You are on page 1of 4

AUGUSTINI SERMO II

DE ABRAAM VBI TEMPTATVR A DEO notissima pietas patris nostri Abrahae reddita
nobis est in memoriam per recentem lectionem. et est quiddam ita mirabile, ut nullum cor
arbitrandum sit tam obliuiosum, ut inde aliquando elabi possit. uerumtamen nescio
quomodo, quotiescumque legitur, quasi tunc fiat, ita afficit mentes audientium. magna
fides, magna pietas, non solum in deum, sed etiam in ipsum unicum filium, cui nihil mali
esse credidit pater, quidquid de illo iusserat qui creauit. pater enim filii sui esse poterat
Abraham secundum operationem carnis, non autem creator et conditor secundum
operationem maiestatis. equidem, sicut dicit apostolus, non [secundum carnem] natus est
Isaac Abrahae, sed [ex promissione]. non quia cum carne non erat operatus, sed quia de
summa desperatione susceperat. et nisi adesset promittens deus, nihil iam senex de
uisceribus aniculae coniugis sperare audebat posteritatis. sed credidit nasciturum, et non
plangit moriturum. eius dextera eligitur ad sacrificium ut moreretur; cuius cor electum est
ad fidem, ut nasceretur. non trepidauit Abraham credere, quando promittebatur. non
trepidauit offerre, quando exigebatur. nec fuit religio credentis contraria deuotioni
obtemperantis. hoc dico. non sibi dixit Abraham: deus mihi locutus est. quando promisit
filium, credidi quod mihi daturus esset deus posteritatem. et qualem posteritatem? ut
diceret mihi, [in Isaac uocabitur tibi semen]. et ne forte sic uocaretur mihi semen in Isaac,
ut ante me meus filius moreretur: [in semine tuo], inquit, [benedicentur omnes gentes].
ipse mihi ergo loquens promisit filium, et ipse exigit ut occidam! non sibi fecit
quaestionem quasi de contrariis et sibi aduersantibus uerbis dei promittentis filium
nasciturum, et postea dicentis: occide mihi filium tuum. sed erat in corde eius semper fides
inconcussa et nullo modo deficiens. cogitauit enim Abraham, deum qui dedit ut ille de
senibus nasceretur qui non erat, posse etiam de morte reparare. amplius enim est quod iam
fecerat deus, cum qui non erat post tantam desperationem uidebat sibi datum filium, et si
humanam infirmitatem consulas, impossibile. adiecit itaque animum ad fidem. non
credidit aliquid impossibile esse creatori. qui, quemadmodum crediderat suscepit filium,
credidit postea iubenti deo. iam in suscepto filio probauerat deum. credidit filium
suscepturus, credidit occisurus. ubique fidelis, nusquam crudelis. omnino perduxit filium
ad locum uictimae. armauit etiam dexteram cultro. attendis quis feriat, et quem feriat.
attende quis iubeat. pius ergo Abraham obtemperando. quid deus iubendo? ne forte
infirmis, non dicam sacrilegis animis, ipse displiceat qui iubebat. sed si placet qui
obtemperabat, quomodo displicet qui iubebat? quia si Abraham bene fecit obtemperando,
multo melius, et longe melius incomparabili modo deus iubendo. fortasse sacramentum
quaeratur. non enim frustra hoc deus iuberet, aut carnaliter accipiendum est, quod lectum
fortasse nonnullorum minus intellegentium corda commouit. [temptauit], inquit, [deus
Abraham]. sic ergo ignarus est deus rerum, sic nescius cordis humani, ut temptando
hominem inueniat? absit. sed ut ipse homo se inueniat. primo itaque, fratres, propter illos
qui aduersantur legi ueteri, scripturae sanctae; quia nonnulli non intellegentes citius uolunt
exagitare quod non intellegunt, quam quaerere ut intellegant; et non sunt humiles
inquisitores, sed superbi calumniatores; propter hos ergo qui euangelium uolunt accipere et
legem ueterem respuere, putantes in uia dei posse se esse, et recte uno pede ambulare,
quoniam non sunt scribae eruditi in regno dei, qui proferunt de thesauro suo noua et
uetera, propter hos ergo tales, ne qui forte hic lateant, aut et si hic non sunt, habeant qui

