Professional Documents
Culture Documents
Multipart file
Previous file: JACSP1B Next file: JACSP2B
[3] XLVIIII. Qui sint minimi termini proportionis commatis. [P2, 48v in
marg.]
LI. Quod comma in maiore fundetur proportione quam sit ea quae est
<inter> 75 et 74.
LXV. Quod <apotomes> proportio maior est ea proportione quae est inter
16 et 15.
LXXI. De tono minore quid sit, quae eius specifica proportio et qui primi
eius numeri.
LXXIX. Quod ditoni proportio maior est quam sesquiquarta, minor tamen
quam sesquitertia.
<CXXI.> Quid sit semiditonus cum bis diapason. [P2, 49r in marg.]
Capitulum <I>.
Capitulum II
Ideo dicit Ptolomaeus quod voces discretae, proprios habentes locos, veluti
colores impermixti, quorum differentia potest inspici, harmonicae
subiciuntur arti. Continuae vero et indiscretae, non sufficienter distinctae,
sive aequales sint, sive non, ab harmonica facultate separantur pro quanto
consonantiam facere nequeunt.
Verum est quod visus, qui scientiae servit habitae per inventionem, plures
nobis rerum differentias ostendit quam auditus qui scientiae deservit
acquisitae per doctrinam. Difficilius tamen est et ingenium requirit
perspicatius invenire multa de novo quam illa scire ab alio.
Guido igitur, ex quo tanti fuit ingenii ut multo plura sciret sensu suo quam
essent ea quae didicerat a magistro, si ad musicam traxisset se theoricam,
multa pulchra et bona, puto, dixisset de illa. Sed ipse practicam elegit. Dicit
enim: Parvulis condescendi, Boethium, in hoc, non sequens, cuius liber, ut
ait, non cantoribus, sed solum philosophis est utilis.
Sed temporibus nostris, multi et optimi sunt cantores in cantu tam plano
quam mensurato valde certi, valde periti. Ipsa vero theorica iam videtur
quasi sepulta et tradita oblivioni, [13] quae longe perfectior exstat quam
practica. Etiam, teste Guidone quae, inter alia, circa finem libri sui sic dicit:
Quidam dicunt, qui ignorant, levem esse musicam, quia cito percipiunt
canendi scientiam. Sed hoc dicunt sapientes, quia nulli plenarie haec ars
patet; imo, latet, nisi philosopho.
Quid igitur sit harmonica sonorum modulatio | [P2, 50v in marg.] quam
formaliter importat ipsa consonantia, prout possumus et intelligimus,
exprimamus. Videtur mihi, sine praeiudicio cuiuscumque, [14] quod ipsa
harmonica modulatio sonora generaliter et absolute sumpta, id est non
restricta ad hanc specialem talium vel talium sonorum modulationem,
intrinsece et quidditative est quaedam mixtio, unio, proportio, proprietas,
vel connectio proveniens, nascens et resultans ad productionem
distinctorum sonorum quae competit in medio et apud auditum se
diffundens, ad certam in numeris reducibilis proportionem. Vel brevius sic:
Harmonica modulatio est distinctorum sonorum unio, mixtio, proportio vel
proprietas in medio ad auditum se diffundens, ad certam reducibilis in
numeris proportionem.
Dicitur autem "mixtio vel unio" quia illa sonorum mixtio est quaedam
ipsorum ad invicem unio. Sicut igitur ex unione elementorum ad invicem
resultat quoddam mixtum vel compositum, quod ab illis divisim sumptis
est distinctum et quasi quoddam tertium in quo colliguntur et uniuntur,
quia mixtio est miscibilium alteratorum unio, sic ex unione sonorum ad
invicem in eodem medio resultat quasi quoddam mixtum quod dicitur
consonantia, cuius formale est ipsa unio, mixtio, proprietas vel proportio
talium scilicet sonorum sic mixtorum, quae materia illius sunt.
Item, quod illud formale, quod dicit consonantia, sit ipsa sonorum mixtio,
proportio vel unio per quae vocabula idem intelligo, vult Boethius. Dicit
enim quod consonantia est acuti soni gravisque mixtura, per mixturam
intelligens ipsam harmonicam sonorum modulationem. In hoc autem quod
dicitur "sonorum" distinguitur ab omni proportione et harmonica
modulatione rerum quarumcumque aliarum. Debent autem soni ad
harmonicam modulationem et consonantiam requisiti esse distinctione
quae tacta est prius.
Dicitur autem "in medio ad auditum se diffundens", id est in aere vel aqua.
Ibi enim se diffundit harmonica sonorum modulatio ubi soni se diffundunt.
Si igitur soni aliqui in locis nimis distantibus sint producti ut simul non
possint misceri nec audiri, non faciunt harmonicam modulationem et, [15]
per consequens, nec consonantiam, quia nec elementa miscerentur nisi
essent approximata et se tangerent, et ex hac proprietate apparet una
differentia inter harmonicam sonorum modulationem et rerum aliarum
quae talem non requirunt contactum sed debitam quandam
comparationem inter se.
Item consonantia, sumpta pro sonis simul prolatis, dupliciter accipitur quia
vel communiter et absolute, vel specialiter et appropriate secundum
duplicem nominis consonantiae expositionem, ut consonantia dicatur uno
modo a "consono, nas," sumendo consonare pro simul vel cum alio sonare,
alio modo ut dicatur a "consonare" pro "concordare".
Sed non sequitur de vocibus non concordantibus simul mixtis: "Non sunt
tales speciales consonantiae, ergo non sunt consonantiae", sumendo
communiter consonantiam et large, ut est dictum. Non enim sequitur: "Leo
non est homo, ergo non est animal".
Mixtio sonorum potest uno modo considerari ut est in medio in quo soni
simul sunt producti, non habito respectu ad auditum, et, quantum ad hoc,
non videntur distingui soni non concordantes a concordantibus nec
ipsorum in medio mixtiones. Alio modo possunt considerari, ut se faciunt
auditui qui nec sonos illos nec illorum facit mixtiones, sed percipit illas. Et
tunc inter sonos non concordantes, id est [18] non dulciter auditui se
facientes, et alios, magna apparet distinctio quae tamen non venit solum ex
natura ipsius auditus, sed sonorum illorum quorum quidam nati sunt se
facere auditui dulciter et concorditer et alii aliter. Tamen, et inter istos et
inter illos, et in medio, et apud auditum est aliqua mixtio, licet una illorum
sit dura et displicens auditui, alia dulcis et placens. Videmus enim quod
saporum mixtio vel confectio quaedam est gustui dulcis et sapida, quaedam
displicens insapida et amara, et tamen mixtio, confectio et sapor dicuntur
et de ista, et de illa. Similiter et si sonorum mixtio quaedam placeat auditui
et sit sibi dulcis et bona, quaedam displiceat et sit ibi rudis et mala, dicetur
tamen mixtio sonorum et de ista, et de illa. In collegio chordarum in
psalterio, sunt aliquae, si tangantur, discordantes et aliquae concordantes,
et tamen, et istae et illae de illo sunt collegio, et similiter est in collegio
aliquorum hominum. Item si musicae generalissime sumptae, ut se extendit
ad res quascumque invicem comparabiles, sufficit quaedam harmonica
modulatio communissime sumpta quae omnibus illis insit rebus et de illis
verificetur, quare in hac speciali musica, quae de numero dicitur sonorum
simul collatorum, non sufficiat quaedam harmonica modulatio quae
communiter de omnibus distinctis sonis simul productis mixtis et
comparatis verificari possit?
Item quidquid sit de consonantia ut respicit sonos simul prolatos | [P2, 51v
in marg.] et simul auditui se facientes, ipsa tamen, sumpta pro sonis
distinctis successive productis, videtur communiter posse dici de omnibus
sonis distinctis ad aliquam certam proportionem in numeris reducibilibus,
quia tunc, ut sit inter concordantes et non concordantes, non apparet illa
distinctio quae apparet cum simul se faciunt auditui. Si enim voces, inter
quas est semitonium, ut sunt mi et fa, ascendendo vel, e converso,
descendendo, simul a diversis proferantur, multum inter se discordant et
displicent auditui, non sic si ab eodem successive proferantur.
Dicitur autem quod illarum sonorum mixtio est "in medio", scilicet in aere
vel aqua, quae materia sunt sonorum sine quibus nec soni causantur, nec
miscentur, nec ad auditum deferuntur cuius sunt obiectum.
Ergo oportet quod, hic et ibi, equivocet de mixtione quia intelligebat primo
de mixtione aspera et iniucunda auditui; hic autem intelligit de suavi et
iucunda quae apud auditum non stat cum priore. Ideo, quantum ad hanc
bonam et suavem mixtionem faciendam, non miscentur ad invicem soni
dissoni, id est discordantes, sed quodam modo integer uterque ad auditum
nititur pervenire, cumque alter alteri officit, quia sibi ad melodiam
faciendam non correspondet, ad sensum uterque insuaviter transmittitur.
Stant igitur simul quod aliqui soni sint dissoni et consoni secundum
diversas ipsius consonantiae acceptiones et distinctas sonorum mixtiones.
Posset etiam hic notari quod sonorum mixtio potest accipi generaliter, ut
<se> abstrahit ab omni speciali mixtione, bona scilicet vel mala, dulci
auditui vel aspera, et hoc modo competit omni consonantiae. Vel [25]
potest accipi pro hac speciali mixtione vel illa, et sic non competit omni
consonantiae, sicut nec rationale omni animali similiter nec irrationale;
sed, per illas differentias, descendit genus animalis in distinctas species.
Similiter si dicatur: "Sonorum invicem permixtorum alii miscentur
mixtione dulci et bona auditui, alii insuavi et mala", tanguntur ibi species
ipsius consonantiae generaliter sumptae inter se per oppositas distincte
differentias.
Capitulum VIII.
Consonantiarum distinctio.
Consonantiarum ordo.
