, maior
sit proportio et, in minoribus, minor quam quod e converso, vel quod, in
his et illis, aequalis sit proportio, cum, ceteris paribus, in maiore quantitate
| [P2, 41r in marg.] maior sit virtus et in minore minor? Sic haec medietas
omnia videtur reducere ad rationabilem aequitatis libram, in maioribus
terminis maiores observans proportiones, et in minoribus minores.

Secunda harmonicae medietatis proprietas haec est quia in ea medius


terminus non in eadem parte sui minorem terminum vincit qua parte
vincitur a maiore, sed eadem parte minoris minorem superat qua parte
maioris a maiore superatur. Haec sic patent: Disponantur huius medietatis
termini sic: 2 3 6. In hac dispositione, medius terminus, scilicet trinarius,
minorem terminum, scilicet binarium, vincit in unitate quae est tertia pars
trinarii. Maior autem terminus, scilicet senarius, non vincit [199] illum
medium terminum, scilicet trinarium, in tertia parte ipsius senarii, sed
eadem parte ipsius binarii quae est minor terminus, qua scilicet parte
ipsum binarium trinarius superat, idest in media parte ipsius binarii quae
est unitas. In eadem parte ipsius senarii ipse senarius trinarium superat,
scilicet in trinario qui media pars est senarii, sicut unitas media pars est
binarii.

Non sic autem est in aliis praedictis medietatibus. In arithmetica enim


medietate, medius terminus in eadem parte, absolute loquendo, qua
minorem superat, et a maiore superatur; sed non eadem parte ipsius
minoris minor a medio superatur qua parte ipsius medii medius a maiore
vincitur. Statuantur hi termini medietatis arithmeticae: 2 3 4. Sicut
trinarius, qui est medius terminus, in hac parte, quae est unitas, superat
binarium, qui est minor terminus, sic in unitate trinarius a quaternario
superatur, sed unitas media pars est binarii, ipsa vero tertia pars est trinarii
et quarta quaternarii, et, ideo, non eadem parte ipsius minoris, qua ipse
minor vincitur a medio, vincitur ipse medius a maiore. In geometrica vero
medietate, neque eisdem suis partibus medius terminus vel vincit
minorem, vel a <maiore> vincitur, neque eadem parte vel minoris minorem
superat, vel maioris a maiore relinquitur, sed qua parte sua medius
terminus minorem superat, eadem parte sua maior terminus <medium>
vincit, quod est ut medietas atque extremitas aequalibus medietatem et
extremitatem reliquam suis partibus supervadant: haec sunt Boethii verba
posita in secundo libro Arithmeticae. Ad quorum intellectum medietatis
geometricae termini disponantur sic: 4 6 9. Horum igitur medius terminus
neque eisdem suis partibus, absolute loquendo, vincit minorem, scilicet
quaternarium, et vincitur a maiore, idest a novenario, quia senarius
quaternarium in binario vincit; vincitur autem in trinario a maiore
termino, scilicet a novenario, et ponit quasi conversam proportionem cum
dicit: neque eadem vel minoris minorem superat, et cetera, et quasi in idem
redit. [200] Minor enim superatur a medio in binario, medius vero
superatur a maiore non in binario sed in trinario; sed, qua parte sua
medius terminus, scilicet senarius, minorem idest quaternarium, superat,
eadem parte sua maior terminus, idest novenarius, superat medium
terminum, idest senarium. Vincit enim senarius quaternarium in tertia sui
parte, quia in binario, qui tertia pars est senarii, similiter novenarius
superat senarium in tertia parte sui, idest in trinario, quia tertia pars est
novenarii. Et, e converso, qua parte minoris minor a medio vincitur, eadem
parte medii ipse medius a maiore superatur. Et sic medietas, sive medius
terminus, aequa parte sui supervadit, vel superat extremitatem minorem
qua parte sui maior extremitas medium superat terminum.

Haec harmonicae medietatis proprietas subtilis est et pulchra.

Restat autem una alia pulchra, non autem ad exponendum eam ita
taediosa, quae talis est: si duas extremitates huius medietatis in unum
redactas medius terminus multiplicavit, dupla quantitas inde colligitur
quam si inter se duae extremitates se multiplicent. Sint enim hi termini: 3 4
6. Iungantur extremitates, idest trinarius cum senario, et sunt 9.
Multiplicetur novenarius quaternario qui medius terminus est dicendo:
"Quater novem", et sunt 36; deinde una extremitatum aliam multiplicet
dicendo: "Ter sex", vel e converso, et sunt 18. Planum est autem numerum,
qui est 36, duplum esse ad 18. Eodem | [P2, 41v in marg.] modo esset in
quocumque alio huius medietatis exemplo. Unde probemus hoc, ubi
termini extremi sunt triplices. Et fiat de hoc talis descriptio:

[CSMIII/1:200; text: XII, XXIIII, VIII, II, III, VI] [JACSP1B 08GF]

[201] Capitulum LXIX.

Harmonicae medietatis ab aequalitate productio.

Medietas harmonica ab aequalitate sic nascitur: Disponantur tres termini


aequi sic: I I I. Ponatur inferius, in latere sinistro, terminus aequus primo ac
duobus secundis, et ille est trinarius, quia includit in se tres unitates.
Deinde inferius | [P1, 31v in marg.] ponitur terminus aequus duobus primis
superioribus et duobus secundis, hoc est quaternarius qui claudit in se duas
et duas unitates, hoc est quattuor, et sic ordinentur: III IV. Deinde
consequeninferius ponatur terminus aequus primo et duobus secundis, sive
secundo duplicato, et tribus tertiis, hoc est tertio triplicato, et ille est
senarius qui sex in se claudit unitates. Hi igitur erunt termini ab
aequalitate procreati : III IV VI. Ubi igitur, in talis medietatis ab aequalitate
procreatione, unitas aequalitatem tenet, primus terminus inferior est
trinarius per regulam tactam, secundus quaternarius, tertius senarius.
Quod si binarius aequalitatem teneat, primus terminus inferior est VI,
secundus VIII, tertius XII. Quod si trinarius, primus terminus inferior est
IX, secundus XII, tertius XVIII, ut subiecta monstrat descriptio:

I I I
III IIII VI
II II II
VI VIII XII
III III III
IX XII XVIII

Est autem inter extremos terminos positorum exemplorum dupla


proportio. Quod si facienda est in extremitatibus, tripla proportio, tribus
aequis terminis constitutis, primus quidem faciendus est ex primo ac
secundo, secundus [202] vero ex primo ac duobus secundis, tertius autem
ex primo duobus secundis ac tribus tertiis, ut hic patet:

I I I
II III VI
II II II
IIII VI XII
III III III
IX IX XVIII

Capitulum LXX.

De septem posterioribus medietatibus.

Praeter praedictas tres medietates, sunt septem aliae quas posteriores


addiderunt ut in numero essent denario qui placitus fuit Pythagorae, et
perfectum eum reputabat, nam, post denarium, terminorum naturalium
praecedentium quaedam fit repetitio, et, cum denario, compositio, cum
dicitur: "undecim", idest unum et decem; "duodecim", idest duo et decem;
sic de aliis. Unde species maioris inaequalitatis una cum speciebus minoris
inaequalitatis in denario repositae sunt numero, quia quinque sunt ex una
parte et quinque sunt ex alia. In quo etiam numero Aristoteles sumit
praedicamenta quae, ut ferunt, antea Archytas Pythagoricus invenerat.

| [P2, 42r in marg.] Adhuc, inter has septem medietates de quibus breviter
et quasi exemplariter acturi sumus, tres sunt quae alias quattuor
praecesserunt; et sic erant in numero senario qui perfectus est; deinde, illis,
quattuor aliae sunt appositae, ut in numero essent denario. Non habent hae
septem medietates nomina propria, ut priores, sed prima illarum vocatur
quarta medietas, alia quinta, et sic consequenter. Et a tribus
principalioribus ortum habent, quamvis in aliquibus illis contrarientur.

