You are on page 1of 3

Decreto Gratiani causa XXVII , q.1 cân.

XLI pg 1059

C. XLI. Coniugia uouentium non sunt dissoluenda.

Nuptiarum bonum semper quidem est bonum, quod bonum semper in populo Dei fuit, sed
aliquándo fuit legis obsequium, nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam uero humanitatis
solatium. Filiorum quippe procreationi operam dare, non canino more per usum pro miscuum
feminarum, sed honesto ordine coniugali, nunc animus est in homine probandus affectus: et
ipsum tamen laudabilius transcendit et uincit celestia cogitans animus Christianus. Sed
quoniam, sicut ait Dominus, non omnes capiunt uerbum hoc, qui potest capere capiat, que se
non continet nubat, que non cepit deliberet, que eggressa est perseueret; nulla aduersario
detur occasio, nulla subtrahatur Christo oblatio. In coniugali quippe uinculo, si pudicitia non
conseruatur, dampnatio non timetur. Sed in uirginali et uiduali continentia excellentia muneris
amplioris expetitur, qua expetita et electa, et uoti debito oblata, iam non solum capescere
nuptias, sed, etiam si non nubant, nubere uelle dampnabile est. Nam ut hoc demonstraret
Apostolus, non ait, cum in deliciis egerint, in Christo nubunt, sed: nubere uolunt, habentes"
(inquit), dampnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt," etsi non nubendo, tamen
uolendo; non quia ipsae nuptiae uel etiam talium dampnandae iudicentur, sed dampnatur
propositi fraus, dampnatur fracti uoti fides, dampnatur non susceptio a bono inferiore, sed
ruina ex bono superiore. Postremo dampnantur tales, non quia coniugalem fidem posterius
inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Quod ut breuiter insinuaret
Apostolus, noluit eas dicere habere dampnationem, que post amplíoris sanctitatis propositum
nubunt, non quia non dampnantur, sed ne in eis ipsae nuptiae dampnari putarentur; sed cum
dixisset: nubere uolunt, continuo addidit: habentes dampnationem, et dixit quare: quoniam
priorem fidem irritam fecerunt," ut uoluntas, que a proposito cecidit, appareat esse dampnata,
siue subsequantur nuptiae siue desint. Proinde, qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed
potius adulteria, non michi uidentur satis acute ac diligenter considerare quid dicant. Fallit
quippe eos similitudo ueritatis. Quia enim coniugium Chrístí dicuntur eligere que Christiana
sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam, dicentes: Si uiro suo uiuo que alteri nubit
adultera est, sicut ipse Dominus in euangelio diffiniuit, uiuit autem Christus, cui mors ultra non
domi-

Decreto Gratiani causa XXXI, q.1, cân. XII Pg 1111

C. XII. Secunda coniugia, sicut et prima, licita esse probantur, Item Augustinus lib. II. contra
aduersarium legum et Prophetarum

Deus masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate coniunxit, et secundas
nuptias, que in nouo quoque testamento permittuntur, licitas esse monstrauit.

Decreto Gratiani causa XXXII, q1, cân II, Pg 1150

[C. II.] Item ex epistola eiusdem 16

De his requisisti, qui ob causam frigidae naturae dicunt se inuicem non posse operam carni
dantes conmisceri. Iste uero si non potest ea uti pro uxore, habeat eam quasi sororem. Quod si
retinaculum uoluerint conjugale rescindere, maneant utrique innupti. Nam si huic non potuit
naturaliter concordare, quomodo alteri conueniet. Igitur si uir aliam uult uxorem accipere,
manifesta patet ratio, quia, suggerente diabolo odii fomitem exosam eam habuit, et idcirco
eam dimittere mendacii falsitate molitur. Quod si mulier causatur, et dicit: Volo mater esse, etsi
filios procrearea, uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis
iureiurando dicat, ut numquam per conmixtionem carnis coniuncti una caro effecti fuissent,
tunc uidetur mulierem secundas posse contrahere nuptías. Humanum dico propter
infirmitatem carnis eorum. Vir autem, qui frigidae naturae est, maneat sine coniuge. Quod si et
ille aliam copulam acceperit, tunc hii, qui iurauerant38b, periurii, crimine rei teneantur, et
penitencia peracta priora cogantur recipere conubia.

II. Pars. Gratian. Hoc autem seruari precipitur, cum uterque idem fatetur. Ceterum si uir
asseruerit, se reddidisse debitum uzori, et illa diffitetur, cui potius habenda sit fides, merito
queritur.

De his in Concilio apud Conpendium habito ita statutum est:

Decreto Gratiani causa XXXII, q7, cân XXVII, Pg 1147

C. XXVII. Sterilem uzorem dimittere, et causa fecunditatis aliam ducere alicui non licet.

Tantum ualet sociale uinculum, ut, cum causa procreandi colligitur, nec ipsa causa procreandi
soluatur, Posset enim homo dimittere sterilem uxorem ete ducere, de qua filios haberet, et
tamen non licet. Manet uinculum nuptiarum, etiam sie proles, cuius causa initum est,
manifesta sterilitate non subsequatur, ita, ut iam scientibus coniugibus non se filios habituros,
separare se tamen uel ipsa causa filiorum, atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum
eis, quibus se copulauerint, adulterium conmittunt, ipso autem coniugio manente. Plane uxoris
uoluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius conmixtione ac semine, alterius
autem iure ac potestate, apud antiquos patres fas erat. Utrum et nunc fas sit, temere non
dixerim.

Decreto Gratiani causa XXXII, q1, cân XI, Pg 1118

C. XI. Veritas nuptiarum non consistit in commixtione maris et feminae.

Non in sola, ut deliras, conmixtione maris et feminae nuptiarum ueritas est, quamuis sine illa
nuptiae filios procreare non possint. Sed alia sunt proprie ad nuptias pertinentia, quibus ab
adulteriis nuptiae decernuntur, sicuti est tori coniugalis fides, et cura ordinate filios procreandi,
et (que maxima differentia est) bonus usus mali, hoc est bonus usus concupiscentiae carnis,
quo bono adulteri male utuntur.

Gratian. Hec sunt bona, quibus commendanture, et ab rillicito usu discernuntur.

III. Pars. Contra a uero Ambrosius inprobare nutptias uidetur, dicens:

Decreto Gratiani causa XXXII, q2, cân III, Pg 1120

C. III. Inmoderatus usus coniugatorum non est nuptiarum malum, sed est ueniale propter
nuptiarum bonum.
Quicquid inter se coniugati inmodestum, inuerecundum. sordiduma gerunt, uicium est
hominum, non culpa nuptiarum. Iam in ipsa quoque inmoderata exactione debis carnalis,
quam eis non secundum inperium precepit, sed secundum ueniam concedit Apostolus, ut
etiam preter causam procreandi sibi misceantur, etsi eos praui mores ad talem concubitum
inpellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. Neque illud propter nuptias
admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui
conmiscendi fidem liberorum procreandorum causa (que prima est hu mani generis in ista
mortalitate societas), uerum etiam infirmitatis inuicem excipiendae, ad illicitos concubitus
euitandos, mutuam quodammodo seruitutem, ut, etsi alteri eorum continentia perpetua
placeat, nisi ex alterius consensu non possit.

III. Pars. Gratian. Non autem datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus
geruntur.

Unde Ieronimus super Mattheum

You might also like