Responsio:
Unisonus potest sumi pro sono uno continuo et indistincto, et, hoc modo,
non est consonantia, ut patet ex dictis. Alio modo sumi potest pro pluribus
sonis numeratis et distinctis, aequalibus tamen, quorum unus non est alius,
et, hoc modo, ipsum sumendo, tenetur a multis unisonum esse
consonantiam veram et omnium primam. Competunt enim sibi ea quae
sunt de intrinseca ratione consonantiae simpliciter, generaliter et absolute
sumptae. Haec enim ad consonantiae naturam sufficere videntur, ut sit
quaedam harmonica modulatio, id est permixtio sonorum distinctorum in
medio et apud auditum ad certam reducibilis proportionem. Unisonus
autem distinctos requirit sonos, licet sint aequales. Aequalitas autem [30]
stat cum distinctione nec excludit eam, et non est dubium quin distincti
soni aequales simul producti (puta si duo vel plures in eadem cantent
gravitate) invicem misceantur. Imo summae miscentur in tantum ut quasi
unus sonus appareat, licet in veritate sint plures, propter quam causam
talium sonorum mixtio talis simul sonantia vocatur unisonus. Item talis
mixtio in certa fundatur proportione, scilicet in aequalitate quae est vera et
prima omnium proportionum aliarum. Omnis enim inaequalitas, ut
ostensum est, ab aequalitate nascitur et in ipsam resolvitur, et tanto
perfectior et maior dicitur proportio, quanto in immediatius nascitur ab
aequalitate.
Quod autem aequalitas vera sit proportio patet. Est enim proportio duorum
terminorum ad invicem quaedam habitudo. Termini autem aequales sunt
veri termini, ut duo binarii, vel duo trinarii, sicut termini inaequales, et
possunt ad invicem comparari. | [P2, 54r in marg.] Quid enim impedit quin
binarius binario et trinarius trinario, sicut binarius trinario et ternarius
binario possint comparari? Et hic quidem proportio nascitur cuiusdam
aequalitatis, ibi autem cuiusdam inaequalitatis. Est autem aequalitas vera
et realis proportio quae est quaedam relatio, quia terminos habet realiter
distinctos. Aequalitas enim et similitudo relationes dicuntur reales ut
habetur <quarto> Metaphysicae.
Secus est de idemptitate qua idem est sibi idem, unde non habet terminos
realiter distinctos, sed secundum rationem. Ideo dicitur relatio rationis.
Item consonantia vel dicitur a "consonare" quod est "simul sonare", vel a
"consonare" quod est "concordare", et quocumque horum modorum
sumatur, competit unisono qui requirit sonos plures et qui ad invicem
summe et optime uniuntur et concordant. Potest enim esse concordia inter
duos fratres summe aequales, et in moribus, et in aliis, licet individualiter
et numero sint distincti.
Quod autem soni ipsius unisoni sint aequales, non tollit ab unisono
consonantiae nomen. In nullo enim importat consonantia quod soni sui
sint inaequales. Non facto sed absolute et simpliciter quandam sonorum
simultatem et mixtionem dicit cui accidit, ut sic, ut illi sint aequales vel
inaequales, sicut inferius dicitur accidere suo superiori. [31] Item ad hoc
facit quod dicit Boethius quod consonantia est duarum vocum rata
permixtio; duae autem voces aequales sunt vere duae voces naturaliter
distinctae et habent inter se ratam distinctionem simpliciter, et distincte, et
absolute. Dicit quod consonantia est permixtio rata duorum vocum; non
dicit inaequalium vel aequalium, sed abstrahit ab illis nomen consonantiae
absolute sumptae. Item voces aequales unisonantes Ptolomaeus non
videtur excludere a numero consonantiarum cum dicat quod discretae
voces, id est non continuae sed distinctae, armonicae subiiciuntur arti. Item
Ptolomaeus in distinctione vocum consonantiam facientium praeponit
voces unisonantes. Vocum, inquit, aliae sunt unisonae, aliae minime.
Unisonae <sunt>, quarum sonus unus est, non intelligens quod sit unus
simpliciter, sed, se exponens, dicit statim: vel in gravi vel in acuto, quod est
dictum quod sunt aequales. Item unisonare est aliqualiter cantare; cantus
autem omnis ex consonantia vel consonantiis conficitur. Vox enim una
indistincta cantum non facit; ratione accentus est quidam cantus, et tamen,
in moderato accentu, locum habet solus unisonus, non sic in gravi et acuto,
in quibus proceditur secundum arsim vel thesim, id est secundum
elevationem vel depositionem. Item aves cantare dicuntur et tamen in
ipsarum cantibus male potest discerni qua utantur consonantia, nisi
unisono.
[32] Advertendum tamen quod, licet unisonus sit vera et prima omnium et
summa consonantia, non est tamen forsitan ipsa proprie dicta consonantia,
sicut aliquae vocum inaequalium, quia licet aequalitas sit vera proportio |
[P1, 41v in marg.] omnem proportionem terminorum inaequalium
praecedens, nomen tamen proportionis forte, non ita proprie, dicitur de
aequalitate, sicut de inaequalitate. Dicitur enim quod nulla propositio
verior est illa in qua idem praedicatur de se, dicendo "homo est homo". Non
est tamen talis praedicatio ita propria sicut illa in qua superius praedicatur
de suo inferiore, dicendo "homo est animal". Et prima praedicatio est inter
terminos aequales, secunda inter terminos inaequales. Est autem
notandum quod, cum consonantia duo principaliter et intrinsece magis
requirat, scilicet sonorum numerum vel distinctionem et illorum ad
invicem mixtionem, restrinxerunt Antiqui consonantiae nomen, quoad illa
duo, quoad primum, quia sonos quos requirit consonantia posuerunt esse
inaequales vel dissimiles, ut ostendunt inductae ipsorum auctoritates, cum
tamen nomen consonantiae non importet quod sint aequales, vel quod sint
inaequales, sed, per indifferentiam, nomen consonantiae ad hos vel illos se
habet sonos. Ad hoc consonantiam restrinxerunt, quoad sonorum
mixtionem, quia posuerunt illam, respectu auditus, esse dulcem et suavem,
cum sonorum mixtio communiter se habeat, similiter et harmonica
modulatio ad suavem vel duram. Propter primum non videntur expresse
posuisse unisonum esse consonantiam; propter secundum, quinque vel sex
prius tactas tantum posuerunt consonantias.
Moderni autem cantores nomen consonantiae non sic <arctant>, non sic
restringunt. | [P2, 54v in marg.] De pluribus sonis tam aequalibus quam
inaequalibus, de ipsorum mixtionibus tam suavibus auditui quam non,
ipsum verificant, et non omnino sine ratione, si vera sunt quae diximus.
Cum enim musica paulative sit augmentata, quid mirum si consonantiae
nomen sit dilatatum? In principio enim, cum sola musica simplici et
modesta uterentur homines, consonantiis quattuor et quattuor chordis
utebantur. Nunc autem, ampliata multum musica in chordis, in
instrumentis, in modis, in consonantiis et cantibus, quid mirum si
consonantiae nomen ad plures sonos et mixtiones quam tunc sit
extensum? Solent enim nominum [33] aliquorum significata secundum
diversitatem temporum ampliari et immutari.
Dicitur hic quod unisonus est "sonorum", quia sonus unus, ut pluries
dictum est, consonantiam non facit. Et in hoc quod dicitur | [P1, 42r in
marg.] "sonorum", convenit cum omnibus aliis consonantiis. Sed in hoc
quod dicitur "vere aequalium", distinguitur a ceteris omnibus. Dicitur
autem "vere aequalium" specialiter propter diapason et bis diapason
quarum soni, secundum Ptolomaeum, dicuntur aequisonantes, cum in
veritate non sint aequales. Ad hoc dicitur "sonorum vere aequalium", hoc
est omnino convenientium in gravitate vel acumine, quia, quantumcumque
modicum voces aliquae sunt inaequales, modo qui dictus est, tollitur
unisonus et fit processus ad aliquam consonantiam vocum inaequalium,
sicut, cum receditur ab aequalitate, inciditur in aliquam inaequalitatem et
ab unitate in aliquam numerositatem.
Ideo notandum est quod, cum soni ipsius unisoni sint aequales, possunt
dici soni sine intervallo ad invicem distantes. Vocatur autem intervallum,
differentia, distantia, vel spatium existens inter sonum gravem et acutum,
uti sic se habet intervallum ad distinctos inaequales sonos, ut differentia ad
distinctos inaequales numeros. Sicut igitur inter aequales numeros, ut sunt
duo et duo, quattuor et quattuor, locum non habet differentia, sic inter
sonos omnino aequales intervallum nullum est. Item soni aequales aliquo
modo comparantur numero lineari qui, ad modum lineae, una [36]
dimensione contentus surgit ex repetitione eiusdem numeri, ut si quis
dicat: duo duo duo, vel ex repetitione unitatis sic: I I I I I I I I I I. Hic est
quod, sicut a numero lineari ceteri procedunt numeri figurales, ut
superficiales solidi et cubici et ab aequalitate inaequalitatis proportiones,
sic ab unisono ceterae procedunt consonantiae, quae fundantur super
inaequalitate.
Haec consonantia simplicissima est sicut est proportio in qua fundatur, nec
distinguibilis est in aliquas species, sicut nec eius proportio. Haec
consonantia, propter summam unionem quam eius important voces, alias
de se malas, pro quanto cadunt in eam, reddit meliores. Haec est quae
nullam novit dissonantiam, nullam superioritatem, nullam inferioritatem,
nullam inaequalitatem. Haec est quae cantus tenet, cantus fundat; qui in
eam peccat, discordat, cantum confundit, cantum destruit. Haec est illa qua
magis in cantibus planis utitur Sancta Mater Ecclesia, prout suas voces
simul prolatas respicit. Nam, cum duo vel tres simul cantant, vel plures, ut
dicitur vulgariter, in eodem puncto ipsi unisonum observant, quia voces
illorum omnino aequales [37] esse debent; et in gravitate, et in acumine,
similiter et in ascendendo et in descendendo, debent illorum aequari voces
quod, si non fiat, tollitur unisonus et saepe fit magna | [P2, 55v in marg.]
discordia. Hac consonantia possunt omnes uti, quantumcumque
simplicissime cantent, ut Cartrusienses vel quicumque alii religiosi inclusi,
non sic aliis consonantiis, ut illarum voces simul proferuntur. Secus est
cum voces illarum proferuntur successive.