adsunt quid talibus respondeant, breuiter soluenda est ista quaestio. dicimus talibus,
euangelium accipitis, legem non accipitis; nos autem dicimus, eumdem esse euangelii
misericordissimum largitorem, qui extitit etiam legis terribilis lator. lege enim terruit,
euangelio conuersos sanauit, quos ut conuerterentur lege terruerat. imperator dedit legem,
et multa commissa sunt contra legem. lex quam dedit imperator non nouerat nisi punire
peccantes. restabat ergo, ut ad soluenda delicta eorum ipse cum indulgentia ueniret, qui
legem praemiserat. sed quid dicit peruersum cor, qua dicit accipere se euangelium, legem
uero respuere? quare respuit? quia scriptum est, inquit, [temptauit deus Abraham]. ego
deum colam qui temptat? Christum cole, quem habes in euangelio. ipse te reuocat ad
intellegendam legem. sed quia non transierunt ad Christum, in suo fantasmate
remanserunt. non enim colunt Christum, qualis praedicatur ex euangelio, sed qualem sibi
ipsi finxerunt. propterea super uelamen stultitiae suae naturalis, addunt alterum uelamen
peruersae opinionis. et quando per duplex uelamen poterit uideri quod lucet in euangelio?
displicet tibi temptans deus, displiceat tibi temptans Christus. sed cum placuerit tibi
temptans Christus, placeat tibi temptans deus. et Christus enim filius dei deus, et cum patre
Christus unus deus. ubi igitur legimus temptantem Christum? euangelium loquitur. ait:
inquit Philippo, habetis panes. date illis manducare. et sequitur euangelista: [hoc autem
dicebat, temptans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus]. refer nunc animum ad deum
temptantem Abraham. hoc enim dicebat et deus, temptans Abraham; ipse enim sciebat
quid esset facturus. agnoscitur temptator Christus, agnoscitur temptator deus, corrigatur
temptator haereticus. non enim sic temptat haereticus, quomodo temptat deus. deus enim
temptat ut aperiat homini, haereticus temptat ut deum sibi claudat. ergo nouerit caritas
uestra, temptationem dei non id agere, ut ipse aliquid cognoscat quod ante nesciebat, sed
ut illo temptante, id est, interrogante, quod est in homine occultum prodatur. non enim sibi
homo ita notus est ut creatori, nec sic aeger sibi notus est ut medico. aegrotat homo. ipse
patitur, medicus non patitur, et ab illo qui non patitur expectat audire quod patitur. ideo in
psalmo clamat homo, [ab occultis meis munda me domine]. quia sunt in homine occulta
ipsi homini in quo sunt. et non procedunt, neque aperiuntur, neque inueniuntur, nisi
temptationibus. si deus cessat temptare, magister cessat docere. sed deus temptat ut doceat,
diabolus temptat ut decipiat. cui tamen nisi ille qui temptatur dederit locum, inanis et
inridenda repellitur. ideo apostolus, [neque detis], ait, [locum diabolo]. dant autem locum
homines diabolo ex concupiscentiis suis. non enim uident diabolum homines cum quo
pugnant, sed facile habent remedium. seipsos interius uincant, et de illo foris triumphant.
quare hoc dicimus? quia nescit se homo, nisi in temptatione discat se. cum autem didicerit
se, non se neglegat. si enim se neglegebat latentem, non se neglegat notum. quid ergo
dicemus, fratres? et si sciebat se Abraham, nos non noueramus Abraham. aut sibi, aut certe
nobis prodendus erat: sibi, ut sciret unde gratias ageret; nobis, ut sciremus uel quid a
domino deprecaremur, uel quid in homine imitaremur. quid ergo nos docet Abraham? ut
breuiter dicam: ut deo non praeponamus quod dat deus. interim ad litteram rerum
gestarum, antequam tractetur latebra sacramenti, id est quid lateat in hoc mysterio, quo
iussus est Abraham occidere unicum suum. ergo nec illud quod tibi pro magno praestat
deus, praeponas illi qui praestitit. et cum tibi uoluerit subtrahere, non tibi uilescat, quia
gratis amandus est deus. quod enim dulcius a deo praemium, quam ipse deus? ergo implet
Abraham deuotionis obedientiam. audit a deo, [nunc cognoui quoniam tu times deum].
quod ita intellegitur, quod Abraham fecerit deus ut sibi innotesceret. sicut quando loquitur
propheta - Christianis loquor uel proficientibus in schola dei; non sunt rudia nec noua quae
dico, sed uestrae sanctitati nobiscum usitatissima et manifestissima - quando propheta
loquitur, quid dicimus? dixit deus, bene dicimus. dicimus etiam, dixit propheta. et

