You are on page 1of 18

Jose Antonio Rojas Carrera

iarcius@hotmail.com
VOCABULARIUM LATĪNUM
VERBĪS ATQUE IMAGINIBUS EXPLICĀTUM

Cap. XII

(Nota bene: ↔ = contrarium, antonymum)

VOCABULUM SŌLUM IMĀGO VERBĪS EXPLICĀTA


(AUT CUM IMAGINE)

frāter, frātris, m.

Mārcus, Quīntus et Iūlia sunt līberī Iūliī et Aemiliae.


Mārcus est frāter Quīntī.
Quīntus frāter Mārcī est.
Mārcus et Quīntus sunt frātrēs Iūliae.

soror, sorōris, f.

Iūlia, quae est fīlia Iūliī Aemiliaeque, soror est Mārcī et Quintī.

nōmen, nōminis, n.

Mārcus Tullius Cicerō


(Tullius est nōmen)
praenōmen, praenōminis, n.

Mārcus Tullius Cicerō


(Mārcus est praenōmen)

cognōmen, cognōminis, n.

Mārcus Tullius Cicerō


(Cicerō est cognōmen)

avunculus, -i, m.
Aemiliae est ūnus frāter, cuī Aemilius nōmen est.
(: frāter matris) Frāter Aemiliae est avunculus līberōrum.

mīles, -itis, m.

mīles est vir armātus


scūtum, -ī, n.

scūtum et gladius et pīlum sunt arma mīlitis Rōmānī. XII, 34, 35

gladius, gladiī, m.
mīles gladium aspicit

pīlum, -ī, n.

mīlitēs pugnant gladiīs, pīlīs, hastīs. XII, 39-40

arma, armōrum, n.

scūtum et gladius et pīlum sunt arma mīlitis Rōmānī. XII, 34, 35


arcus, -ūs, m.

dea Diāna arcum manū tenet

sagitta, -ae, f.

arcum videō cum sagittā

pugnus, -ī, m.

“puerī pugnīs nōn armīs pugnant” XII, 39

hasta, -ae, f.

militēs pugnant gladiīs, pīlīs, hastīs XII, 39-40


pedes, peditis, m.

eques est mīles quī ex equō pugnat; quī pedibus pugnat pedēs est.XII,
43, 44

eques, equitis, m.

eques est mīles quī ex equō pugnat. XII, 43

hic circulus octō partēs habet

pars, partis, f.

altera pars poculi aquā plēna est, altera vacua est

fīnis, -is, m.
A, B, C ….. X, Y, Z
(↔initium, initiī, n.) initium abecedāriī est littera A et fīnis est littera Z
patria est terra ubī nātus es1, ubī habitās. patria est terra
pārentum, māiōrum2, quōrum linguam, mōrēs3, īnstitūta4,
doctrīnās5que discis6. “ubī bene, ibī patria”…“Sōcratēs…sē esse
mundānum7” dīcit. haec scrībit Cicerō in librō cuius titulus est
Tusculānae Disputātiōnēs, V, 37.
patria, patriae, f.

(exempla:
patria Mēdī est Graecia
patria Iūliī est Rōma)

1. ubī nātus es = ubī māter parit tē.


2. māiōrum : māiōrēs sunt pārentes pārentum, eōrumque pārentēs, et
cēterī…
3. mōrēs sunt modī quibus pārentēs, maiores, amīcī, fāmiliārēs, et aliī
hominēs quī in hāc terrā vivunt, in vītā agunt.
4. īnstitūta sunt ea quae in vitā publicā imperantur atque aguntur.
5. doctrīna est id quod parentes, magistri, aliique homines dicunt pueris
de vita, de mundo, de hominum moribus…
6. discō, discere id est quod facit discipulus. magister docet et discipulus
discit.
7. mundānus,-a,-um est huius mundī, huius terrae.

hostis, hostis, m.
(= inīmīcus)

Germānī hostēs Rōmānōrum sunt, ac bellum est inter Germanōs et


Rōmānōs. XII, 76-77

bellum, bellī, n.

bellum est pugna inter exercitūs hostium


exercitus, -ūs, m.

exercitus est magnus numerus mīlitum quī contrā hostēs dūcitur


XII, 80, 81

dūx, dūcis, m.

quī exercitum dūcit dux exercitūs est. dux exercitui imperat,


exercitus ducī suō pāret, nam dux ab exercitū metuitur.

castra, -ōrum, n.

castra sunt mīlitum oppidum.XII, 94

passus, -ūs, m.