Ad hoc adducit Boethius, primo Musicae suae, duas rationes. Prima est,
quia, cum istae consonantiae voces requirant inaequales, unam scilicet
gravem, aliam acutam (gravitas autem et acumen quantitatem respiciunt),
debent fundari in proportionibus quae magis conveniunt quantitati. Hae
autem sunt proportiones multiplices et superparticulares. Assimilantur
enim multiplices quantitati discretae quae procedit in infinitum per
appositionem; superparticulares vero cum | [P1, 42v in marg.] quantitate
continua quae in infinitum dilabitur [38] per divisionem. Et haec declarata
sunt supra, libro primo, ubi de proprietatibus numerorum illorum est
tractatum.
[42] Item illarum voces nec concordant nec possunt notari secundum
compositionem gammatis, saltem omnes.
Secus est de cantibus mensuratis. Patet in motetto illo: Non pepercit Deus
nato proprio, et de quibusdam etiam planis cantibus in quibus, gratia
exempli, ponuntur consonantiae altiores quam sit diapason. Iuxta quod
notandum quod immediati ascensus vel descensus vocum nunc plures sunt
quam essent tempore Guidonis Monachi. Pro tempore enim suo non erant
nisi sex quos vocat vocum depositiones, vel elevationes, vel coniunctiones.
Dicit enim quod prima vocum coniunctio est earum inter quas est
semitonium, non quodcumque, sed minus, ascendendo inter mi fa vel, e
converso, descendendo; secunda est earum inter quas est unus sonus, sicut
inter ut re ascendendo, vel re ut descendendo; tertia est earum vocum inter
quas est semiditonus, ut inter re fa ascendendo, vel mi sol, et, e converso,
descendendo; quarta est earum vocum inter quas est ditonus, sicut inter ut
mi, vel fa la ascendendo, vel, e converso, descendendo; quinta est earum
vocum inter quas est diatessaron, ut inter ut fa, re sol, mi la ascendendo,
vel, e converso, descendendo; sexta est earum inter quas est diapente, ut
inter ut sol, vel re la ascendendo, vel, e converso, descendendo.
Nunc autem in cantibus ecclesiasticis plures, ut dictum est, fiunt
coniunctionum voces. Sed forsitan Guido intelligit, quoad cantuum
principia in quibus exemplificare videtur vel [43] intelligit, de vocum
coniunctionibus in quibus non oportet uti aliqua falsa mutatione. Nunc
igitur Ecclesia, in cantibus suis planis, XIII utitur consonantiis, voces
illarum extremas immediate simul coniungendo in aequalitate, in
elevatione vel depositione, licet rarissime vel nunquam recolam me
invenisse, in cantu plano ecclesiastico, extremas voces ipsius ditoni cum
diapente immediate, secundum sub et supra, coniunctas.
Adhuc patet, in praedicto cantu, inter extremas voces ipsius diapason sex
includi intermedias voces. Et ideo diapason vulgariter vocatur una octava,
quia claudit in se voces octo, extremas et intermedias computando.
Quapropter, quoad extremas suas voces, quae solae simul vel successive
immediate prolatae ipsam resonant, locum habet haec consonantia inter
claves monochordi nostri litterarum et nominum consimilium, quia una
illarum ad aliam est octava, si sint simplices claves Voco autem illas
simplices quarum voces inter se habent unisonum, nec illis distincta
respondent signa. Haec dico propter bfa[sqb]mi cuius voces sunt
inaequales, et illis distincta | [P2, 57v in marg.] respondent signa. Sed de
illis alias amplius tractabimus.
Hinc etiam est quod hae duae consonantiae principaliter cantus terminant
vel finiunt mensuratos similiter et initiant.
Adhuc notandum est quod cum prius musici cantores VII uterentur latinis
litteris, scilicet A.B.C.D.E.F.G., quibus septem respondebant claves quae, in
compositione gammatis vel monochordi nostri, vocantur: Are, Bmi, Cfaut,
Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut, fuit superaddita clavis una, ad partem
gravem, quam Gammaut vocamus. Et dicunt quidam quod Guido
monachus illam addidit ut prima clavis a prima littera sui nominis
inciperet. Hoc autem non videtur quia iam illa littera non esset .G. graeca,
sed latina, quia non scribitur Guidonis nomen per [Gamma] graecam, nec
ipse testatur illam adiunxisse ceteris. Dicit enim sic: Notae autem in
monochordo hae sunt. In primis ponitur [Gamma] graecum a Modernis
adiunctum; tamen non dicit a se. Item alibi sic dicit: Moderni harmoniarum
varietatem considerantes apposuerunt [Gamma] scilicet graecam, ante
litteras latinas septem prius positas propter multas causas, ut dicit: una, ut
inter .G. graecam et A. primam litteram latinam esset tonus; secunda, ut
inter [Gamma] graecam et .G. latinam | [P1, 44r in marg.] esset diapason;
tertia, ut secundus tonus vel modus qui, secundum nos, regulariter finitur
in D. gravi, quae quarta est littera inter latinas, per diapente descendere
posset; quarta, ut haberemus diatonicum genus.
Alia potest poni ratio: ut prima clavis primam designaret vocem quae est
ut secundum nos, ut, sicut, in ultima clave et altissima secundum
compositionem gammatis, quae clavis est ela, ponitur una sola vox, scilicet
la, quae ultima est, ultra quam non est ascensus nisi mutetur in aliam, sic,
in prima et gravissima clave, quae est Gammaut, ponatur prima vox et
gravissima, quae est ut, sub qua non est descensus nisi in aliam mutetur.
[45] Haec enim hic ex incidenti propterea dixi, quia, cum prioribus
clavibus, cum non essent nisi septem, nec sufficerent ad resonandum
diapason, rationaliter apposita est una clavis, ut essent octo, quia non
decebat musicam, quoad claves, tam perfecta privari consonantia
cuiusmodi est diapason.
Competit enim hic sibi, ratione suae proportionis quae perfectissima est
inter proportiones terminorum inaequalium et ratione suae perfectissimae
et concordissimae mixtionis et unionis. In tantum enim eius uniuntur soni,
ut dicat Ptolomaeus eos aequisonare, ut est dictum, et paene unam esse
voculam. Etiam propter eius bonitatem consonantias de se imperfectas, ut
unam sextam vel septimam, ut immediate nituntur cadere in eam, meliores
reddit, in hoc cum unisono conveniens. In signum horum, diapason, ut est
tactum prius, in monochordo rationabiliter in extremis suis vocibus litteras
habet consimiles, quod aliis non competit consonantiis.
Sicut igitur, in prima figura, unitas omnem antecedit numerum, et, per se
sumpta, cui apponatur, non habet, sic, in secunda figura, diapason ceteras
praecedit consonantias, quia eius fundamentalis, ut est dictum, proportio
immediatius et prius simplicem sequitur unitatem et per prius reducitur ad
aequalitatem, nec habet aliquam sibi oppositam proportionem.
Sed sufficiant inductiones quae factae sunt, quia illae partes eius respiciunt
principaliores et notiores.
Capitulum XVII.
Primo enim hic in ascendendo ponitur tonus, qui est inter ut re; secundo,
tonus re mi; tertio, semitonium minus, inter mi fa, ascendendo; quarto,
tonus fa sol; quinto, tonus sol la, sexto, tonus, inter la de alamire, quae
mutatur in re, et mi de bfa[sqb]mi; septimo semitonium minus, inter mi fa.
Hoc nunc sufficiat sic leviter et exemplariter declarasse qui istud infra
efficacius probabitur contra Aristoxenum qui posuit diapason ex sex | [P1,
45v in marg.] tonis constare, quod verum non est. Superant enim sex toni
integri diapason in commate. Et cum diapason voces octo contineat, ut in
exemplo patet posito, convenienter octochordum ab octo chordis diapason
resonantibus denominatum existit, ut tetrachordum a quattuor diatessaron
resonantibus, et pentachordum a quinque quae diapente resonant. De
quibus infra dicemus.
Item proportio illa indivisibilis est in partes aequales, [53] cuius minimi
termini sola unitate distinguuntur, ut infra patebit. Minimi autem termini
duplae proportionis sunt huiusmodi ut binarius et unitas.
Item, cum sex voces medient inter extremas voces ipsius diapason, nulla
illarum habet aequalem distantiam ad extremas ipsius diapason voces, ut
patere potest per inductionem in exemplo prius posito.
Item, dupla proportio, quam requirit diapason, ipsam [54] diapason non
dividit, sed fundat et causat. Hoc autem patet in psalterii chordis quarum
una in duplo longior est alia, ceteris paribus; hae si tangantur, diapason
resonant; longior gravem, brevior acutum ipsius diapason reddunt sonum.
Brevior igitur chorda, quae media pars maioris est, non mediat inter sonos
extremos ipsius diapason, sed extremam illius, id est acutam, tenet vocem;
nec duae tales aequales partes diapason mediarent, sed inter se unisonum
haberent. Dividere igitur longiorem chordam illarum duarum quae sonant
diapason in duas partes aequales, scilicet in duas medietates, non est
mediare diapason, sive causare voces quae aequaliter medient inter
extremas voces ipsius diapason. Etiam illae voces nec inaequaliter mediant
sed ex parte alterius extremi vocum diapason, ut dictum est, se tenent,
inter se unisonantes et, ad totalem chordam in duplo illis longiorem,
ceteris paribus, habentes diapason. Sic igitur patet, tam in numeris quam
etiam in sonantibus chordis, quod non sequitur, si fundamentum duplae
proportionis divisibile sit in duas medietates, quod proportio dupla in duas
medietates vel aequales partes sit partibilis. Quod autem inter terminos
secundarios duplae proportionis reperiatur medius terminus aequaliter
compartibilis extremis terminis illius habitudinis, ut senarius quaternario |
[P2, 60v in marg.] et octonario, verum est quantum ad medietatem
arithmeticam. Sed nunquam est hoc verum in dupla proportione in
quibuscumque terminis, quoad proportionalitatem geometricam quae
aequalitatem requirit proportionum, non aequalitatem differentiarum.