Est igitur quarta medietas, quae prima est inter has septem, in qua, tribus
positis terminis, quemadmodum maximus terminus se habet ad
parvissimum, sic differentia minoris termini ad medium se habet ad
differentiam medii termini ad maximum terminum. Sint enim termini:
[203] 3 5 6. Sicut enim se habent sex ad tria, sic duo ad unum; utrobique
enim est dupla proportio. Est autem binarius differentia minoris termini ad
medium; unitas vero differentia est medii termini ad maximum.
Contrariatur autem haec medietas harmonicae medietati quoad
comparationem differentiarum, nam, in harmonica medietate, sicut se
habent extrema ad invicem, sic differentia maioris extremi ad medium se
habet ad differentiam medii termini ad minimum extremum; hic autem e
converso. Est autem huic medietati proprium ut summa veniens ex ductu
medii termini in maximum dupla sit ad summam venientem ex ductu
minoris termini in medium; quinquies enim sex sunt 30, sed ter quinque
sunt quindecim.

Quinta medietas est quotiens, in tribus terminis, se habet sic differentia


minoris extremi ad medium ad differentiam medii termini ad maiorem
extremum, quemadmodum se habet medius terminus ad minorem
terminum. Nam, in hac dispositione: 2 4 5, quemadmodum se habent
quattuor ad duo, sic duo ad unitatem. Binarius autem est differentia
minoris termini ad medium; unitas, medii ad maiorem extremum. Haec
medietas, quantum ad aliquid, contrariatur geometricae medietati, similiter
et musicae. In illis enim, quemadmodum se habent extrema ad invicem, sic
differentia maioris termini ad medium habet se ad differentiam medii
termini ad minimum terminum; hic vero, e converso, quantum ad
comparationem differentiarum, proprium est huic medietati, ut numerus
veniens ex ductu medii termini in maximum, vel e converso, dicendo: "Sit
quater quinque" et sunt 20. Duplus sit ad numerum nascentem ex ductu
extremorum inter se, dicendo: "Bis quinque" et sunt X.

Sexta medietas est, cum, tribus statutis terminis, sicut maior se habet ad
medium, sic minoris ad medium differentia se habet ad differentiam medii
ad maiorem extremum, ut in his patet terminis: 1 4 6. Nam sicut [204]
senarius sesqualter est quaternario, sic trinarius, qui est differentia minoris
termini ad medium, sesqualter est binario, qui est differentia inter
quaternarium et senarium. Et haec medietas contraria est geometricae
medietati propter differentiarum a minoribus ad maiores terminos
conversam proportionem.

Septima medietas est, cum, tribus dispositis terminis, quemadmodum se


habet maximus ad minimum, sic differentia maximi ad minimum ad
differentiam medii ad ipsum minimum terminum, ut hic: 6 8 9. Sicut enim
se habent 9 ad 6, sic trinarius, qui est differentia extremorum positorum
terminorum, se habet ad binarium, qui est differentia medii positi termini
ad minimum.

Octava medietas est, cum, tribus ordinatis terminis, sicut se habent extremi
inter se termini, sic differentia extremorum ad differentiam maioris extremi
ad medium terminum, sicut | [P1, 32r in marg.] patet hic: 6 7 9. Nam, sicut
novenarius sesqualter est senario, qui sunt extremi termini, sic trinarius,
qui est differentia inter extremos positos terminos, sesqualter est binario,
qui differentia est inter septenarium et novenarium.

Nona medietas est quando, tribus dispositis terminis, qualis est proportio
medii termini ad minimum terminum, talis est proportio differentiae
extremorum ad differentiam medii ad minimum extremum, ut in
sequentibus patet terminis: 4 6 7. Quemadmodum enim se habet senarius
qui est medius terminus, ad quatrinarium, qui est minimus, sic se habet
trinarius, qui est differentia extremorum terminorum, ad binarium, quo
differt medius terminus a termino minimo. | [P2, 42v in marg.] Utrobique
enim sesqualtera proportio est.

Decima et ultima medietas tunc cernitur cum, in tribus dispositis terminis,


invenitur talis proportio differentiae terminorum extremorum ad
differentiam maioris extremi ad medium, qualis est proportio medii termini
ad parvissimum terminum, ut hic patet: 3 5 8. Quinarius enim
superbipartiens est trinario, similiter differentia [205] extremorum, quia
illa est quinarius; superbipartiens est enim ad differentiam maioris extremi
ad medium terminum, quia illa est trinarius; et sic utrobique est
comparatio quinarii ad trinarium.

Sic igitur decem habemus medietates quarum infra aliqualiter patebit


sufficientia; sed hic omnis in ordine suo disponamus:

Prima Arithmetica 1 2 3
Secunda Geometrica 1 2 4
Tertia Harmonica 3 4 6
Quarta Contraria harmonicae 3 5 6
Quinta Contraria geometricae 2 4 5
Sexta Contraria geometricae 1 4 6
Septima Inter quatuor prima 6 8 9
Octava Inter quatuor secunda 6 7 9
Nona Inter quatuor tertia 4 6 7
Decima Inter quatuor quarta 3 5 8

Capitulum LXXI.

Medietatum ad invicem collatio.

Visum est de medietatibus divisim et absolute. Nunc, ad hoc, aliquid de


eisdem videamus collative.

Conveniunt tactae medietates, quia quaelibet aliquam inter comparata


requirit aequalitatem: arithmetica in differentiis tantum, geometrica in
proportionibus solum, harmonica, similiter et ceterae septem,
proportionem aliquorum terminorum ad aequalitatem reducit proportionis
aliquorum differentiarum terminorum suorum. Est igitur in arithmetica,
inter terminos, differentiarum aequalitas, proportionum vero inaequalitas;
in geometrica, e converso, proportionum aequalitas et inaequalitas
differentiarum, nec proportionum. Sed, in <harmonica> vero et ceteris
sequentibus, [206] primo aspectu, nec est aequalitas differentiarum, nec
proportionum, sed subtiliter reducunt proportionem aliquorum
terminorum ad aequalem proportionem differentiarum terminorum
aliquorum suorum.

Item convenit harmonica medietas et ceterae septem cum arithmetica, quia


hae et illa differentias intuentur, sed arithmetica in solis differentiis
aequalitatem reperire contenta est, de suoruum terminorum
<proportionibus> aequalitatem non curans; et cum geometrica, quia tam
geometrica quam harmonica, cum aliis septem, quandam proportionis
aequalitatem satagunt invenire, sed illa in terminis tantummodo suis, aliae
in terminis et differentiis.

Comparantur autem tres primae et principalissimae medietates diversis


rerum publicarum statibus vel regiminibus. Arithmetica enim comparatur
regimini rei publicae, quod fit a paucis vel per paucos, eo quod in
minoribus eius terminis maior sit proportio. Geometrica vero aptatur
regimini populari, quod scilicet fit per communitatem, quia tam in
maioribus quam in minoribus aequalitatem requirit proportionis suis in
terminis, sicut in regimine plebeio inter omnes paritas quaedam et aequum
ius observatur. Harmonica vero medietas adaptatur regimini optimatum
vel maiorum, eo quod in maioribus terminis in ea maior observatur
proportio.

