You are on page 1of 3

Ordo Benedictionis Mensae

Benedictio servitorum et lectoris in refectorio ante prandium dominicae Servitores : Deus in adiutorium Omnes versum repetunt. Ad benedictionem sequentem servitores profunde se inclinant. Hebdomadarius: Christus, qui in terram venit ut mnibus ministrret, et promsit se in caelis elctis esse ministrturum, * vos + in servtio fratrum adivet. Omnes: Amen. Lector: Domine lbia mea Omnes versum repetunt. Ad benedictionem sequentem lector profunde se inclinat. Hebdomadarius: Domine sit in corde tuo et in + lbiis tuis, ut in offcio lectris aedfices audintes. Omnes: Amen. Omnes: Oculi omnium Ante Prandium Cantor: Benedicite. Conventus: Oculi omnium in te sperant, Domineet tu das escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Gloria Patri. Sicut erat. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster (secreto) Hebd.: Et ne nos inducas in tentationem. Conv.: Sed libera nos a malo. Hebd.: Oremus. Bene + dic, Domine, haec dona tua, quae te tua largitate sumus sumpturi. * Per Christum Dominum nostrum. Conv.: Amen. Lector: Jube, domne, benedicere. Superior: Mensae caelestis participes faciat nos rex aeternae gloriae. Post Prandium Cantor: Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua. Conv.: Et sancti tui benedicant tibi. Gloria Patri. Sicut erat.

Hebd.: Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis * qui vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Conv.: Amen. Hebd.: Retribuere dignare, Domine, omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum * vitam aeternam. Conv.: Amen. Hebd.: Benedicamus Domino. Conv.: Deo gratias. Hebd.: Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Conv.: Amen. Ante caenam Cantor: Benedicite. Conv. Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum, vivent corda eorum in saeculum saeculi. Gloria Patri. Sicut erat. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster (secreto) Hebd.: Et ne nos inducas in tentationem. Conv.: Sed libera nos a malo. Hebd.: Oremus. Bene + dic, Domine, haec dona tua, quae te tua largitate sumus sumpturi. * Per Christum Dominum nostrum. Conv.: Amen. Lector: Jube, domne, benedicere. Superior: Ad coenam perpetuam perducat nos Rex aeternae gloriae.

die ieiunii dicitur: Cantor: Benedicite. Hebd.: Largitor omnium bonorum bene + dicat cibum et potum servorum suorum.

Conv.: Amen.

Post coenam Cantor: Memoriam fecit mirabilia suorum. Conv.: Misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se. Gloria Patri. Sicut erat. Hebd.: Benedictus Deus in donis suis, et sanctus in omnibus operibus suis *, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Conv.: Amen. Hebd.: Hebd.: Retribuere dignare, Domine, omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum * vitam aeternam. Conv.: Amen. Hebd.: Benedicamus Domino. Conv.: Deo gratias. Hebd.: Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Conv.: Amen. (die ieiunii secreto gratias agimus) Benedictio servitorum et lectoris in refectorio post coenam sabbati Servitores : Benedctus es, Domine Deus, , qui adiuvsti me et consoltus es me. Omnes versum repetunt. Ad benedictionem sequentem servitores profunde se inclinant. Hebdomadarius: Quod frtribus in caritte servindo fecstis, Dminus vobis retrbuat in resurrectine iustrum. Omnes: Amen. Cantor: Memoriam fecit...

You might also like