ūnus passus est quīnque pedēs XII, 96


(quīnque pedēs = 1’48 m.)
fossa, fossae, f.

circum castra fossa et vāllum longum et altum est. XII, 100

vāllum, -ī, n.

quam altum est vāllum castrōrum XII, 101

equitātus, -ūs, m.

equitātus est numerus equitum (pars exercitūs)


multī equitēs sunt equitātus

impetus, -ūs, m.

impetum facere in hostem


= hostem armīs petere; hostem armīs oppugnāre
metus, -ūs, m.
(=timor)

mīles fortis hostem nōn metuit,


sed sine metū impetum in hostem facit. XII, 119-120

versus, -ūs, m.

versus est līnea quam facimus cum scrībimus


cap. XII 142 versūs habet

mīlia (+ gen.) = mille


mīlia, -ium, n. mille homines, duō mīlia hominum, tria mīlia hominum, cet.
(=mille)
1.000 (M) = mille
2.000 (MM) = duō mīlia
3.000 (MMM) = tria mīlia

trīstis, trīste, adi. puer trīstis est


(↔ laetus, -a, -um)
armātus, -a, -um, adi.

mīles est vir armātus XII, 35

brevis, breve _________________________________________ A


(↔longus, -a, -um) __________ B

linea A longa est!


linea B est brevis!
leve ut penna

gravis, grave
(↔levis, leve)

grave ut plumbum

puer crassus gravior est quam puer tenuis


pagina codex
levis, leve
(↔gravis, grave)

pagina levis est, sed codex est gravis

apud antīquōs, barbarus is est quī neque Rōmānus


neque Graecus est

barbarus, -a, -um


Socrates Graecus est

Iūlius Caesar Rōmānus est

Vercingetorix neque Graecus neque Rōmānus est, sed barbarus


Marcus puer altus est

Quintus quoque puer altus est


Quintus est tam altus quam Marcus
altus, -a, -um

Iūlia nōn est alta


Mārcus et Quīntus altiōres sunt quam Iūlia

hic fluvius altus est

fluvius nōn est altus


hic fluvius lātus est
lātus, -a, -um

hic fluvius lātus nōn est

fortis, forte, adi.

fortis est!

fortis etiam est quī nōn timet

fortēs sunt!

vester, vestra, vestrum, Iūlius Mārco, Quīnto et Iūliae pira dat.


adi. accipite haec pira! haec pira nōn mea, sed vestra sunt!
ferō, ferre
(: portāre)

pedes, quī pedibus it multaque alia arma fert [=portat], gladium longum
et gravem ferre [=portāre] nōn potest; itaque gladius eius brevis et levis
est.
XII, 54-56

pugnō, pugnāre

puerī pugnīs, nōn armīs pugnant. mīlitēs pugnant gladiīs, pīlīs,


hastīs
XII, 39, 40

incolō, incolere
(habitō, habitāre)

incolere terram=
in terrā habitāre

Germānī sunt hominēs barbarī quī Germāniam incolunt.


= Germanī sunt hominēs barbarī quī in Germāniā habitant.

dīvidō, dīvidere

līnea alba duōs hominēs superiōrēs ā duōbus inferiōribus dīvidit


oppugnō, oppugnāre

(=pugnāre contrā)

Germānī exercitum nostrum oppugnant.


XII, 77-78

metuō, metuere
(= timeō, timēre)

is quī metuit timōrem habet

mīlitō, mīlitāre
(=mīles esse)

In exercitibus Rōmānīs etiam Hispanī et Gallī multī mīlitant, quī et


alia arma et arcūs sagittāsque ferunt. XII, 89-91

dēfendō, dēfendere
(↔oppugnāre)

mīlitēs scūtīs sē dēfendunt


iacio, iacere

mīles pīlum iacit.

expugno, expugnāre

expugnāre est
oppugnāre hostēs atque
vincere eōs Hostēs castra nostra expugnāre nōn possunt

fugiō, fugere

hominēs fugiunt ā taurō

contrā
(=in+accus.
adversus+accus.)

militēs Romānī contrā Gallōs pugnant


ac ac = atque = et = -que

You might also like