Capitulum XVIIII.
Consonantia ponitur hic loco generis in quo cum ceteris omnibus convenit.
In hoc vero, quod dicitur "vocum inaequalium", distinguitur ab unisono et
cum aliis convenit consonantiis; per hoc autem, quod additur "concorditer
sonantium", convenit cum consonantiis quarum voces simul prolatae apud
auditum concorditer se faciunt et distinguitur ab illis quarum voces apud
auditum simul discordant. Sed, per hoc, quod additur "in tripla proportione
consistens", ab omnibus distinguitur consonantiis, quia sola et omnis talis
consonantia in tripla fundatur proportione in quali, ut dictum est, se
habent sex ad duo, et novem ad tria, et tria ad unum qui sunt minimi
termini triplae proportionis. Quod etiam in tali fundetur proportione, patet
in psalterii vel citharae chordis; nam illae, quarum in triplo una longior est
alia, ceteris paribus, si tangantur, hanc sonant consonantiam, quia triplam
inter se servant proportionem, ut in exemplo patet sequenti. Item quod
haec consonantia in tripla constet proportione, cum de partibus eius
tangetur integralibus, quae, simul sumptae, secundum sub et supra, hanc
praecise reddunt consonantiam, multipliciter ostendetur:
Capitulum XX.
| [P1, 46v in marg.] Habet haec consonantia locum inter multas claves
ipsius gammatis, quia nonies potest ibi reperiri, ut inter Gammaut et
dlasolre, inter Are et elami in regula, etc., usque ab alamire in spatio ad ela,
quae ultima clavis est; unde claves, quarum una ad aliam est duodecima,
hanc resonant consonantiam, quantum ad voces suas.
Sed cum tripla proportio, in qua fundatur haec consonantia, sit simplex,
inspiciendo ad eam, debet haec consonantia simplex dici. Hoc autem est
illud a quo magis debet iudicari consonantia aliqua simplex vel composita,
quia extremae eius voces et proportio, quae est inter eas, sunt ea quae hanc
faciunt consonantiam, circumscriptis aliis inclusis partialibus consonantiis
et illarum proportionibus. Non enim componitur tripla proportio
formaliter ex quibuscumque aliis proportionibus, sed formaliter et specifice
distinguitur ab illis.
| [P1, 47r; F, 110v in marg.] Item dictum est hanc consonantiam constare ex
diapason, diatessaron et tono. Harum enim proportiones, simul iunctae,
triplam reddunt proportionem, et partes illae, simul iunctae, hanc faciunt
consonantiam. Patet hoc in numeris primo.
| [P1, 47v in marg.] Item, sicut hanc reddunt consonantiam bis diapente et
diatessaron (et posset mediare diatessaron inter duas diapente, licet de hoc
non exemplificaverimus), sic eandem reddunt consonantiam bis
diatessaron, diapente et tonus. Harum enim partialium consonantiarum
proportiones, simul iunctae, triplam faciunt proportionem et illarum, simul
iunctae, voces VIII tonos cum tribus minoribus semitoniis constituunt.
Iam | [P2, 63v in marg.] multipliciter patet, quod proportio et quae locum
habeat in hac consonantia, in qua locum habere potest tam medietas
directa quam permutata | [P1, 48r in marg.] in numeris, chordis et sonis.
In numeris, si sic dicatur: "Sicut se habent IX ad III, sic VI ad II", est hic
medietas geometrica secundum triplam proportionem. Et si inferatur:
"Ergo, sicut habent se IX ad VI, sic III ad II", est transmutata medietas.
In vocibus autem sic: "Sicut se habent voces ipsius .C. gravis, idest Cfaut,
ad voces .g. acutae, idest gsolreut in regula, ita se habent voces .D. gravis,
id est Dsolre, ad voces .a. superacutae, idest alamire in spatio". Et,
permutatim: "Ergo sicut se habent voces ipsius Cfaut ad voces ipsius
Dsolre, ita se habent voces ipsius gsolreut in regula ad voces ipsius alamire
in spatio". Et in multis aliis locis compositionis gammatis possent tales fieri
comparationes.
Quae autem hic gratia exempli tangimus de clavibus et vocibus
compositionis monochordi, quod in gammate continetur, inferius magis
apparebunt.
Est autem notandum quod, quamvis consonantia ista sit alta, quia multum
distant ab invicem eius extremae voces, potest tamen habere locum in
motettis, cantilenis, conductis et organis, ubi non sunt nisi duo cantus;
magis tamen habet locum, ubi sunt tres mensurati cantus vel plures, ut in
triplis et quadruplis. Qui enim plures mensuratos cantus facit, pluribus uti
potest consonantiis.
Resolubilis est haec consonantia in partes multas, cum multas partes, ut est
visum, in se contineat quae ipsam, simul sumptae, reddunt; et principalior
eius divisio est in diapason et diapente, a quibus denominatur; et
conveniens est, cum huius extremae voces multum sint distantes, ut aliqua
vox vel aliquae, quae eius denotant partes, medient inter illas.
Hoc etiam patet in sonis, quia octo toni cum tribus minoribus semitoniis
nec possunt in duas partes aequales dividi, nec in tres. Et inter XII voces
quas continet haec consonantia, nulla media aequalem distantiam ab
extremis habere potest, similiter nec duae illas partes inaequas dividere
possunt.
Capitulum XXIII.
Et hic potest adverti quod consonantia haec, pro extremis [67] vocibus
suis, <clavem> consimilium litterarum respicit, ad denotandum forsitan
summam unionem et concordiam extremarum vocum huius symphoniae,
in hoc cum diapason conveniens. Sed hic inter extremas voces una mediat
consimilis littera, non in diapason.
Capitulum XXV.
Vel, primo, possent poni duae diapente continuae et, secundo, duae
diatessaron continuae iuxta terminos hos: 36 24 16 12 9, vel e converso, ut
in his patet terminis: 32 24 18 12 8. Primus modus in sonis est
convenientior, ultimus ineptior.
[70] Praeter dictas huius consonantiae partes, habet ipsa multas alias quae,
simul sumptae, constituant ipsam modis dictis. Sed sufficiant inductiones
de praedictis factae quae perfectiores sunt et notiores. Quotquot enim fiunt
tales inductiones, ad idem redit. Possunt namque distinctae viae ad
eundem tendere terminum, nec est inutile, quod scitur uno modo, illud
scire et alio modo.
Capitulum XXVI.
Item si sint tres chordae et maior ad tertiam, quae minor est inter illas, sit
quadrupla, quae mediat inter illas ipsas aequaliter potest respicere, quia
potest esse dupla minori et subdupla maiori, et aequaliter dividere potest
sonos chordarum extremarum illarum, diapason ad unam et diapason
habendo ad aliam. Etiam, inter extremos sonos huius consonantiae, prout
in compositione continentur gammatis, ut est prius tactum, mediat semper
unus sonus qui aequaliter sonos illos respicit extremos, ut exempla
demonstrant praeposita, et hoc generale est omni consonantiae, quae
surgit per geminationem praecisam alicuius consonantiae, divisibilem esse
in partes aequales duas, ut est ditonus, bis diatessaron, bis diapente, et sic
de consimilibus.
In hoc autem quod haec consonantia divisibilis est in partes duas aequas a
diapason, et diapason, et diapente, et ab omnibus consonantiis in
proportionibus fundatis superparticularibus distinguitur. Est autem
notandum quod vox aequaliter medians inter voces extremas huius
consonantiae vicem gerit duarum vocum quia ad <utramque> comparatur
illarum duas continuans diapason, sicut terminus medians in quadrupla
proportione duas continuat duplas proportiones, et sic assimulatur
medietati continuae. | [F, 112r in marg.] Adhuc divisibilis est haec
consonantia in multas partes inaequales quas continet, quae, simul
sumptae, ipsam possunt reddere, ut de aliquibus tactum est.
Sed, an possit sequi, videtur quod sic, si ex ter diapason consonantia possit
fieri, quia fundatur in octupla proportione quae est simplex proportio
multiplex. Consurgit enim octupla proportio ex additione duplae
proportionis | [P2, 66r in marg.] ad quadruplam, ut in his patet terminis:
XVI IIII II. Inter XVI et IIII est quadrupla proportio; inter quattuor et duo,
dupla, sed, inter XVI et duo, octupla. Et talis consonantia non est divisibilis
in duas partes aequales, sed in tres, quia consurgit ex triplatione ipsius
diapason, sicut tritonus ipsius toni. Etiam octupla proportio tres duplices in
se | [F, 112v in marg.] continet proportiones praecise, ut sequentes
ostendunt termini: 16 8 4 2. Adhuc est reperibilis consonantia quaedam
media inter bis diapason et ter diapason, in multiplici fundata proportione,
scilicet diapente cum bis diapason. Haec enim in sextupla fundatur
proportione nam sesqualtera proportio, quadruplae iuncta proportioni,
sextuplam inducit, ut patet in his terminis: XII III II. Primus ad secundum
quadruplex est, et ille ad ultimum sesqualter, ad quem primus sextuplus
est, eum sexies continens. Sed haec de his nunc ex incidenti dicta sunt, de
quibus infra forsitan amplius loquemur
[75] Hinc est quod haec consonantia, propter suam bonitatem, discantus
inchoare potest et finire, et ab ea discantores nuncupantur, nam, de illo qui
scit discantare, dicitur, quod ipse scit quinthiare, gallice "quintyer".