Adhuc conveniunt tres primae et principales medietates quia in tribus


terminis paribus vel imparibus, medio variato, possunt reperiri. Et sufficiat
hoc declarare in paribus terminis. Sumantur igitur hi duo extremi termini,
scilicet X et XL. Inveniemus, inter positos extremos terminos, medietatem
arithmeticam si numerus, qui est XXV, ponatur in medio ut sic
disponantur: X XXV XL. Utrobique enim eadem est differentia, scilicet XV,
non tamen eadem proportio et omnes proprietates arithmeticae medietatis
prius tactae in tribus positis | [P2, 43r in marg.] terminis possunt reperiri,
ut experiri potest qui diligenter ad memoriam eas satagit revocare. Item si,
inter X et XL, numerus, qui est XX, ponatur in medio, ut sic ordinentur: X
XX XL, geometrica medietas formari poterit [207] sic: "Sicut se habent XL
ad XX, sic XX ad X". Utrobique enim est eadem proportio, scilicet dupla.
Non autem eadem differentia et proprietates geometricae medietatis
possunt ibi reperiri. Item si, inter X et XL, numerus, qui est XVI, ordinetur
sic X XVI XL, harmonica medietas reperietur, si dicatur sic: "Sicut se
habent XL ad X, sic se habet differentia ipsorum XL ad XVI, quae est
XXIIII, ad differentiam ipsorum XVI ad X, quae est senarius". Utrobique
enim, et quadrupla proportio, scilicet ipsorum XL ad X et | [P1, 32v in
marg.] XXIIII ad VI, et ibi omnes proprietates harmonicae medietatis
valent reperiri. Et de his tribus simul supponitur descriptio:

[CSMIII/1:207; text: arithmetica, medietas, differentia, 6, 15, geometrica, 24,


armonica, 25, 40, 20, 10, 16] [JACSP1B 08GF]

Convenit autem harmonica medietas cum aliis septem medietatibus, quia


in omnibus illis est comparatio non solum terminorum aliquorum ad
invicem, quin etiam! et differentiarum, licet differentur, ut patebit. Sic
igitur medietatum penes ipsarum convenientiam aliqualis patet collatio.

Qualiter autem differant, ex prius dictis satis liquet, et statim apparebit.

[208] Capitulum LXXII.

Medietatum sufficientia.

Quamvis medietates, ut est tactum, in numerum redactae sunt denarium,


quia numerus ille, propter suam perfectionem, Pythagorae complacuit,
posset tamen aliqualiter ex dictis elici ratio ex ipsarum distinctione, quare
in tali sint numero, et ibi ipsarum declarari (prout haec requirit et patitur
materia) quidam sufficientiae earum modus, non quin aliae illis possunt
addi medietates, sed, quae positae sunt, non coincidunt, sed convenienter
ab invicem distinguuntur.

Omnis enim medietas ad minus tres requirit terminos duasque


comparationes circa quas quandam attendit aequalitatem.

Aut igitur illam aequalitatem attendit in terminorum suorum differentiis


tantum; sic est arithmetica medietas, ut ostendunt hi termini: 2 3 4. Aut
illam attendit in terminorum suorum proportionibus solum; sic est
medietas geometrica. Patet hoc in his terminis: 2 4 8. Aut in utrisque, in
terminis scilicet et differentiis, et hoc multipliciter, quia, aut attendit
aequalitatem proportionis inter habitudinem terminorum extremorum
suorum ad differentiarum habitudinem; aut inter habitudinem termini
medii ad alterum extremorum ad habitudinem differentiarum.

Si primo modo, hoc est quadrupliciter, quia aut requirit et attendit


aequalitatem proportionis inter habitudinem terminorum extremorum ad
habitudinem differentiae maioris termini ad medium et illius medii ad
minimum terminum, et sic est harmonica medietas ut in his patet terminis:
2 3 6. Aut attendit aequalitatem proportionis terminorum extremorum ad
habitudinem differentiae parvissimi termini ad medium et illius medii ad
maximum terminum, et sic est quarta medietas quae harmonicae dicitur
opponi, et patet in his terminis: 3 5 6. [209] Aut attendit aequalitatem
proportionis terminorum extremorum ad proportionem quae est inter
differentiam terminorum illorum extremorum et differentiam medii
termini ad terminum minimum, et sic est septima | [P2, 43v in marg.]
medietas, secundum ordinem prius positum, hos habens terminos: 6 8 9.
Aut attendit aequalitatem proportionis terminorum extremorum suorum
ad proportionem differentiae terminorum extremorum ad differentiam
medii termini ad maximum terminum; sic est octava medietas, quantum ad
ordinem prius tactum, et habet hos terminos: 6 7 9.

Si vero attendatur proportionis aequalitas termini medii ad alterum


extremorum ad proportionem differentiarum, hoc etiam est quadrupliciter.
Aut enim attenditur et observatur aequalitatis proportio medii termini ad
minimum terminum ad proportionem differentiae minimi termini ad
medium terminum et illius termini medii ad maximum terminum, et sic est
quinta medietas secundum ordinem prius positum, quae dicitur adversari
medietati geometricae, et patet in his terminis: 2 4 5. Aut attenditur
proportionis aequalitas habitudinis medii termini ad maiorem terminum,
vel e converso, ad habitudinem differentiae minimi termini ad medium, ad
differentiam illius medii termini ad terminum maximum, et sic est sexta
medietas iuxta prius ordinem habitum. Hanc ostendunt hi termini: 1 4 6.
Aut attenditur proportionis aequalitas habitudinis medii termini ad
terminum minimum, ad habitudinem differentiae terminorum extremorum
ad differentiam medii termini ad terminum minimum, et sic est nona
medietas secundum in priorem descriptum ordinem, ut patet in his
terminis: 4 6 7. Aut attenditur proportionis aequalitas habitudinis medii
termini ad terminum minimum, ad habitudinem, vel proportionem,
differentiae extremorum terminorum ad differentiam maioris extremi ad
terminum medium, et sic est decima medietas quae patet in his terminis: 3
5 8.

[210] Alia vel aliae harum medietatum sufficientia et distinctio dari


possent, sed haec, causa brevitatis, sufficiat. Et multa alia et pulchra de his
medietatibus dici possent, quae dimitto.

De permutata proportione vel proportionalitate dicamus aliquid.

Capitulum LXXIII.

De permutata proportionalitate.

Dictum est prius de proportione simplici et de proportione composita, idest


de proportionalitate, non quacumque, sed directa. Nunc autem de
permutata prosequamur.

Est autem permutata vel transmutata proportionalitas cum, propositis


quattuor terminis et comparatis duobus primis inter se, similiter et duobus
ultimis, quantum ad directam medietatem, iterum comparatur primus ad
tertium et secundus ad quartum, vel e converso, ut, positis his quattuor
terminis: 2 4 8 16, dicamus sic: "Sicut se habent duo ad quattuor, sic octo ad
sedecim". Ergo permutatim: "Sicut se habent duo ad octo, sic quattuor ad
sedecim".

Est hic permutata seu commutata proportio vel proportionalitas.