utrumque recte dicimus, et utrumque in auctoritate inuenimus. et apostoli sic intellexerunt


prophetas, ut dicerent, dixit deus. et alio loco, dixit Esaias. utrumque uerum est, quia
utrumque inuenimus in scripturis. soluat mihi Christianus quaestionem quam modo
proposui, et soluet sibi quam paulo ante proposui. quomodo? quia quod dicit homo de
dono dei deus dicit, secundum illud, [non enim uos estis qui loquimini], et cetera; et
iterum, [ecce ego Paulus loquor uobis]; et iterum, [Christus qui in me loquitur]. ergo istam
regulam, fratres, transferte ad illud quod aliquando tortuosum uidebatur, et rectum erit.
illum ergo omnes intueamur, ut esurientes animas nostras ipse pascat, qui esuriuit propter
nos, qui [pauper factus est, cum diues esset, ut ipsius paupertate] nos ditaremur. opportune
ad eum paulo ante cantauimus: [omnia a te expectant, ut des illis escam in tempore
opportuno]. si omnia, omnes. si omnes, et nos. non ergo si quid boni in sermone daturi
sumus, nos dabimus, sed ille a quo omnes accipimus, quia omnes ab eo expectamus.
tempus est det, sed faciamus quod dixit ut det, id est, expectemus ab eo. ipsum corde
intueamur. quia sicut oculi corporis et aures ad nos, ita oculi cordis et aures ad illum.
patente aure cordis audite magnum sacramentum. omnia quidem sacramenta diuinarum
scripturarum utique magna atque diuina sunt. sunt tamen insigniora magisque praecipua,
quae maxime intentos nos desiderant, et quae prae ceteris aedificant lapsos, satiant
esurientes, qui non ita satientur ut fastidiant, sed sit satietas sine fastidio, pellens inopiam,
non adsumens contemptum. quem non moueat iussus immolari unicus filius ei, a quo
promissus est? et maxime res ita gesta ut audiuimus intentos animos facit ad quaerendum
exponi sacramentum. ante omnia tamen, fratres, hoc in nomine domini et admonemus
quantum possumus, et praecipimus, ut quando auditis exponi sacramentum scripturae
narrantis quae gesta sunt, prius illud quod lectum est credatis sic gestum, quomodo lectum
est, ne subtracto fundamento rei gestae, quasi in aere quaeratis aedificare. Abraham pater
noster homo erat illis temporibus fidelis, credens deo, iustificatus ex fide, sicut scriptura
dicit, et uetus et noua. suscepit filium de Sara uxore, iam in senectute utrisque constitutis,
ex magna desperatione, sed secundum hominem. quid autem de deo non sperandum, cui
difficile nihil est? qui sic facit magna, quomodo parua; sic suscitat mortuos, quomodo
creat uiuos. si pictor eadem arte facit murem, qua elefantem - diuersa opera, sed ars una quanto magis deus qui [dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt]? quid difficile facit qui
uerbo facit? qua facilitate creauit angelos ultra caelos, ea facilitate luminaria in caelis, ea
facilitate pisces in mari, ea facilitate arbores et animalia in terra, ea facilitate magna qua
parua. cui ergo cuncta facillimum fuit facere de nihilo, mirandum est quia dedit senibus
filium? tales ergo illos uiros uel illos homines habebat deus, et illo tempore tales fecerat
praecones filio uenturo, ut non solum in his quae dicebant, sed etiam in his quae faciebant,
uel in his quae illis accidebant, Christus quaeratur, Christus inueniatur. quidquid scriptum
est de Abraham, et factum est, et prophetia est, sicut ait apostolus quodam loco: [scriptum
est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera: quae
sunt in allegoria]. haec ergo sunt duo testamenta. iam ergo non imprudenter dicimus, quia
Isaac et natus est Abrahae, et aliquid significauit. sicut et immolare filium iussus
obtemperat deo, perducit ad locum, peruenit triduo, dimittit duos seruos suos cum
iumento, pergit ipse quo deus praeceperat; leuat lignum in altare, leuat filium super
lignum. antequam ueniat filius ad locum sacrificii, portat lignum quo leuandus est. deinde
cum iam pene feriretur, sonat uox ut parcatur. et non tamen sine sacrificio et sine sanguine
fuso receditur. apparet aries in uepre inhaerens cornibus. immolatur, peragitur sacrificium.
peracto sacrificio dicitur ad Abraham: [facio semen tuum, sicut stellas caeli et arenam
maris. et obtinebit semen tuum ciuitates aduersariorum. et benedicentur in semine tuo
omnes gentes terrae, eo quod exaudisti uocem meam]. uide ergo quando factum est, et

