You are on page 1of 4

Quaestiones

Capitulum XII
Lectio prima
Quis est frater Marci? ...
Quae soror Marci est?...
Quot fratres sunt Iuliae?...
Marco quot sorores sunt?...
Quot filii et quot filiae Iulio sunt?...
Quod nomen est filiae?...
Filiis quae nomina sunt? ...
Quod nomen matri est?...
Quod cognomen est Iulio?...
Num ‘Quintus’ cognomen est?...
Quot nomina viro Romano sunt?...
Quid est praenomen?...
Quis est avunculus Marci? ...
Quot fratres sunt Aemiliae? ...
Cur Aemilia tristis est?...
Ubi est frater Aemiliae? ...
Estne Aemilius mercator Romanus?...
Quid miles Romanus fert? ...
Lectio secunda
Quid agunt milites Romani in Germania?...
Quibus armis milites Romani pugnant?...
Quid est eques?...
Aemiliusne eques est? ...
Quam longum est pilum Aemilii? ...
Estne longus gladius eius?...
Suntne Graeci homines barbari?...
Estne Germania provincia Romana?...
Quid est provincia? ...
Quam provinciam Galli incolunt?...
Quod flumen Germaniam a Gallia dividit?...
Quae flumina fines sunt imperii Romani? ...
Quae est patria Germanorum? ...
Cur Romani contra Germanos pugnant? ...
Cui exercitus Romanus paret? ...
Lectio tertia
Ubi habitant milites Romani?...
Ubi sunt castra in quibus Aemilius habitat? ...
Cur nulli pueri in castris habitant?...
Quid est circum castra Romana?...
Quam altum et quam longum est vallum castrorum? ...
Quot portae in castra ducunt? ...
Quam lata via est inter duas portas?...
Cum castra oppugnantur, quid agunt Romani? ...
Quibus armis vallum defenditur?...
Quid facit miles fortis qui ab hoste petitur?...
Quo fugiunt Germani?...
Cur pila Germanorum procul iacl non possunt?...
Cur Germania a Romanis non expugnatur? ...
Num Roma ab hostibus expugnari potest? ...

You might also like