Permutantur enim hic proportiones; similiter, medietas, quae primo erat
directa, fit postea permutata. Sicut igitur proportio quaelibet, similiter et
differentia, plures requirit terminos et medietas plures proportiones, sic
permutata proportio vel proportionalitas plures requirit medietates, unam
scilicet directam et aliam permutatam a qua denominatur. Ideo requirit
permutata proportio quattuor proportiones, sicut quattuor terminos, quia
quilibet terminorum suorum bis sumitur. Ad hoc autem, ut teneat
permutata proportio, oportet ut in priore et directa proportionalitate sit
uniformis comparatio primi termini ad secundum et tertii ad quartum, alias
non teneret, quia primae comparationes falsae essent. Tenet autem
permutata proportio, non solum in terminis duplicibus in quibus
exemplificatum est, sed in terminis triplicibus, quadruplicibus et
quibuscumque aliis terminis multiplicibus. [211] Et in ceteris similiter
speciebus maioris minorisque | [P1, 33r in marg.] inaequalitatis. In
superparticulari sic: "Sicut se habent IX ad VI, sic III ad II". Ergo
permutatim: "Sicut se habent IX ad III, sic VI ad II"; bene sequitur per
locum a transmutata proportione. Et in superpartientibus sic: "Sicut se
habent X ad VI, sic V ad III". Ergo: "Sicut se habent X ad V, sic VI ad III". In
multiplici superparticulari sic: "Sicut se habent II ad V, sic IV ad X". Ergo:
"Sicut se habent II ad IV, sic V ad X". Similiter, in multiplici superpartiente,
sic: "Sicut se habent 3 ad 8, sic 9 ad 24". Utrobique enim est proportio
submultiplicitatis superbipartientis. | [P2, 44r in marg.] Ergo permutatim:
"Sicut se habent 3 ad 9, sic 8 ad 24". Utrobique est hic proportio subtripla.
In hac igitur permutata proportione, sicut duae primae et directae
comparationes debent esse uniformes et aequales, sic et duae secundae, sed
secundae proportiones nec sunt uniformes primis, nec aequales, quia
variatur terminorum comparatio. Dictum autem est supra quod distinctio
terminorum comparatorum distinctionem arguit proportionum.

Tenet etiam permutata proportio non solum in medietate geometrica in


qua exemplificatum est, sed in arithmetica si dicatur sic: "Sicut se habent 3
ad 4, sic 5 ad 6". Ergo permutatim: "Sicut se habent 3 ad 5, sic 4 ad 6".
Utrobique enim est eadem differentia in hac conversa comparatione,
scilicet dualitas, sicut, in priore et directa, unitas. Illud igitur bene sequitur
inspiciendo ad medietatem arithmeticam, non autem inspiciendo ad
medietatem geometricam quae aequalitatem requirit proportionum; quod
igitur sequitur secundum unam illarum, non sequitur secundum aliam.

Potest autem ex dictis apparere permutatam proportionem locum habere


tantum in discontinua medietate, cum quattuor requirat terminos et
proportiones quattuor comparando, tam directas quam commutatas, et
haec est forte ratio una quare non tenet in medietate harmonica. Item tenet
permutata medietas non solum in numeris, sed in lineis, in superficiebus,
in solidis quantitatibus, sive in corporibus, et in tempore. Est enim
communis passio omnium illorum ut dicitur primo posteriorum. Ad hoc
tenet in sonis numeratis, in musicalibus scilicet consonantiis, ut magis
infra, libro secundo, patebit.

[212] Capitulum LXXIIII.

De maxima perfectaque harmonia.

Sed hic aliquid de maxima perfectaque disseramus <harmonia> de qua


tractat Boethius immediate post quam de medietatibus disseruit. Et nos ita
faciamus. In his et aliis libenter talem et tantum imitemur doctorem.

Etiam hic, quantum ad aliquid, locum habet transmutata proportio, de qua


immediate tractavimus, ut materiae sese consequantur.

Dicit autem Boethius quod haec maxima <harmonia>, quae in tribus


intervallis quattuor vero terminis constituta est, magnam vim obtinet in
musici modulaminis temperamentis et in speculatione naturalium
quaestionum. Cum enim, ut dictum est, in tribus consistat intervallis,
perfectissimi corporis naturam substantiamque demonstrat, atque
aliqualiter cubum trina dimensione crassatum representat. Haec igitur
maxima perfectaque harmonia quattuor tales requirit terminos, quorum
quilibet aliqualiter rationem cubi habeat et inter quos, secundum varias
combinationes, tres principales medietates, arithmetica scilicet, geometrica,
et musica, possint reperiri, necnon et musicales consonantiae. Sumamus
igitur, gratia exempli, quattuor hos terminos: 6 8 9 12. Horum quilibet cubo
et solidae quantitati potest comparari. Senarius enim nascitur ex uno bis
ter, duodenarius ex bis duo ter, et hi sunt extremi termini. Horum vero
intermedii, ut octonarius, nascitur ex semel duo quater, novenarius autem
ex semel ter tres. Inter hos terminos arithmetica patet medietas si, dimisso
octonario, duodenarius novenario comparetur. Et idem novenarius senario,
ut sic dicamus: "Sicut se habent XII ad novem, sic novem ad VI". Utrobique
enim est eadem differentia, scilicet ipse trinarius et summa, veniens ex
unione extremorum, dupla est ipsi termino medio, ut XVIII ad IX. Si vero
dicatur sic: "Sicut se habent XII [213] ad novem, sic VIII ad VI", geometrica
medietas est. Utrobique enim sesquitertia proportio est. Quod si inferatur
ergo: "Sicut se habent XII ad VIII, sic IX ad VI", bene sequitur per
transmutatam proportionem. Est enim ibi sesqualtera proportio et ibi
summa proveniens ex ductu extremorum inter se, dicendo: "duodecies sex",
vel e converso, aequatur summae venienti ex ductu mediorum inter se.
Sexies enim duodecim sunt LXXII; similiter octies novem sunt LXXII; quod
proprium est geometricae medietati. Nec deest ibi medietas harmonica si,
dimisso novenario, dicatur sic: "Sicut se habent XII ad VI, sic differentia
duodenarii ad octonarium, quae est quaternarius, se habet ad differentiam
ipsius octonarii ad senarium, quae est binarius". Duodenarius enim duplus
est senario; similiter quaternarius binario. Qua enim parte senarii
octonarius senarium vincit, idest parte tertia, eadem duodenarii parte
octonarius a duodenario superatur. Quaternarius enim, quo duodenarius
superat octonarium, duodenarii pars tertia est. Item si extremitates simul
iungas, idest senarium | [P2, 44v in marg.] cum duodenario, numerumque
inde provenientem, scilicet XVIII, per medium, quod est octo, multiplices
dicendo: "Octies XVIII", numerus nascens, scilicet CXLIIII, duplus est ad
numerum provenientem ex multiplicatione extremitatum inter se, nam
sexies duodecim vel, e converso, duodecies sex, sunt LXXII, ad quem
numerum numerus, qui est CXLIIII, duplex est. Hae sunt aliquae
proprietates harmonicae medietatis.

Adhuc dicit Boethius omnes hic musicas inveniri consontias vel


consonantiarum proportiones. Nam, inter XII et IX, et, inter VIII et VI,
sesquitertia proportio est in qua fundatur diatessaron. Item, inter XII et
VIII, et, inter IX et VI, est sesqualtera proportio quae resonat diapente
symphoniam. Item, inter XII et VI, duplex proportio est in qua canitur
diapason. Item, inter IX et VIII, est <epogdous>, scilicet sesquioctava
proportio, in qua fundatur tonus.

Dicit autem Boethius, ubi de hac loquitur materia (et est prope finem
secundi Arithmeticae), quod tonus omnium musicorum sonorum mensura
communis est. Omnium enim est sonus iste parvissimus. Mensura enim
rationem [214] habet minimi. Hoc autem intelligendum est de sonis qui ex
tonis componuntur, ut est diatessaron, diapente et ceterae de quibus
locutus est, nam diatessaron et diapente in tono distinguuntur sicut, inter
sesquitertiam proportionem et sesqualteram, sola <epogdous> differentia
est. Vel intelligendum est tonum omnium sonorum perfectam distantiam |
[P1, 33v in marg.] dicentium inter gravem et acutum et leviter dicibilium
esse parvissimum, nam minores soni sunt semitonia, in quae tonus
dividitur, quam sit tonus; sed non dicunt perfectam distantiam duarum
vocum, sicut tonus, nec possunt sic de levi sonari, saltem semitonium
maius, et adhuc multo minor sonus est qui est comma et minus per se
sonabilis. De quo dicit Boethius in Musica sua quod ipsum est minimum
sonorum quod ab auditu percipi possit et distingui et ipsum est octava pars
toni, sed non praecisa, ut patebit infra.

