You are on page 1of 1

Okrutnost i nasilje kraljevog sina

(iz Livijevog djela Od osnutka grada prema ulomku o početku kraja kraljevstva u Rimu; Ab urbe
condita, I, c.58, 59)

Sextus Tarquinius, filius Tarquini Superbi, Collatiam venit. Ibi cum familia Collatini cenat. Post cenam
omnes in domo dormiunt et Tarquinius in cubiculum Lucretiae venit. Lucretia Tarquinio Collatino
nupta est. Sextus manu collum feminae opprimit et dicit: „Tace, Lucretia! Sextus Tarquinius sum;
ferrum in manu est. Ne emitte verbum!“ Lucretia pavida est, opem familiae non petit, Sextum orat:
„Ne tange me!“ Tamen Sextus pudicitiam feminae rapit et abscedit. Post aliquot dies Tarquinius
Collatinus cum Iunio Bruto Collatiam venit. Iunius Brutus frater Lucretiae est. Maesta Lucretia in
cubiculo sedet fletque. Collatinus rogat: „Cur fles, bona femina?“ Lucretia respondet: „Collatine,
vestigia viri alieni in tuo lecto sunt. Sextus Tarquinius me violat. Debeo mori. Date manus fidemque,
firmi viri! Punite Sextum!“ Cultrum in praecordiis defigit, viri conclamant. Iunius Brutus cultrum capit
et dicit: „Per iniuriam Lucretiae Tarquinium Superbum et eius familiam punite!“

KOMENTAR: Collatiam – u Kolaciju (Kolacija – sabinski grad); omnes – svi; nupta – udana; me –
mene, me; opem – pomoć; post aliquot dies – poslije nekoliko dana; frater – brat; alieni – stranog;
tuo – tvojem; mori – umrijeti; fidemque – i vjeru; Lucretiae –nad Lukrecijom; eius – njegovu

Razina poznavanja gramatičkih sadržaja:

 Ind.prez.akt.
 1.dekl.
 2.dekl.(masculina na -us i -r, neutra)
 4.dekl. (masculina i neutra)
 Pridjevi 1./2.dekl.

https://www.bookwidgets.com/play/THJUCM?

You might also like