Capitulum XXVIIII.
Diapente a numero vocum quas continet nomen traxit. Dictur enim a "dia",
quod est "de", et "penta", "quinque", quia claudit in se quinque voces, duas
extremas et tres medias (extramae tamen hanc faciunt consonantiam), vel
quia, in compositione gammatis, requiritur quinque claves et, in psalterio,
quinque chordas. Et propter ea etiam vulgariter dicitur una quinta. Haec
siquidem consonantia fit de ut in sol et de re in la ascendendo et, e
converso, descendendo, sine mutatione; clauduntur autem, inter ut et sol,
voces tres, scilicet re mi fa, et tres similiter inter re et la, scilicet mi fa sol. |
[P1, 50v in marg.] Potest autem fieri diapente inter voces alias extremas,
sed cum mutatione, ut inter mi vel la de Elami in spatio, et mi de
bfa[sqb]mi in spatio. Et quod diapente quinque voces in se claudat in
exemplo patet sequenti:
uno modo quod ad partem gravem duo praecedant toni continui et postea
semitonium sequatur minus et ultimo ad partem acutam ponatur tonus, et
sic est in exemplo primo posito;
alio modo, quasi e converso, ut, ad gravem partem, unus ponatur tonus et
statim semitonium sequatur minus; deinde ad acutam partem duo
ponantur toni continui, et hoc denotat exemplum secundum.
Reperitur autem haec consonantia in aliis multis locis inter clavium voces
gammatis. Nam, secundum Guidonem, quattuordecim in vicibus reperitur,
sed videtur mihi quod quindecim vicibus inter claves computando ela ut ab
ut de Gammaut ad voces ipsius. .D. gravis sive Dsolre et a re ipsius Are ad
voces ipsius Elami in spatio.
Et sic consequenter de vocibus unius clavis ad voces quintae clavis postea
sequentis, praeter quam a Bmi in Ffaut in regula, vel ab Elami in spatio ad
fa ipsius bfa[sqb]mi in spatio, vel a mi ipsius bfa[sqb]mi in spatio ad voces
ipsius ffaut in spatio et ab elami in regula ad fa ipsius bfa[sqb]mi in regula.
Potest tamen fieri diapente inter praedictas claves per musicam quae falsa
dicitur, de qua infra loquemur.
Dico quod huius consonantiae partes sunt diatessaron | [P2, 67v in marg.]
et tonus. Patet hoc in numeris, quia sesquioctava proportio, in qua
fundatur tonus, iuncta sesquitertiae, in qua diatessaron, sesqualteram
inducit proportionem, ut in his patet terminis: 24 18 16. Vel posset
sesquioctava proportio ad partem poni gravem in his terminis: IX VIII VI.
Sed primus modus in sonis convenientior est.
| [P1, 51r; F, 113r in marg.] Item tres toni continui cum minori semitonio
diapente constituunt. Tres enim continuae sesquioctavae proportiones cum
proportione minoris semitonii sesqualteram inducunt proportionem, ut
numeri ostendunt qui sequuntur: 729 648 576 512 486.
Et ponentur hic termini pauciores et minores. Ubi enim sunt duae partiales
consonantiae, tres sufficiunt termini, quia non ibi sunt nisi duae distinctae
proportiones. Similiter tres sufficiunt chordae et tres soni.
Dico igitur quod ditonus et semiditonus partes sunt ipsius diapente quae,
simul sumptae, ipsam praecise reddunt et in numeris, et in chordis, et
sonis.
Quod autem tritonus hoc modo sumptus cum minore semitonio hanc faciat
consonantiam, quoad ipsius | [P1, 51v in marg.] proportiones, patet in
numeris qui sequuntur: 729 512 486, vel in his: 768 729 512.
| [P2, 68v in marg.] Est autem hic diligenter notandum quod, quamvis
tritonus compositus secundum se magnam importet discordiam, similiter
et semitonium minus, ex his tamen, ut invicem, secundum sub et supra,
miscentur, bona consurgit consonantia, scilicet diapente. Ex partibus igitur
alicuius consonantiae formaliter et per se loquendo non arguitur bonitas
vel malitia alicuius consonantiae. Iam enim una et eadem consonantia
ratione distinctarum partium dici posset bona et mala, vel mala et peior,
bona et melior, ut de diapason patet; sed ex bona vel mala et in suavi
mixtione vocum extremarum alicuius consonantiae, prout magis vel minus,
se compatiuntur apud auditum et ex perfectiori et notiori vel imperfectiori
et minus nota proportione de bonitate vel malitia iudicandum est alicuius
consonantiae. Ptolomaeus tamen, ut postea dicetur, diatessaron cum
diapason ponit inter consonantias consonas propter bonitatem partium
suarum ex quibus nomen sumpsit.
Capitulum XXXI.
Consonantia haec sicut multas includit partes, sic multas in illis vel per
illas recipit divisiones. Nulla est tamen [81] illarum in partes aequales, quia
partibus aequalibus ipsam praecise reddentibus caret. Tres enim toni cum
diesi in aequas partes scindi non possunt; aliae etiam eius prius tactae
partes, ut diatessaron et tonus, tritonus et diesis, non sunt partes aequales.
Hoc etiam repugnat proportioni sesqualterae, tum quia minimi vel primi
ipsius termini sola distinguuntur unitate, tum quia, inter terminos dictae
proportionis, quicumque sint illi secundarii vel primi, terminus nunquam
mediat illam proportionem in aequas distinguens partes quantum ad
geometricas proportiones. Et hoc generale est omni proportioni
superparticulari, ut magis infra patebit. Sed distinguitur in diatessaron et
tonum, in tritonum et diesim, in ditonum et semiditonum; et hoc ultimo
modo diapente dividere est unam tertiam inter eius partes extremas facere
quae ad unam illarum ditonum, ad aliam semiditonum habeat ut in
aliquibus praedictis patet exemplis. Et convenientius est ut ditonus ad
gravem, semiditonus ad partem ponatur acutam.
Capitulum XXXII.
Capitulum XXXIII.
Dictur enim a "dia", quod est "de", et "tetras", "quattuor", et "saron", "vox",
quia continet in se voces quattuor: duas extremas et medias duas, et
quattuor in gammate requirit claves, et quattuor in psalterio chordas.
Item dictur diatessaron una quarta, vel quia quattuor voces in se claudit,
vel quia fit de aliqua voce ad quartam vocem sibi proximam ascendendo
vel descendendo, ut de ut in fa, de re in sol, de mi in la ascendendo et, e
converso, descendendo.
Dixi a "voce vel vocibus" propter claves in quibus sola vox est, vel propter
voces ipsius bfa[sqb]mi ad quarum unam quarta vox, vel voces, praecedens
vel sequens, praecedentes vel subsequentes, diatessaron habet vel habent,
et non ad ambas.
Guido forte incipit computare illas ab Are, prima littera latina, vel non
terminat illas in ela.
Et est ibi notandum quod in nostro modo notandi [84] secundum artem
contentam in gammate, si una vocum extremarum ipsius diatessaron est in
regula vel loco impari, reliqua situabitur in spatio sive loco pari, et e
converso, ut exemplis patet praescriptis in quibus multa possunt notari alia
quorum aliqua post tangentur.
Genus diatonicum, ut ex dictis patet Boethii, est cum quis ascendendo, sive
ad partem acutam procedendo, cantat diatessaron per minus semitonium,
per tonum et tonum; et est ibi semitonium incompositum et toni duo
incompositi, quia ad invicem distincti. Cui tres respondent voces vel soni:
et hic est tertius prius tactus modus in ascendendo, scilicet mi fa sol la, vel
primus in descendendo qui procedit e converso, scilicet la sol fa mi.
Enharmonium genus est cum fit ascensus per diesim et diesim et ditonum,
et sumitur ibi diesis pro medietate minoris [85] semitonii, quae medietas,
secundum Philolaum, vocatur diaschisma et sumitur ditonus pro duobus ad
invicem compositis tonis, ut faciunt unam consonantiam et respondent eis
duae voces, duae chordae, duo termini numerales, et una proportio. Duae
autem dieses, ut hic sumuntur, ad invicem distinguuntur, et eis tres
respondent voces. Et de his tale ponatur exemplum:
Capitulum XXXV.
Sunt autem alii modi cantandi diatessaron, qui ipsius respondent speciebus
et quibus utimur, et sunt tres tacti prius in exemplo de quattuor huius
consonantiae vocibus.
Si primo modo, aut tenet partem acutam, et sic est primus modus tactus
quo sic dicitur: ut re mi fa. Hic enim ad gravem partem praecedunt duo
toni et postea sequitur minus semitonium.
Aut tenet partem gravem; sic est tertius modus tendens sursum, prius
tactus, cum dicitur: mi fa sol la. Et ille idem est cum genere diatonico de
quo prius exemplum positum est.
Si vero minus semitonium non partem extremam sed mediam teneat quia
mediat inter duos tonos, sic est medius vel secundus modus, prius tactus,
cum dicitur | [P2, 70v in marg.]: re mi fa sol. Nam hic ad gravem partem
primo ponitur tonus, quia re et mi tono distant; secundo sequitur
semitonium minus quod [87] est inter mi et fa ascendendo et, tertio, ad
acutam partem sequitur tonus qui est inter fa et sol. Et sic toni tenent hic
partes extremas nec valet hic modus distingui, quia quicumque tonorum
gravem vel acutam teneat partem, idem cantandi modus est. E converso
modo est de tactis modis in descendendo, ut patet in exemplis prius positis.
Item tres sunt modi cantandi in gamma vel palma contenti, scilicet per .