Videtur autem Boethius hic ponere tonum inter consonantias. Hoc autem
supra non fecerat. Sed forsitan contra Boethium instabitur. Dicit enim, in
praedictis quattuor propositis terminis, omnes musicas inveniri
consonantias, et ipse non facit mentionem nisi de quattuor, etiam inter eas
computando tonum, scilicet diatessaron, diapente, diapason et tonum. Ad
hoc potest dici primo quod forsitan intendit ibi loqui de primis
consonantiis quas Pythagoras invenit in fabrorum malleis; et illarum
proportiones <erant> in quattuor malleorum ponderibus, quae pondera
quattuor propositis respondebant terminis vel numeris. Nam maior illorum
malleorum duodecim ponderabat uncias vel libras, ut volueris, parvissimus
vero sex, unus mediorum novem, et alius octo, et sic quattuor dictas
tantummodo resonabant consonantias. Vel potest dici secundo quod si,
cum praedictis quattuor terminis, duo termini differentiales harmonicae
medietatis iam tacti, scilicet quattuor et duo, socientur sic: XII IX VIII VI
IIII II, invenientur ibidem omnes musicales consonantiae, in proportionibus
numeri multiplicis vel superparticularis fundatae, de quibus solus loqui
videtur Boethius, quia, in [215] proportionibus superpartientibus, vel in
mixtis ex multiplici et superparticulari, vel ex multiplici et superpartiente,
non videtur posuisse consonantias fundari musicales, ut magis patebit libro
sequenti. Nam, praeter quattuor praedictas consonantias, diapente cum
diapason reperietur ibi, si XII ad IIII et VI ad II comparentur. Est enim inter
illos numeros tripla proportio in qua dicta fundatur consonantia. Nec
deficiet ibi bis diapason, si VIII comparentur ad II, inter quos terminos
quadrupla noscitur esse proportio, in qua bis diapason radicatur. Haec
autem ut appareant magis, describamus in figura vel figuris:

[CSMIII/1:215; text: arithmetica medietas, geometrica medietas, armonica


medietas, iuncti extremi dupli sunt medio qui est IX, XVIII, multiplicatio
extremorum LXXII aequatur multiplicationi mediorum, multiplicatio
mediorum, iunctae extremitates atque octuplatae, medietates per se
multiplicatae, CXLIIII, XII, VI, VIII, differentia, III, proportio sesquitertia,
diatessaron, proportio sesqualtera, diapente, differentia .IIII. pars tertia
maioris, differentia .IIII. pars tertia minoris, consonantiae musicales, tripla
proportio in qua diapason cum diapente, sesquitertia proportio:
diatessaron, quadrupla proportio bis diapason, II, dupla proportio:
diapason, sesquioctava proportio: epogdous vel tonus, sesqualtera
proportio: diapente, tripla proportio in qua diapason cum diapente]
[JACSP1B 09GF]

[216] | [P2, 45v in marg.] Capitulum LXXV.

Regula prima inveniendi quot et quales quis voluerit continuas


proportiones superparticulares.

Iam de numeri ad aliquid speciebus, variis proprietatibus, deque


proportionibus, proportionalitatibus transmutatis, medietatibus, prout
visum est nobis expedire, tractavimus. Restat adhuc de proportionibus
superparticularibus aliquid non inutile perscrutari: qualiter, scilicet
artificialiter, sine errore, sine deceptione poterit quis plures
superparticulares proportiones continuas, quotquot voluerit, reperire.
Verum est quod, ex prius dictis, elici potest quaedam viae inveniendi duas
tales proportiones continuas, non plures duabus. Hic autem docebitur
modus reperiendi tales proportiones continuas, quotquot quis voluerit.
Haec autem speculatio, secundum Boethium et Nicomachum, profunda
mirandaque est proficiens, ut dicit Nicomachus, et ad Platonicam in
Timaeo animae generationem et ad intervalla armonicae disciplinae. Quae
enim est ars alia firmior, certior et levior inveniendi determinatas
proportiones consonantiarum in aequales partes divisibilium: in duas, ut
ditonus, bis diatessaron, bis diapente; in tres, ut tritonus; in quattuor, ut
tetratonus, sic de consimilibus? Ideo de hac arte nos iuvare oportebit, cum
proportiones dictarum consonantiarum inquiremus, de quibus Boethius
loqui non videtur.

Sunt autem duae artificiales regulae inveniendi proportiones


superparticulares continuas, quales et quot quis voluerit. Prima respicit ad
numeros multiplices unde superparticulares oriuntur, ut supra visum est,
ut sesqualteri a duplicibus, sesquitertii a triplicibus, et sic de ceteris. [217]
Secunda magis videtur sumi ab intrinseco; aspicit enim ad numeros primos
et radicales cuiuscumque speciei numeri superparticularis ad minimos,
scilicet numeros | [P1, 34r in marg.] in quibus primo reperitur talis
proportio ut, in sesqualteris, sunt trinarius et binarius, in sesquitertiis,
quaternarius et trinarius, et sic de aliis.

Quantum ad primam artem, primo declaremus qualiter sesqualterae


continuae proportiones possint multiplicari et quot quis voluerit reperiri.
Disponantur igitur numeri duplices secundum ordinem suum immediatum
et naturalem sic: 1 2 4 8 16 32, et cetera. Qui igitur hunc vult unam solam
sesqualteram proportionem, primum sumat duplicem in actu, ille est
binarius ad quem trinarius sesqualter, nec ulterius potest illa sesqualtera
continuari proportio quia trinarius medietate caret; indivisibilis est enim in
duas partes aequales, ideo subsesqualter esse non potest. Si vero duae
quaerantur proportiones sesqualterae continuae, secundus duplex in actu
sumatur, scilicet quaternarius; ad ipsum enim senarius sesqualter est, et, ad
senarium, novenarius, ad quem nullus numerus sesqualter potest esse, quia
caret medietate. Generaliter enim loquendo: nullus numerus impar potest
esse subsesqualter, quia in duas partes aequales dividi non potest, et, per
consequens, omnis numerus par potest esse subsesqualter. Sesqualterorum
vero alii sunt pares, alii impares. Ad ipsos enim requiritur quod divisibiles
sint in tres partes aequales, et hoc potest competere tam paribus quam
imparibus numeris. Quod si quaerantur tres sesqualterae proportiones
continuae, tertius in ordine duplorum sumatur numerus, idest octonarius,
ad quem duodenarius sesqualter est, et, ad hunc, XVIII, ad quem XXVII; et
ibi cessat huius proportionis continuatio, cum sit numerus impar propter
causam dictam. Consimili modo, si quattuor quaerantur tales continuae
proportiones, quartus sumatur numerus duplex, scilicet XVI; si quinque,
quintus, scilicet XXXII; si sex, sextus, scilicet LXIIII; et sic, in infinitum,
possent multiplicari proportiones sesqualterae continuae. Sufficiat autem
exemplum de hoc ponere usque ad quintum duplum sic:

[218] [CSMIII/1:218; text: Latitudo, Longitudo, Angularitas, 1, 2, 4, 8, 16, 32,


3, 6, 12, 24, 48, 9, 18, 36, 72, 27, 54, 108, 81, 162, 243] [JACSP1B 10GF]

Notandum est hic, primo, clarum esse sesqualteros ex duplicibus procreari.


