You are on page 1of 10

PATRONUS ET CLIENS – A

RELAÇÃO DE PATRONATO
AOS OLHOS DE MARCIAL

Mariana Beraldo Santana do Amaral da Rocha


PPGLC – Doutoranda em Letras Clássicas
V, 22 Mane domi nisi te volui mervitque videre,
sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
qua videt anticum rustica Flora Iovem:
alta Suburani vincenda est semita clivi 5
et numquam sicco sordida saxa gradu,
vixque datur longas mulorum rumpere mandras
quaeque trahi multo marmora fune vides.
illud adhuc gravius quod te post mille labores,
Paule, negat lasso ianitor esse domi. 10
exitus hic operis vani togulaeque madentis:
vix tanti Paulum mane videre fuit.
semper inhumanos habet officiosus amicos:
rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
II, 13 Et iudex petit et petit patronus:
solvas censeo, Sexte, creditori.
III, 4 Romam vade, liber: si, veneris unde,
requiret,
Aemiliae dices de regione viae;
si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
Corneli referas me licet esse Foro.
cur absim, quaeret; breviter tu multa
fatere:
"non poterat vanae taedia ferre togae."
"quando venit?" dicet; tu respondeto: "Poeta
exierat: veniet, cum citharoedus erit."
I, 43 Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati
et positum est nobis nil here praeter aprum;
non quae de tardis servantur vitibus uvae
dulcibus aut certant quae melimela favis;
non pira quae longa pendent religata genesta 5
aut imitata breis Punica grana rosas;
rustica lactantis nec misit Sassina metas
nec de Picenis venit oliva cadis:
nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari
a non armato pumilione potest. 10
Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes:
ponere aprum nobis sic et harena solet.
Ponatur tibi nullus aper post talia facta,
sed tu ponaris cui Charidemus apro.
III, 60 Cum uocer ad cenam non iam uenalis ut ante,
Cur mihi non eadem quae tibi cena datur?
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
Sugitur inciso mitulus ore mihi;
Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos;
Res tibi cum rhombo est, at mihi cum sparulo.
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
Ponitur in cauea mortua pica mihi.
Cur sine te ceno cum tecum, Pontice, cenem?
Sportula quod non est prosit: edamus idem.
.
X, 70 Quod mihi uix unus toto liber exeat anno
Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.
Iustius at quanto mirere quod exeat unus,
Labantur toti cum mihi saepe dies.
Non resalutantis uideo nocturnus amicos,
Gratulor et multis; nemo, Potite, mihi.
Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam,
Nunc consul praetorue tenet reducesque choreae
Auditur toto saepe poeta die.
Sed nec causidico possis inpune negare,
Nec si rhetor grammaticusue rogent:
Balnea post decumam lasso centumque petuntur
Quadrantes. Fiet quando, Potite, liber?

.
XI, 24 Dum te prosequor et domum reduco,
Aurem dum tibi praesto garrienti,
Et quidquid loqueris facisque laudo,
Quot uersus poterant, Labulle, nasci!
Hoc damnum tiibi non uidetur esse,
Si quod Roma legit, requirit hospes,
Non deridet eques, tenet senator,
Laudat causidicus, poeta carpit
Propter te perit? Hoc, Labulle, uerum est?
Hoc quisquam ferat? Ut tibi tuorum
Sit maior numerus togatulorum,
Librorum mihi sit minor meorum?
Triginta prope iam diebus uma est
Nobis pagina uix percata. Sic fit
Cum cenare domi poeta non uult.

.
II, 27 Laudantem Selium cenae cum retia tendit
accipe, siue legas siue patronus agas:
'Effecte! grauiter! cito! nequiter! euge! beate!'—
'Hoc uolui! Facta est iam tibi cena, tace

.
X, 74 Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
Lasso clienti. Quamdiu salutator
Anteambulones et togatulos inter
Centum merebor plumbeos die toto,
Cum Scorpus uma quindecim graues hora
Feruentis auri uictor auferat saccos?
Non ego meorum praemium libellorum
– quid enim merentur? – Apulos uelim campos;
non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
nec quae paludes delicata pomptinas
ex arce cliui spectat uua Setini.
Quid concupiscam quaeris ergo? Dormire.

You might also like