[sqb]. quadratum vel durum, per naturam, et per .b. molle. Nec sunt hi tres
modi iidem cum tribus tactis modis cantandi diatessaron, scilicet diatonico,
chromatico, enharmonio, licet hoc dixerint aliqui, quia tria illa genera
concurrunt in suis principiis et terminis, ut infra patebit, non ista. Item tria
illa genera quinquies reperiuntur et describuntur in monochordo antiquo,
sed hi modi cantandi, in nostro monochordo, id est gammate, septies
species, quia modus per .[sqb]. durum vel quadratum ter, alii duo quilibet
bis. Habet autem quilibet dictorum cantuum VI voces quas sic vocamus: ut
re mi fa sol la, modo omne ut, quod incipit in .G., per .[sqb]. quadratum vel
durum decantatur cum vocibus annexis sibi, et, quod incipit in .C., per
naturam; quod vero incipit in .F., per .b. molle. Haec pro tanto nunc dixi,
quia non possunt esse plures cantandi modi ipsius diatessaron ab illis
tribus qui tacti sunt, nisi cantandi varietur modus, ut fiat processus de
modo cantandi per .[sqb]. durum ad modum cantandi per naturam, vel de
modo cantandi per naturam ad modum cantandi per .b. molle. Nam si
tribus modis quorum exemplum positum est in modo cantandi per
naturam quartum quis addere satagit, incipit illud ascendendo in fa,
dicendo: fa sol la. Deficiet autem vox una ad habendum diatessaron, et
oportet quod illa sumatur de alio cantandi modo, quia de illo qui est per .b.
molle et ideo modus qui [88] incipit ab Ffaut ascendendo non pertinet ad
priores tres modos qui per naturam cantantur. Ad hoc facit quod dicit
Boethius, libro quarto, loquens de speciebus ipsius diatessaron, diapente et
diapason, quod semper una minus erit species quam fuerint voces, et ideo,
cum diatessaron non habeat nisi quattuor voces, non habebit nisi tres
species quae habentur in tribus tactis modis. Debet enim, secundum
Boethium, quaelibet species habere duas notas ad minus de priore radicali
et principali specie alicuius consonantiae. Et ideo cum prima et principalis
species ipsius diatessaron, quantum ad cantum qui est per naturam,
incipiat ab ut de Cfaut, et terminetur in fa de Ffaut, si ab illa fa taxare quis
vellet, aliam speciem illa non haberet nisi solam vocem de tacta prima
specie.
Capitulum XXXVI.
| [F, 114r in marg.] Est haec consonantia simplex ratione suae proportionis,
quia sesquitertia proportio speciem numerorum ad aliquid respicit
simplicem, quia secundum numeri superparticularis. Composita tamen dici
potest inspiciendo partes ad eius integrales quae multae sunt, ut tactum
est, sicut tonus et tonus et semitonium minus, ut sumantur hic toni
distincti, non ad invicem compositi; similiter minus semitonium
incompositum. Item partes eius sunt ditonus compositus et semitonium
minus incompositum; item semiditonus et tonus.
| [P1, 53v in marg.] Vel potest semitonii minoris proportio poni in medio
duarum sesquioctavarum proportionum, ut hic patet: 288 256 243 216. Et
his tres modi, quoad proportiones numerales, respondent tribus modis
cantandi diatessaron prius tactis.
Habet consonantia haec partes alias quae, simul iunctae, reddunt ipsam, si
ad genus aspiciatur chromaticum et enharmonium. Sed sufficiat quod
tactum est de hoc.
Est autem haec consonantia melior cum ponitur supra diapente quam sit
cum per se cantatur, quamvis melius fundamentum sit unisonus quam
diapente. Sed illud provenit quia ex diapente et diatessaron fit diapason. Et
ideo occurrit tunc altera extremarum ipsius diatessaron cum altera vocum
ipsius diapason. Hinc est quod tunc optime cantus mensuratos potest
terminare.
Capitulum XXXVII.
Sed forsitan instabitur: "Quia partes ipsius diatessaron sunt tonus et tonus
et semitonium minus, duo toni in partes aequales scindi possunt, similiter
et semitonium minus; nam, quantum ad genus enharmonium, semitonium
minus in duas medietates est distinguibile; distinguitur autem in
medietates duas, et distinguitur in partes aequales. Tonus igitur cum
medietate semitonii minoris bis sumptus praecise diatessaron reddit".
Capitulum XXXVIII.
Alii dicunt quod tonus est perfectum spatium duarum vocum duo
semitonia in se continens non aequalia. Est enim tonus quaedam percussio
aeris indissoluta usque ad auditum. Nec hae descriptiones vel definitiones
sufficientes videntur. Tonus enim formaliter non est spatium inter sonum
et sonum, nisi per spatium sonorum illorum mixtio designetur. Tonus
etiam formaliter non est ipsa percussio similiter nec sonus, sed virtualiter
et effective. Nec una percussio tonum causat sed plures.
Adhuc alii tonum sic definiunt: Tonus in sonis est sesquioctavum in
numeris. Hi bene dicunt et de consonantiarum definitionibus breviter se
expediunt. Tangunt enim quod ad genus consonantiarum pertinet, cum
sonos nominant, et quod ad differentiam, cum ipsarum tangunt
proportionem. Unde convertuntur definitiones illae cum definitis, cum
veras consonantiarium tangunt proportiones; sed in aliquibus, prout illas
vidi, deficiunt, ut tangam, cum ad illas venero consonantias.
Per hoc quod "tonus est duorum sonorum inaequalium in medio et apud
auditum permixtio" tangitur eius genus, scilicet quod sit consonantia
vocum dissimilium. Alia autem, quae ibi ponuntur, ad ipsius pertinent
differentiam vel differentias, per quae ostendatur qualis sit consonantia et
per quae a ceteris omnibus distinguant.
Non "primam", quia tonus illas praecedit cuius voces perfecte distant. Unde
dicitur a "tono, tonas", quia perfecte [95] tonat, id est perfecte duarum
vocum distantiam importat. Ad quod facere videtur quod tonus est prima
et minima consonantia cui respondet superparticularis simplex proportio
quae perfectior est quam superpartientes et mixtae proportiones quibus
non sic perfecte competit fundare consonantias.
Capitulum XXXVIIII.
Capitulum XL.
Sed est advertendum quod diaschisma non est omnino integrum dimidium
ipsius diesis, id est minoris semitonii secundum rem, quicquid sit
secundum imaginem. Continet enim diesis tria commata circiter cum
dimidio, quibus repugnat dividi in duas partes aequales. Etiam proportioni,
in qua fundatur minus semitonium, repugnat divisio <in> partes aequales,
nam inter terminos illius proportionis, qui sunt CCLVI et CCXLIII, non
cadit aliquis numerus qui talem proportionem habeat ad minorem
terminorum illorum qualem habet maior ad ipsum. Similiter nec schisma,
secundum veritatem, est integra et praecisa media pars ipsius commae vel
commatis, quia hic eius repugnat proportioni propter tactam causam.
Iam patet quae sint toni partes integrales inter quasque levius sonari potest
distincte; semitonium minus est, vel diesis, non sic apotome et, ad hoc,
multo minus diesis partes, ut et comma, quibus practice in cantando non
utimur, quicquid sit de artificialibus instrumentis.
Quodsi principaliores eius partes simul iungerentur in numeris,
proportionem redderent sesquioctavam, ut proportio minoris semitonii
cum proportione maioris, vel proportio commatis cum duabus
proportionibus semitonii minoris, de quibus alias exemplificabimus.
| [P1, 56r in marg.] Divisibilis est tonus in partes suas integrales iam
praedictas, ut in duo semitonia inaequalia, in duo semitonia minora et
comma, in quattuor diaschismata et duo schismata vel comma. Nunquam
tamen divisibilis est in duas partes omnino aequales, quia talibus caret,
licet Aristoxenus, qui nimis sensui credidit, hoc senserit.
Posita est toni distinctio in eius partes integrales. Nunc toni generalius
sumpti quaedam tangatur divisio in quasdam, etsi non usitatas, partes
subiectivas, ut dicatur tonorum alius minor, | [P2, 75r in marg.] alius
medius perfectus vel integer, alius maior vel abundans. His consonantiis
talibus qualibus nomen extendo toni quia ex semitoniis integrantur. Non
enim continentur hae tres toni species sub tono prius sumpto, sed locum
tenens medium ab illis extremis, minore scilicet et maiore vel abundante,
sic condistinguitur duorum semitoniorum praedictorum inaequalium; aut
minoris cum minore fit unio, sic est tonus minor, aut minoris cum maiore,
sic est tonus medius perfectus vel integer (et ille est de quo prius locuti
sumus), vel maioris cum maiore, sic est tonus quem maiorem vel
abundantem vocamus.
Capitulum XLIIII.
Comma, secundum Philolaum, ut est prius tactum, est spatium quo maior
est sesquioctava proportio duobus minoribus semitoniis.
Nunc est ita quod primus terminorum illorum non est aequalis secundo,
quia maior est eo in septem millibus centum et quinquaginta tribus
unitatibus. Ergo, inter terminos illos, est proportio cuiusdam inaequalitatis
non multiplicitatis, quia maior non continet minorem plus quam semel;
non superparticularitatis, quia illud, in quo maior minorem superat,
neutrius est pars praecisa vel aliquota; nec est ibi mixta proportio ex
multiplici et superparticulari vel superpartiente, quia illa necessario
multiplicem in se claudit proportionem. Ergo relinquitur quod inter
terminos illos sit superpartiens simplex | [P1, 57r in marg.] proportio.
Partes enim illae in qua maior minorem vincit, simul sumptae, nullam, ut
est dictum, partem aliquotam minorum illorum constituunt. Fundatur
igitur in proportione superpartiente.
Capitulum XLV.