Secundo, potest hic notari quod, sicut in ordine latitudinis numerus maior
ad terminum sibi proximum duplex est, ut 32 ad 16 et iste ad 8, qui ad 4,
qui ad binarium, qui ad unitatem, similiter in ceteris lineis lateralibus. Et,
sicut in ordine longitudinis qui directe vadit ab inferiore ad superius, vel e
converso, maior minori sibi vicino sesqualter est, ut trinarius binario, et,
quantum ad aliam longitudinis | [P2, 45v in marg.] lineam, novenarius
senario, qui quaternario, sic de aliis longitudinis lineis. Sic in ordine
angularitatis maior ad sibi proximum triplex est, ut trinarius unitati,
novenarius trinario, cui 27, cui 81, cui 243; similiter et in aliis lineis
angularibus. Adhuc si quis consideret, potest invenire unum alium modum
angularitatis secundum quem unus ad alium sesquitertius est, ut 4 ad 3,
octonarius ad senarium, 16 ad 12, qui numerus 12 ad novenarium similiter
sesquitertius est, et sic de ceteris.

Si quis autem sesquitertias proportiones continuas cupit reperire triplices


ex quibus, ut visum est, oriuntur, sic statuat: 1 3 9 27 81 243. Et possent
poni plures, prout plures tales proportiones continuas vellet reperire. Qui
igitur unam tantum sesquitertiam proportionem habere vult primum
sumat triplicem in actu, scilicet trinarium; ad ipsum enim quaternarius
sesquitertius est, ad quem nullus alius numerus sesquitertius esse potest,
quia in tres partes aequales indivisibilis est. Si vero duas sesquitertias
proportiones continuas vis habere, secundum [219] sumas triplicem in actu
idest 9; si tres, tertium sumas, scilicet 27; si quattuor, quartum statuas,
scilicet 81; si quinque, quintum ordines, scilicet 243; sic de aliis; et si sic
facias, indubitanter, quod quaeris, invenies, ut usque ad quinque subscripta
monstrat figura:

[CSMIII/1:219,1; text: Latitudo, Longitudo, Angularitas, 1, 3, 9, 27, 81, 243,


4, 12, 36, 108, 324, 16, 48, 144, 432, 64, 192, 476, 256, 768, 1024] [JACSP1B
10GF]

In hac tacta descriptione patet non solum illud ad quod principaliter posita
est, sed et multa alia, ut quod ex triplis oriantur sesquitertii, quod in linea
latitudinis maior numerus ad minorem sibi proximiorem triplex est, in
linea longitudinis sesquitertius, in angularitate quadruplex et, in alio modo
angularitatis, duplex sesquiquartus, sicut novenarius ad quaternarium, 27
ad 12, sic de consimilibus.

Quod si quadruplices disponas, sesquiquartos iuxta praedictum modum


reperies, ut declarat sequens descriptio:

[CSMIII/1:219,2; text: Latitudo, Longitudo, Angularitas, 1, 4, 16, 64, 246,


1024, 5, 20, 80, 320, 1280, 25, 100, 400, 1600, 125, 500, 2000, 625, 2500, 3125]
[JACSP1B 10GF]

In hac descriptione possunt notari consimilia quae in praedictis notata


sunt, scilicet quod ex quadruplis generentur sesquiquarti, quod, in linea
latitudinis, maior ad sibi proximum minorem est quadruplus, in
longitudine vero sesquiquartus, sed in angularitate quintuplus et, in alio
modo angularitatis, triplex sesquiquintus (patet inter 16 et 5, inter 64 et 20).

[220] Adhuc apparet ibi quod omnes extremi, in lineis longitudinis, inferius
descendendo, terminantur | [P1, 34v in marg.] in quinarium qui fuit
sesquiquartus. Similiter in figura sesqualterorum, quia primus sesqualter
est numerus impar, scilicet trinarius, omnes ultimi numeri in lineis
longitudinis in quibus cessat continuatio sesqualterae proportionis sunt
impares et per consequens indivisibiles in duas partes aequales. In figura
autem sesquitertiorum, quia primus sesquitertius, scilicet quaternarius est
par, similiter et omnes numeri finales in lineis longitudinis pares sunt.
Modo consimili qui tactus est, sesquiquintas proportiones continuas
multiplicare poteris si ordines quintuplos; et sesquisextas, si sextuplos
componas; similiter sesquiseptimas, si <septuplos> statuas; et
sesquioctavas, si octuplos anteponas; et consimili modo est in ceteris
verum, cum scire multiplicare, quot quis voluerit, continuas sesquioctavas
proportiones multum expediat. Per hoc enim, ut tactum est, et infra
declarabitur, potest sciri in qua proportione consistat ditonus, tritonus, sic
de aliis consonantiis ex puris integris tonis compositis. Per hoc etiam
probari potest quod diapason non continet in se sex integros tonos, sed
superant sex integri toni diapason in commate, ut infra probabitur.

Ideo de continuis | [P2, 46r in marg.] sesquioctavis proportionibus, usque


ad sex, exemplum subiecimus:

[CSMIII/1:220; text: Latitudo, Longitudo, Angularitas, 1, 8, 64, 512, 4096,


32768, 262144, 9, 72, 575, 4608, 36864, 294912, 81, 648, 5184, 41472, 331776,
729, 5832, 46646, 373248, 6561, 52488, 419904, 59049, 472392, 531441]
[JACSP1B 11GF]

[221] Patet in hac descriptione primo octuplo unam sesquioctavam


proportionem esse annexam; ad novenarium enim, cum indivisibilis sit in
octo partes aequales, non potest esse numerus aliquis sesquioctavus.
Secundus autem octuplus, scilicet 64, duas sesquioctavas continuas
continet proportiones; una est ipsorum 72 ad 64, secunda ipsorum 81 ad 72,
et ibi cessat continuatio huius proportionis, quia 81 non possunt dividi in
octo partes aequales; hoc autem requiritur ad hoc ut aliquis numerus sit
subsequioctavus. Unde numerus, qui est 72, in quantum est sesquioctavus,
divisibilis est in 9 partes aequales, quia debet alium continere totum et eius
octavam partem; et, in quantum est <sub> sesquioctavus ad alium
numerum, divisibilis est in octo partes aequales.

Ubicumque igitur venitur in distinctis octuplis ad numerum indivisibilem


in octo partes aequales, cessat continuatio sesquioctavae proportionis;
repugnat autem numero impari dividi in octo partes aequales. Ideo, ut
apparet in proposita descriptione, omnes enim ultimi, in quibus cessat
continuatio sesquioctavae proportionis, impares sunt termini.

Item, per praedictam descriptionem, patet sesquioctavos nasci ex octuplis.


Item ibidem sicut, in linea latitudinis, maior ad minorem sibi proximum
octuplus est, sic, in linea longitudinis, maior ad minorem sesquioctavus est;
in angularitate vero, maior ad minorem nuncuplus est, ut novenarius ad
unitatem, 81 ad novenarium; in alio autem modo angularitatis, maior ad
minorem est septemcuplus sesquinonus, ut se habent 64 ad 9, 512 ad 72.

Alia possent ibi notari quae dimitto.

Capitulum LXXVI.

Regula secunda vel ars multiplicandi proportiones superparticulares.

