You are on page 1of 2

Horum (hic → caso genitivo pl.) ego puer morum (mor, is → caso genitivo pl.

) in limine (limen, is:


umbral → caso ablativo) iacebam (iaceo = situm eram) miser, et huius (hic → caso genitivo
sing.) harenae (cur dicit “harenae”? → est metafora pugnis) palaestra erat illa, ubi magis
(adverbium grado comparativo de adjectivi “magnus”) timebam barbarismum facere, quam
cavebam (caveō = curo → Scitis-ne emblēma in quo dicitur CAVE CANEM?), si facerem
(subjunctivus imperfectus), non facientibus (participium de verbo facio, caso ablativo)
invidere (invideo = fascino).

Dico haec et confiteor tibi, deus meus, in quibus (abl.pl. ad quo refert? ad Deum? Non, ad
peccata refert) laudabar (quid est forma? forma passiva imperfecta) ab eis, quibus placere
tunc (non nunc, tunc = in illo tempore) mihi erat honeste (quid est? est-ne adjectivum?
adverbium: estat in lingua anglica, et sine dubio in lingua rusica) vivere. Non enim videbam
voraginem (vorāgō, is = vortex) turpitudinis (turpitudo = corruptio, depravatio), in quam
proiectus (non est sicut in lingua anglica “project”, est participium perfectum passivi de verbi
“prōiciō”) eram ab oculis tuis.

Nam (conjuctio → sic) in illis (in illis? ubi? In peccātīs Agustini) iam (≈ tamen) quid me foedius
(foedus → dicitur de corporis sed quoque de actionibus moralibus) fuit (quomodo formatur
sententia comparativa? a) quam: Mater tam felix quam pater est. b) cum caso ablativo, sicut
hic), ubi (hic est sicut “si”) etiam (incluso) talibus (talis, caso ablativo → tanto, tan mal)
displicebam, fallendo (fallo = mentior) innumerabilibus mendaciis (abl. pl. mendācium → si
ego mentior, quem dico est mendacium) et paedagogum et magistros et parentes, amore
ludendi (participium passivum de verbi lūdō, caso genitivo), studio (studium, caso ablativo:
afición) spectandi nugatoria (nūgātōrius, adjectivum caso acusativo pluralis neutrum = vilis,
inanis, non utilis) et imitandi ludicra (quid est lūdicrus? → si aliquid est ludicrus, est de lusu)
inquietudine (inquiētūdō, caso ablativo → = sollicitudo, si habeo examinem et sollĭcĭto,
examen est inquietudo mihi)?

Furta (si aliquem surrĭpĭo, est furtum) etiam faciebam de cellario (cellarium: est locus in quo
pōnimus ciba) parentum et de mensa, vel gula imperante vel ut haberem quod darem
pueris, ludum suum mihi, quo pariter (adverbium = æque, equally) utique (in any case)
delectabantur, tamen vendentibus (participium caso ablativo de verbo vendo, antonimum ad
emo).

In quo etiam ludo fraudulentas (fallāx, si dēcĭpĭo, si non honestus sum ludens…) victorias
ipse vana excellentiae cupiditate (cupiditas in caso ablativo, voluntas, libido) victus (victus
esse est perdere) saepe (frequens erat) aucupabar (aucupor). Quid enim tam nolebam pati
(patior = sufferō) atque atrociter (atrocius grado comparativo, = vehementer), si
deprehenderem (dēprehendō), arguebam (arguō), quam id quod aliis faciebam? Et, si
deprehensus arguerer (imperfectum passivum subjunctivum de verbo arguo = si video te
surripientem, ego dico “tu, tu es raptor!”), saevire (saevio = furo, irascor) magis quam cedere
(quid significat? Si ego fallo et tu veritatem dicis, oportet mihi cedere et dicere: “ego in errore
erat”) libebat.

Istane est innocentia puerilis? Non est, domine, non est, oro (de oro venit orator, sed
quoque significat mendicare, si de pecuniis careo, ego mendico) te, deus meus. Nam haec
ipsa sunt. Quae a paedagogis et magistris, a nucibus (nux) et pilulis (pilula) et passeribus
(passer), ad praefectos et reges, aurum, praedia (praedium = praedium est terra mia, est
quem ego habeo et potest esse fundus, potest esse quem volo), mancipia (mancipium =
servus), haec ipsa omnino (in all things) succedentibus (succēdēns) maioribus aetatibus
transeunt (trānseō = progredior, aetas ascendit), sicuti ferulis (ferula) maiora supplicia
(supplicium = pœna) succedunt.

Humilitatis ergo signum in statura pueritiae, rex noster, probasti (=dēmōnstrāvistī), cum aisti
(aiō = dico): talium est regnum caelorum (= pueris est regnum caelorum).

You might also like