Ad hoc autem videndum, scire expedit qui sunt eius primi et minimi
termini. Falluntur enim aliqui de proportionibus superpartientibus
aliquarum consonantiarum loquentes, quia minimos terminos illarum non
assumunt, ut patebit infra. Si quis enim dicat inter X et VI proportionem
esse superquadripartientem, quia maior continet minorem et partes eius
quattuor, fallitur, quia illi non sunt nec primi, nec secundarii termini
superquadripartientis proportionis, sed sunt primi secundarii numeri
superbipartientis proportionis. Est igitur advertendum quod ad hoc, ut
aliqui sint primi et minimi termini alicuius proportionis, duo inter alia
requiruntur. Primum est quod alter terminorum illorum, vel ambo, sint
impares; secundum, si impares, quod non conveniant in aliquibus partibus
aliquotis aliis ab unitate quae, scilicet partes, utrisque communes numeri
sint. Propter primum, IIII et II non possent esse primi termini duplae vel
cuiuscumque alterius proportionis; VI et IIII sesqualterae, decem et sex
superbipartientis. Propter secundum, XV et IX nequeunt esse primi termini
superbipartientis proportionis vel cuiuscumque alterius. Ratio horum per
regulas sequentes aperitur: "Qualis est proportio inter aliquos terminos,
talis [109] est proportio inter illorum medietates", ut, cum inter IIII et II sit
dupla proportio, similiter II et I, qui termini primorum sunt medietates,
duplam inter se proportionem habebunt. Consimiliter, cum inter VI et IIII
sesqualtera sit proportio, eadem erit proportio inter III et II. Et sic de
consimilibus. Ex hac regula concluditur quod si ambo termini alicuius
proportionis pares existant, non sunt illi primi vel minimi termini illius
proportionis, quia veras medietates habent.
Alia regula est quod, si ambo termini proportionis alicuius impares fuerint,
et illorum quilibet divisibilis fit in tres partes aequales alias ab unitate, vel
in quinque,vel in septem, in novem, vel in undecim, et sic in infinitum,
quantum ad numeros impares, eadem erit proportio inter partes illorum
terminorum quae fuit proportio inter totales priores terminos, ut, cum XV
et IX duas habeant partes numeros illos reddentes, quae sunt III et V, quia
ter tria IX sunt, ter quinque XV, erit inter V et III talis proportio quae est
inter XV et IX. Et planum est quod V et III minores et priores sunt numeri
quam XV et IX. Similiter, cum XXV et XV aliquas partes habeant illos
reddentes numeros, quia quinquies quinque XXV sunt, et quinquies tria
XV, erit eadem proportio inter V et III, quae est inter XXV et XV. Eodem
modo erit de duobus numeris imparibus quorum quilibet divisibilis est in
septem partes aequales, ut sunt XXXV et XXI, XXXV in septem quinarios,
XXI in septem trinarios.
Est autem, circa dicta, notandum primo de hoc quod dictum est, quod si
aliqui termini sunt impares, ad hoc, ut sint primi et minimi termini alicuius
proportionis, requiritur, ut non conveniant in aliquibus partibus aliquotis
numeralibus [110] quae scilicet sint numeri et non unitates. Hoc dictum est
propter proportiones superpartientes. Unde, quantum ad illas, per terminos
impares intelligimus duos terminos quorum quilibet est numerus. Nam, si
unitas vocetur terminus impar, multi termini impares in proportionibus
multiplicibus primi et minimi sunt, ut proportionis triplae trinarius et
unitas, quintuplae V et I, septemtuplae VII et I, sic de consimilibus omnibus
in quibus maiores termini, sive duces, impares sunt. Verum est quod
termini illi primi non possunt habere partes aliquas communes alias ab
unitate, cum alter terminorum illorum unitas sit.
Ulterius notandum est quod regula illa qua dicitur: "Qualis est proportio
inter aliquos terminos, talis est proportio inter illorum medietates",
intelligenda est de numeris paribus solum qui soli veras et praecisas habent
medietates.
Potest autem extendi regula illa ad quosdam numeros, tam impares quam
pares, sic: "Si sint aliqui numeri inaequales et illorum quilibet divisibilis sit
in tres partes aequales praecisas, qualis est proportio primorum
terminorum ad invicem, talis est proportio tertiae partis maioris termini ad
tertiam partem minoris termini", ut, cum inter IX et III tripla sit proportio,
similiter tripla proportio est inter tria et unum. Et, in dupla proportione sic:
"Qualis est habitudo XII ad VI, talis est proportio quaternarii (qui tertia
pars est maioris termini) ad binarium (qui est minoris numeri tertia pars)".
Et in quadrupla proportione, sic: "Quae est proportio XXIIII ad VI, eadem
est ipsorum VIIII ad II". Eodem modo, in quintupla proportione: "Sicut se
habent XXX ad VI, sic decem ad duo". Et in ceteris multiplicibus
proportionis sic est si quilibet terminorum ad invicem comparatorum in
tres aequales partes sit partibilis.
Capitulum XLVI.
Capitulum XLVII.
Capitulum XLVIII.
[114] Aut igitur partes illae, in quibus maior minorem superat, unitates
sunt, aut numeri. Si unitates, tunc termini illi, quicumque sint, radices sunt
et primi termini proportionis alicuius superpartientis. Si vero sunt numeri
secundarii, tunc sunt termini proportionis alicuius superpartientis.
Quod si unitates, in quibus maior minorem | [P2, 77v in marg.] vincit, sint
duae, sunt tunc illi termini minimi et radicales numeri primae proportionis
superpartientis quae vocatur superbipartiens; et si illae duae unitates sint
duae tertiae, quia tres tales minorem facerent numerum, tunc termini illi
radices sunt superbipartientis proportionis tertias, ut se habent V ad III. Si
vero sunt duae unitates quintae, sunt tunc termini primi radices
proportionis superbipartientis quintas, ut VII ad V se habent. Et si sint
duae unitates septimae, tunc sunt radices proportionis superbipartientis
septimas, ut IX ad VII se habent. Et hoc modo procedunt in infinitum
termini illi primi et minimi, sicut illae proportiones.
Item notandum est quod, licet aliqua proportio in sua radice non respiciat
nisi duos determinatos terminos, qui soli primi et minimi termini sunt
illius proportionis, in secundariis tamen terminis respicere potest multos in
quibus omnino eadem servatur proportio. Eadem enim est proportio inter
XX et XII, inter XV et IX, inter X et VI, inter V et III, sic de ceteris.
Capitulum XLVIIII.
Et, causa brevitatis, primus terminus vocetur .f., secundus .g., tertius .h.,
quartus .i., quintus .k.
[119] Dico quod, inter .f. et .i., tonus est perfectus et integra sesquioctava
proportio, quia .f. superat .i. in octavam illius partem praecisam quae est
7381; .g. autem ad .i., id est secundus terminus ad quartum, proportionem
continet duorum minorum semitoniorum, nisi quod deficit sola unitas in
termino .g. Ea autem, quae sunt prope, sunt quasi idem et illi termini sunt
minimi numeri proportionis toni minoris, ut patebit infra. Adhuc, inter .f.
et .h., est apotome; inter .g. et .h., minus semitonium. Ex quibus omnibus
sequi videtur, inter .f. et .g., commatis esse proportionem; et terminorum
illorum differentia est .k. Planum est autem terminos illos multo minores
esse terminis commatis prius assignatis; et differentia, inter terminos illos,
minor est et alia a differentia terminorum commatis prius positorum. Item
probabitur infra commatis proportionem minorem esse ea quae est inter 74
et 73, maiorem vero ea quae est inter 75 et 74. Sic autem est de praetactis
terminis qui sunt .f. et .g. Inter illos enim minor est proportio quam sit
<sesqui>septuagesima tertia, maior tamen quam <sesqui>septuagesima
quarta. Differentia enim terminorum illorum, quae est .k., septuagies
quinquies aucta, reddit numerum sequentem: 66975. Aucta vero eadem
differentia per 74, crescit in numerum qui est 66086. Adhuc, dicta
differentia .k., multiplicata per 73, numerum facit qui sequitur: 65189.
Dico quod eadem est proportio inter terminos illos tres qui sunt .l. .m. .n.
cum ea quae est inter sequentes tres terminos qui sunt 75 74 73. Et huius
causa videbitur infra. Nunc arguitur sic: "Maior est proportio inter prius
positos terminos qui sunt .f. et .g., quam inter terminos qui sunt .l. et .m."
Nam .l. et .m. termini superant et per additionem se habent ad terminos qui
sunt .f. et .g. Vincunt enim eos in numero qui est 546. Inter .l. autem et .m.
est eadem proportio quae est inter 75 et 74. Item, inter praedictos terminos
qui sunt .f. et .g., minor est proportio quam ea quae est inter .m. et .n., inter
quos est eadem proportio cum ea quae est inter 74 et 73, quia termini qui
sunt .f. et .g. superant terminos qui sunt .m. et .n. in numero qui est 347.
Hae consequentiae magis infra patebunt. Proportio igitur, quae est inter .f.
et .g. terminos, maior est proportione existente inter 75 et 74, minor vero
proportione quae est [120] inter 74 et 73. Videtur igitur ex his, inter
praedictos terminos qui sunt .f. et .g., commatis esse proportionem. Et si ita
est, termini prius assignati non sunt minimi termini commatis.
| [P2, 79r in marg.] Quid igitur dicemus ad haec quae inducta sunt?
Responsio: Tenemus cum Boethio numeros illos, qui sunt 531441 et 524288,
esse primos et minimos integros praecisos et veros proportionis commatis,
nam, ut est dictum, comma est particula illa in qua VI toni continui
superant diapason. Hoc autem primo invenitur et probatur in terminis illis.
Declaratum est autem prius quod inter terminos illos est superpartiens
proportio, et, cum fundetur comma inter numeros illos, fundari dicitur
comma in superpartiente proportione. Non habent autem termini illi partes
numerales aliquotas, ambos praecise mensurantes. Ideo, secundum
praedicta, numeri illi sunt primi et minimi proportionis superpartientis
quam important. Impossibile est autem unius proportionis plures et
distinctos esse terminos primos et minimos, licet possint multi termini
secundarii | [P1, 59r in marg.] eiusdem proportionis esse. Nulli igitur alii
termini priores illis proportionis integre, praecise et vere ipsius commatis
reperiri possunt. Si igitur sint aliqui termini minores quam sint illi, et
dicatur inter illos esse commatis proportionem, illi non sunt integri, sed
semper in aliquo illlorum, vel in ambobus, aliquid abundat vel deficit.