Ponit autem Boethius, libro secundo Musicae suae, modum alium augendi
continuas superparticulares proportiones qui radices proportionum aspicit
superparticularium. [222] Sunt autem radices, ut prius tactum est, numeri
primi et minimi in quibus reperitur talis proportio, ut tria et duo, quoad
sesqualteram, quattuor et tria, quoad sesquitertiam, sic de aliis; nam
quicumque numeri se in sola extendunt unitate alicuius speciei
proportionis superparticularis, radices sunt. Disponantur igitur numerus
naturalis a binario sic: 2 3 4 5 6 7 8 et cetera. Hoc facto, si propositum sit
duas sesqualteras continuas reperire proportiones, radix sesqualtera
disponatur sic: 2 3. Multiplicetur igitur binarius se ipso et sunt 4. Deinde
trinarius augeatur primo binario, et sunt 6, et sic disponantur 4 6. Rursus
trinarius crescat se ipso, idest trinario, et sunt 9. Et hi, cum suis radicibus,
ordinentur sic:

[CSMIII/1:222,1; text: 2, 3, 4, 6, 9] [JACSP1B 11GF]

Patet hic duas sesqualteras continuas proportiones esse procreatas. Sit


nunc propositum tres tales reperire proportiones continuas ad hoc
habendum; praedicta numerorum statuatur descriptio quae, in exquirendis
duabus tactis proportionibus, posita est, et sic fiat de tribus terminis | [P2,
46v in marg.] duarum proportionum repertarum, qualiter factum fuit de
duobus primis terminis radicalibus. Multiplicetur igitur quaternarius
binario, et sunt 8; secundo, senarius crescat binario, et sunt 12; tertio,
novenarius crescat binario, et sunt 18; rursus, novenarius multiplicetur
trinario, et erunt 27. Hi, cum praescriptis, iungantur sic:

[CSMIII/1:222,2; text: 2, 3, 4, 6, 9, 8, 12, 18, 27] [JACSP1B 11GF]

Consimili modo, ex quattuor terminis trium sesqualterarum proportionum,


produci possent quinque alii termini inter quos essent quattuor
sesqualterae proportiones | [P1, 35r in marg.] continuae, et ex quinque sex,
et ex sex septem, et sic in [223] infinitum, hoc semper observando ut
quilibet terminorum, usque ad ultimum, multiplicetur binario solum, et
summa proveniens inde subscribatur. Ultimus autem terminus bis est
multiplicandus primo binario, et summa proveniens subscribenda est;
deinde, trinario, et illius summa convenienter est ponenda; et sic semper ex
ultimo termino, duo nascuntur termini. Et de hoc modo multiplicandi
sesqualteras proportiones continuas usque ad sex exemplum subiecimus:

[CSMIII/1:223; text: Latitudo, Longitudo, Angularitas, 2, 3, 4, 6, 9, 8, 12, 18,


27, 16, 24, 36, 54, 81, 32, 48, 72, 108, 162, 243, 64, 96, 144, 216, 324, 486, 729]
[JACSP1B 11GF]

Hic autem si aliquis advertat, inveniet ut, sicut lateralium maior ad


minorem sibi propinquum sesqualter est, sic angularium unus reliquo
duplex est, et, secundum alium modum angularitatis, qui magis videtur
procedere a dextro latere ad sinistrum, triplex est. Sed antequam artem
hanc ad alias superparticulares augendas continuas proportiones
applicemus, quoddam dubium, quod ex verbis Boethii nasci posset,
excludamus. In secundo enim Musicae, postquam, secundum hanc artem,
ostendit qualiter augeri possunt sesqualterae proportiones, illam volens
applicare ad ceteras superparticulares proportiones continuas, ut ad
sesquitertias, sesquiquartas et sic de aliis, dicit sic: Atque hic modus erit in
ceteris, idest in aliis proportionibus superparticularibus qui observatus est
in sesqualteris. Unde sequitur ibidem in textu immediate sic: Ut si
sesquitertias proportiones velis extendere, ponas sesquitertiorum radices
quae sunt quaternarius atque trinarius ad se invicem comparati, atque ad
hunc modum multiplices. Quodsi sesquiquartas sesquiquartorum dispones
radices, [224] eademque multiplicatione quotlibet extendas, et cetera. Si
idem modus, qui observatus est in multiplicandis sesqualteris
proportionibus, observandus est in ceteris, statutis igitur radicibus
sesquitertiis quae sunt 3 et 4, multiplicetur trinarius binario, et sunt 6;
deinde quaternarius binario primo, et sunt 8; rursus quaternarius crescat
trinario, et sunt XII. Et sic disponantur:

[CSMIII/1:224; text: 3, 4, 6, 8, 12] [JACSP1B 12GF]

Patet hic quod, ex multiplicatione radicis sesquitertiae, non proveniunt


duae sesquitertiae proportiones continuae, licet sit hic observatus ille idem
modus quem observavimus in multiplicatione terminorum radicis
sesqualterae. Et consimiliter quis deficeret, si tactum teneret modum in
sesquiquartis, sesquisextis et ceteris superparticularibus proportionibus
multiplicandis. Quare ergo dicit Boethius: Atque hic modus erit in ceteris,
qui scilicet observatus est in radicibus sesqualteris. Et dicendum ad hoc
quod, sicut, in augendis proportionibus sesqualteris, statutis terminis
radicalibus sesqualterae proportionis, minor terminus, scilicet binarius,
erat multiplicandus se ipso, scilicet binario, deinde maior, scilicet
quaternarius, multiplicandus erat primo binario et deinde se ipso, scilicet
trinario. Sic, in augendis quibuscumque aliis proportionibus
superparticularibus, statutis terminis radicalibus, debet minor terminus
illius radicis multiplicari se ipso, idest trinario si sit trinarius, vel
quaternario | [P2, 47r in marg.] si sit quaternarius, et sic de ceteris; deinde
debet maior terminus illius radicis multiplicari primo multiplicatione
minoris termini illius radicis, deinde multiplicatione sui; inventis autem
duabus proportionibus ex duobus terminis radicalibus, ad multiplicandum
illas, semper omnes termini multiplicentur multiplicatione minoris termini
radicalis illius proportionis et, praeter hoc, ultimus terminus multiplicetur
per maiorem terminum radicalem illius proportionis. Et, si fiat sic, tenet
haec regula in omni specie superparticularis proportionis [225] generaliter,
et est multum pulchra, concordans cum alia, prius tacta, in conclusione, ut
quod invenitur per unam illarum uno modo, idem invenitur per alteram
alio modo.

Applicemus igitur regulam hanc modo quo exposita est et quomodo eam
Boethius intellegit ad proportionem sesquitertiam. Sit propositum,
secundum hanc regulam, duas invenire proportiones sesquitertias
continuas. Disponatur radix sesquitertia sic: 3 4. Multiplicetur ternarius se
ipso et sunt IX; deinde crescat quaternarius trinario, et sunt XII; rursus
quaternarius crescat se ipso, idest quaternario, et sunt XVI. Et hi una cum
radicibus superibus positis disponantur sic:

[CSMIII/1:225,1; text: 3, 4, 9, 12, 16] [JACSP1B 12GF]

Patet hic ex radicibus sesquitertiis duas esse productas sesquitertias


proportiones continuas. Sit nunc propositum invenire tres tales continuas
proportiones. Statuatur descriptio iam posita, vel praesupponatur quae, in
exquirendis duabus tactis proportionibus, praeordinata est, et fiat sic de
tribus illis terminis duarum repertarum proportionum sesquitertiarum, ut
factum est de primis duobus radicalibus terminis. Multiplicetur igitur
novenarius trinario, et sunt 27; secundo, duodenarius crescat trinario, et
sunt 36; tertio, 16 crescant trinario, et sunt 48; rursus sedecim
multiplicentur quaternario, et fiunt 64. Et hi termini cum praedictis
ordinentur hoc modo, et alii usque ad quinque tales proportiones
habendas:

[CSMIII/1:225,2; text: Latitudo, Longitudo, Angularitas, 3, 4, 9, 12, 16, 27,


36, 48, 64, 81, 108, 144, 192, 256, 243, 324, 432, 576, 768, 1024] [JACSP1B
12GF]