quando fit commemoratio facti ipsius. quando dicit ille aries, [foderunt manus meas et
pedes meos], et cetera. quando peractum est illud in psalmo sacrificium, tunc in ipso
psalmo dictum est: [commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae.
et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium. quoniam ipsius est regnum et
ipse dominabitur gentium]. si [commemorabuntur] dictum est, praesignatum est aliquando
quod fieri iam uidemus. uideamus ergo quomodo impletum sit, et unde impletum, quo
praecedente sacrificio impletum, quod dictum est Abrahae: [in semine tuo benedicentur
omnes gentes]. felices gentes, quae illud non audierunt, et nunc legentes crediderunt quod
credidit ille qui audiuit. [credidit Abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus
dei appellatus est]. quod credidit deo, intus in corde, in sola fide est. quod autem
immolandum duxit filium, quod intrepidus dexteram armauit, quod iam feriret nisi uoce
teneretur, magna fides est utique, et magnum opus. et ipsum opus laudauit deus, cum
diceret: [quoniam exaudisti uocem meam]. quare ergo apostolus Paulus ait: [arbitramur
iustificari hominem per fidem sine operibus legis], et alio loco dicit, [et fides quae per
dilectionem operatur]? quomodo fides per dilectionem operatur, et quomodo iustificatur
homo per fidem sine operibus legis? quomodo? intendite fratres. credit aliquis, percipit
fidei sacramenta in lecto, et mortuus est. defuit illi operandi tempus. quid dicimus? quia
non est iustificatus? plane dicimus iustificatum, credentem [in eum qui iustificat impium].
ergo iste iustificatus est, et operatus non est. et impletur sententia dicentis apostoli:
[arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis]. latro qui cum domino
crucifixus est, [corde] credidit [ad iustitiam, ore] confessus est [ad salutem]. nam fides
quae per dilectionem operatur, et si non sit in quo exterius operetur, in corde tamen
feruens seruatur. nam erant quidam in lege, qui de operibus legis gloriabantur, quae
fortasse non dilectione, sed timore faciebant, et uolebant se iustos uideri, et praeponi
gentibus quae opus legis non fecerant. apostolus autem praedicans fidem gentibus, cum
eos qui accedebant ad dominum uideret iustificatos ex fide, ut iam qui crediderant bene
operarentur, non quia bene operati sunt credere mererentur, exclamauit securus et ait quia
potest iustificari homo ex fide sine operibus legis; ut illi magis non fuerint iusti, qui quod
faciebant, timore faciebant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foras non
exit in opere.

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page

You might also like