Dicendum igitur quod verum est comma esse illud in quo quinque toni
continui superant bis diatessaron sicut et illud in quo sex toni diapason
vincunt, sed, inter primos terminos pentatonae proportionis, nullo modo in
integris numeris possunt inveniri duae continuae sesquitertiae
proportiones, ut patebit infra, cum probabitur quinque tonos superare bis
diatessaron. Possunt autem alii numeri maiores proportionis pentatonae
reperiri inter quos duae sesquitertiae continuae proportionis in numeris
integris reperiri possunt. Et ibi apparent veri numeri integri proportionis
commatis, et illi sunt iidem cum praetactis, et apparet ibi, in numeris
integris, qualiter quinque toni vincunt bis diatessaron in commate, sicut VI
toni diapason. Et, de hoc, infra ponetur figura.
Ex quibus omnibus sequitur quod illi termini, qui sunt .f. et .g., non sunt
integri termini proportionis commatis, sed bene inveniuntur quattuor tales
termini ut, inter extremos, sit integra sesquioctava proportio; inter tertium
et quartum, integra semitonii minoris habitudo, similiter inter secundum et
tertium; et inter primum et tertium, integra ipsius <apotomes> proportio.
Et, quando sic est, non potest calumniari quin, inter primum terminum
illorum et secundum, sit integra, praecisa et vera commatis proportio. Et
tales quattuor termini prius positi sunt, ubi ostensum est comma in
superpartiente fundari proportione. Sola igitur unitatis ad aliquos numeros
subtractio, vel additio, proportionem tollit et mutat, sicut sola unitas,
iuncta numero, cuiuscumque numeri speciem variat. Et hoc potest quis
probare per se, et in parvis numeris, et in magnis. Nec ea, quae sunt prope,
sunt idem, sed quasi. Non sequitur: "Iste est prope villam, ergo est in villa,
vel ad villam". Haec enim dictio "prope" quamdam vim exceptivam vel
exclusivam importare videtur. Quamvis autem numeri illi prius positi, qui
sunt .f. et .g., [122] in minore consistant proportione quam sit ea quae est
inter 74 et 73, maiore tamen ea quae est inter 75 et 74, non sequitur tamen
ex hoc quod, inter terminos illos, sit praecisa commatis proportio. Iam
enim comma in multis fundaretur proportionibus, cum uni consonantiae
respondeat una proportio. Sunt enim multi termini, inter quos est maior
proportio proportione <sesqui>septuagesima quarta, minor vero
<sesqui>septuagesima tertia. Teneo igitur | [P2, 79v in marg.] minimos
numeros proportionis commatis esse istos: 531441 524288.
Capitulum L.
Quod comma in minore constet proportione quam sit ea quae est inter 74
et 73.
Inter .a. autem et .b., qui sunt duo primi termini, est commatis proportio, ut
est prius dictum. Inter .b. et .c., est eadem proportio | [P1, 60r in marg.]
cum ea quae est inter 74 et 73, sicut probabitur. <Quintus> autem numerus,
scilicet .e., continet differentiam duorum primorum terminorum inter quos
fundatur comma. Sed .f., ultimus numerus, importat differentiam qua
terminus, qui est .c., differt et minor est termino primo qui est .a., et
quartus numerus, qui est .d. termino secundo, qui est .b. His praemissis,
arguitur sic: "Minor est proportio inter .a. et .b. proportione existente
inter .c. et .d. Sed proportio existens inter .c. et .d. est eadem proportio cum
ea quae est inter 74 et 73. Ergo, inter numeros continentes commatis
proportionem, qui sunt .a. et .b., minor est proportio proportione quae est
inter 74 et 73".
Probentur praemissae et, primo, maior sic: Numeri, qui sunt .a. et .b.,
maiores sunt numeris qui sunt .c. et .d., quia, per additionem, se habent ad
illos, superantes illos, in numero qui est .f. Si enim numerus qui est .f.,
scilicet 2119, iungatur numero qui est .c., fit numerus qui est .a., vel si
tactus numerus .f. tollatur a numero qui est .a., fiet numerus qui est .c.
Similiter si numerus qui est .f. iungatur numero qui est .d., fit numerus qui
est .b., vel si tactus numerus .f. tollatur a numero qui est .b., fit numerus qui
est .d. Maiores igitur sunt numeri, qui sunt .a. et .b., numeris qui sunt .c.
et .b.
Minor sic probatur. Quando inter duos terminos est aliqua proportio, si
quilibet illorum eodem multiplicetur termino, redibit eadem proportio inter
provenientes terminos quae erat inter primos ut, cum inter VI et IV
sesqualtera sit proportio, si quilibet terminorum illorum binario crescat,
proveniunt inde XII et VIII, inter quos sesqualtera proportio est. Eodem
modo esset, si per trinarium augerentur. Provenirent enim inde XVIII et
XII, vel, si per quaternarium, hi XXIIII et XVI, vel per quemcumque alium
terminum eundem. Et tenet ars ista in ceteris proportionibus
superparticularibus, in multiplicibus, et in superpartientibus, similiter et in
mixtis habitudinibus. Ergo, si isti duo numeri, qui sunt 74 et 73, per
eundem quemcumque numerum multiplicentur, numeri inde provenientes
eandem inter se proportionem retinebunt | [P2, 80r in marg.] cum illa quae
est inter priores terminos qui sunt 74 et 73. Sic autem est de numeris qui
sunt .c. et .d. Surgit enim numerus qui est .c. ex multiplicatione numeri, qui
est 74, per numerum qui est .f. (septuagies enim quater .f. dant numerum
qui est .c.). Similiter, numerus, qui est .d., provenit ex multiplicatione
numeri qui est 73 per numerum qui est .f. (septuagies enim ter .f.
producunt numerum qui est .d.). Recte igitur dictum est proportionem, in
qua consistit comma, minorem esse proportione <sesqui>septuagesima
tertia, quia minor est proportio inter .a. et .b. quam inter .c. et .d.; .a. autem
et .b. continent proportionem commatis; .c. vero et .d. proportionem
sesquiseptuagesimam tertiam. Quae sic describantur:
Capitulum LI.
Quod comma in maiore fundetur proportione quam sit ea quae est inter 75
et 74.
Uterius probare conabimur commatis proportionem maiorem esse ea
proportione quae est inter 75 et 74. [125] Describantur igitur termini
sequentes:
Horum terminus primus vocetur .a., ut prius, secundus .b., tertius .c.,
quartus .d., quintus .e., sextus .f., septimus .g.
| [P1, 60v in marg.] Inter .a. et .b., qui primi sunt termini, commatis est
proportio; inter .c. et .d. est eadem proportio cum ea quae est inter 75 et 74;
.e. autem denotat proportionem commatis; .f. vero notat differentiam quae
est inter .e. et .a. et inter .d. et .b. Inter primum autem terminum, qui est .a.,
et septimum, qui est .g., intervallum est sex tonorum; inter .b. vero et .g. est
diapason. Tunc arguitur sic: "Maior est proportio inter .a. et .b. quam
inter .c. et .d., sed, inter .c. et .d., est eadem proportio cum illa quae inter 75
et 74. Ergo maior est proportio inter terminos commatis qui sunt .a. et .b.
quam inter 75 et 74". Maior, per iam dicta, patet, quia termini, qui sunt .c.
et .d., maiores sunt terminis qui sunt .a. et .b. Se habent enim per
additionem ad illos. Superat enim terminus, qui est .c., terminum qui est .a.,
in termino qui est .f. Nam terminus, qui est .f., iunctus termino qui est .a.,
aequatur termino qui est .c. et idem est de termino qui est .d., respectu
termini qui est .b. Dictum est autem quod, quando duobus terminis sua
iungitur propria differentia, minor est proportio inter terminos inde
provenientes quam esset proportio inter terminos priores. Minor sic patet.
Declaratum enim est prius quod, quando duo termini per eundem
multiplicantur numerum, eadem redit proportio inter provenientes
terminos quae erat inter primos; sed terminus, qui est 75, multiplicatus per
terminum qui est .f., facit numerum qui est .c., et terminus, qui est 74,
auctus per eundem terminum qui est .f., crescit in numerum qui est .d. Et,
per consequens, eadem est proportio inter .c. et .d. terminos cum illa quae
est inter 75 et 74. Est igitur maior proportio inter .a. et .b. quam inter .c.
et .d. Sed .a. et .b. proportionem continent commatis, .c. et .d. proportionem
<sesqui>septuagesima quartam. Maior est igitur proportio inter commatis
terminos quam sit ea quae est inter | [P2, 80v in marg.] 75 et 74.
Item pro regula dictum est: "Si, inter aliquos numeros, est aliqua proportio,
et illi numero eodem multiplicentur, (sive ille sit maior quam sint illi
multiplicandi, sive minor), redibit proportio eadem inter numeros inde
provenientes cum ea quae erat inter numeros priores". Sed, si priores
termini erant minimi, et primi alicuius proportionis, alii semper sunt
secundarii illius eiusdem proportionis.
Hae regulae fundantur super his quae dicta sunt libro primo de
multiplicatione consimilium proportionum superparticularium, quae
veritatem habent in aliis proportionibus terminorum inaequalium.
Item, circa dicta, notandum quod, licet, inter numeros praedictos qui
sunt .c. et .d., sit eadem differentia quae est .e., quae est inter numeros qui
sunt .a. et .b., non est tamen hic et ibi eadem proportio, quia prima est
superparticularis, alia vero superpartiens. Aequalitas enim differentiae
aequalitatem non arguit proportionis geometricae quam musicales
consonantiae respiciunt.
Item notandum quod, per hoc quod haec consonantia in minore dicitur
fundari proportione quam sit <sesqui>septuagesima tertia, minore vero
quam <sesqui>septuagesima quarta, non habetur specifica ipsius
proportio.