[226] | [P1, 35v in marg.] Invenitur hic ut, sicut in linea latitudinis, sive
transversali, maior terminus ad terminum sibi proximum minorem
sesquitertius est, sic in angularitate quae a sinistris sursum procedit
ascendendo, alter ad alterum triplex est; in angularitate autem, quae a
dextris sursum procedit, unus ad alium quadruplus est; modo consimili
ceteras proportiones superparticulares, secundum tactam artem, augere
quis potest si, circa terminos radicales illarum proportionum, sic
negocietur ut est tactum, scilicet ut minorem terminum radicalem illius
proportionis, quam augere vult, multiplicet se ipso ceterosque omnes
terminos illi proportioni servientes et, praeter hoc, ultimos multiplicet per
maiorem terminum radicalem illius proportionis, ut quaternarium
quaternario si sit quaternarius, vel quinarium quinario si sit quinarius, et
sic de ceteris. Et hoc modo sumenda sunt verba Boethii dicentis: Atque hic
modus erit in ceteris qui scilicet observatus est in sesqualteris, quia, sicut
ibi, ad multiplicandum sesqualteras proportiones, minor terminus radicalis
illius proportionis multiplicandus est se ipso, et omnes termini alii per
illum minorem terminum sunt multiplicandi et, praeter hoc, ultimi termini
multiplicandi sunt per maiorem terminum radicalem illius proportionis.
Sic, in exquirendis aliis superparticularibus proportionibus, semper
minores termini sunt se ipsis multiplicandi et alii per illos, ut est dictum.
Non est igitur intelligendum quod, in augendis aliis proportionibus a
sesqualtera, termini radicales illarum proportionum sint multiplicandi per
terminos radicales sesqualterae proportionis, sed per terminos suos
proprios radicales, ut est dictum.

Iam igitur, ut puto, satis expositus est tactus secundus modus multiplicandi
proportiones superparticulares continuas, nisi quod hoc ipsum applicare |
[P2, 47v in marg.] volumus ad proportiones sesquioctavas, quia specialis
utilitas iacet ibi.

Sit igitur propositum, secundum hunc modum, duas reperire sesquioctavas


proportiones. Disponatur radix sesquioctava sic: 8 9. Multiplicetur
octonarius se ipso, idest octonario, dicendo. "Octies octo", et sunt 64;
deinde crescat novenarius octonario, et sunt 72; ad hoc crescat novenarius
novenario, et sunt 81. Et hi cum terminis radicalibus disponantur modo qui
sequitur:

[227] [CSMIII/1:227,1; text: 1, 8, 9 , 64, 72, 81] [JACSP1B 13GF]

Quodsi tres quaeras sesquioctavas proportiones, circa tres terminos


duarum sesquioctavarum proportionum iam iuventarum, qui sunt: 64 72
81, operare sic: Multiplica primum octonario, et sunt 512; crescat secundus
terminus octonario et sunt 576; deinde crescat terminus tertius octonario
et sunt 648; rursum crescat ultimus terminus novenario, et fiunt 729. Hi
termini trium proportionum sesquioctavarum, cum praedictis, et alii, usque
ad sex tales proportiones continuas, descriptionem quae sequitur recipiant:

[CSMIII/1:227,2; text: Latitudo, Longitudo, Angularitas,1, 8, 9, 64, 72, 81,


512, 576, 648, 729, 4096, 4608, 5184, 5832, 6561, 32768, 36864, 41472, 46656,
52488, 59049, 262144, 294912, 331776, 373288, 419904, 472392, 531441]
[JACSP1B 13GF]

Apparet in tacta descriptione quod, sicut numerorum, qui in linea sunt


latitudinis, maior ad sibi proximum minorem sesquioctavus est, sic, in
angularitate, quae a sinistris tendit sursum, maior ad minorem octuplus
est; in angularitate vero, quae a dextris sursum tendit, maior ad minorem
nuncuplus est, ut 81 ad novem.

Ex his satis patet, ut opinor, studioso lectori duas tactas regulas, vias,
modos vel artes esse veras et generales ad inveniendum quales et quot quis
voluerit superparticulares [228] proportiones. Sed illas Boethius, sicut nos
fecimus, ad solas superparticulares applicat proportiones, quia utile
multum est illas scire reperire et, nisi quis de hoc artem haberet, multum
posset ibi laborare et de levi in errorem cadere. Scire autem invenire
multas proportiones multiplices continuas satis est facile, superpartientes
vero multiplicare non sic, sed istae et illae multiplicari possunt per iam
tactas artes.

Et est advertendum quod nos sumus locuti de inveniendis pluribus


proportionibus superparticularibus continuis, quia secus est de
discontinuis; et hoc in sesquioctava declaremus proportione, de qua ultimo
tetigimus. Inter primum octuplum et secundum, multae cadunt
sesquioctavae proportiones, sed omnes inter se sunt discontinuae, vel quia
diversis innituntur radicibus, vel quia non habent aliquos terminos per
quos continuentur. Sicut enim, in medietatibus continuis, medius terminus
bis sumitur, sic et, in proportionibus tribus vel pluribus continuis, oportet
ut omnes termini medii bis sumantur et, quam proportionem habet maior
ad medium sibi proximum, eandem necesse est ut habeat ille medius
terminus ad proximiorem sibi minorem terminum, si debeat esse proportio
continuata eadem. Dixi quod inter primum octuplum qui est octo et
secundum 64, multae cadunt sesquioctavae proportiones, quia sex; et
prima illarum septem est inter decem et octo et sedecim, cuius radix est
binarius, quia octies duo 16 sunt et novies duo 18; secunda est inter 27 et
24, et illius radix est trinarius, quia octies tria 24 sunt, nonies tria 27; tertia
est inter 36 et 32 cuius radix est quaternarius, quia octies 4 sunt | [P1, 36r
in marg.] 32, et nonies quattuor 36 sunt; quarta, cuius radix est quinarius,
est inter 45 et 40; quinta, cuius radix est senarius, est inter 54 et 48; sexta
inter 63 et 56 et radix illius est septenarius quia septies octo sunt 56, nonies
septem 63. Omnes autem praedictae | [P2, 48r in marg.] sesquioctavae
proportiones inter se sunt discontinuae propter causas dictas. Adhuc
notandum est quod, sicut positum est exemplum de multiplicatione
proportionum sesquioctavarum a primo octuplo venientium, sic de aliis
poni posset, ut et his quae veniunt a binario, vel a trinario, sic de aliis. Et
ibi numeri essent maiores et tanto amplius quanto maiores essent ipsorum
radices.

[229] Sed hic librum primum terminemus; paulisper hic respiremus. Solent
enim qui multum vagaverunt repausare, et qui ad multa inspexerunt
quiescere. Debilitantur siquidem oculi corporis in multa videndo et
maxime ubi difficilia sunt quae aspiciuntur ad videndum. Nos, in hoc libro,
prout musica sumpta generaliter requirebat, aspeximus ad multa, ad
quaedam difficilia, a nobis multum distantia, ad quae nos habemus, ut
oculus noctue ad lucem solis, nam Speculum istud extendimus ad
corporales non modo humanas, elementares et coelestes aliqualiter
intuendas substantias; insuper, ad intelligentias etiam de suprema aliquid
tetigimus intelligentia. In Speculo autem, quanto altius est positum, et si
plura reluceant, quae a pluribus et remotius cerni possunt, minus tamen
perfecte, quantum ad visionem naturalem, talia cernuntur quam si in
debita positum esset distantia. Sed iam <hoc> Musicae Speculum ad res
proximiores intuendas retraximus, et, ibi, quaedam, quae necesse
videbantur ad perfectius quae restant intuenda, prospeximus, etsi non
omnia, quia dici nequeunt omnia vel debent in omnibus.

Explicit liber primus Speculi Musicae.

You might also like