You are on page 1of 2

AUGUSTINI SERMO XI

TRACTATVS SANCTI AVGVSTINI DE SANCTO HELIA ET DE PATIENTIA IOB


dominus deus noster, nolens aliquem nostrum perire, excolens ecclesiam suam uelut
agrum suum, quaerens fructum de arboribus suis antequam tempus securis adueniat, cui
necesse erit infructuosas arbores amputare, non cessat admonere nos, ut cum tempus est et
cum dei adiutorio in nostra potestate consistit bona opera faciamus. cum enim transierit
tempus bene operandi, non restat nisi recipiendi. nemo tibi dicturus est post resurrectionem
mortuorum in regno dei: [frange esurienti panem], quia non inuenies esurientem. nemo
dicturus est: uesti nudum, ubi omnium tunica immortalitas erit. nemo dicturus est: suscipe
peregrinum, ubi omnes in patria sua uiuent, nam modo sumus inde peregrini. nemo dicet:
uisita aegrum, ubi est sanitas sempiterna. nemo dicet: sepeli mortuum, ubi mors moritur.
ista omnia pietatis officia in uita aeterna necessaria non erunt, ubi sola pax erit et laetitia
sempiterna. in isto autem tempore, ut nouerimus quantum nobis commendat deus opera
misericordiae, etiam ipsos sanctos suos egere fecit, ut cum fiunt hic amici de mammona
iniquitatis, recipiant et ipsi amicos suos in aeterna tabernacula. id est, ut cum serui dei pii,
dum iugiter deo uacant, aliquotiens indigent, illi qui habent mundi diuitias, elemosinam
largiuntur. quomodo eos participes faciunt in terrena substantia, sic cum illis partem
habere merebuntur in uita aeterna. hoc dixi propter lectionem Regnorum, quam primo
audiuimus. numquid deus defecerat pascere seruum suum Heliam? nonne illi, quia deerant
homines, alites ministrabant? nonne illi panem afferebat coruus mane, et ad uesperam
carnes? ostendit ergo deus, quia unde uoluerit, et quomodo uoluerit, potest pascere seruos
suos. et tamen ut posset eum religiosa uidua pascere, fecit eum egere. egestas animae
sanctae in abundantiam uersa est animae religiosae. non poterat Helias de misericordia dei
dare sibi quod lagunculae dedit? uidetis nempe, et manifestum est, quod aliquando serui
dei ideo non habent, ut probentur qui habent. et tamen illa uidua nihil habebat. quod illi
reliquum erat, finitum fuerat, et cum suis filiis moritura erat. processit ergo ut faceret sibi
panem, colligere duo ligna et tunc eam uidit Helias. tunc eam homo dei uidebat, quando
illa duo ligna quaerebat. mulier illa typum gerebat ecclesiae. et quia duo ligna crucem
faciunt, quaerebat moritura unde semper esset uictura. adumbrato ergo mysterio, Helias
loquitur ad eam quod audiuit. narrat illa dispositionem suam, morituram se dicit, cum
consummauerit quod remansit. ubi est ergo quod dominus dixerat Heliae: [uade in Sarepta
Sidoniae; ibi enim mandaui uiduae, ut pascat te]? uidetis quemadmodum mandat deus, non
in aure sed in corde. numquid legimus quia missus est aliquis propheta ad illam mulierem,
et dictum est ei: ecce dicit dominus, uenturus est ad te esuriens seruus meus, ex eo quod
habes ministra illi; inopiam noli timere; ergo supplebo quod dederis? hoc ei dictum esse
non legimus. nec hoc legimus, quod in somnis ad eam missus fuerit angelus et
praenuntiauerit Heliam esurientem esse uenturum, et de illo pascendo aliquis mulierem
illam admonuerit. sed mandat deus miris modis, qui cogitatione loquitur. dicimus
mandasse deum loquendo in corde, suggerendo quod opus erat, persuadendo quod utile
erat rationali animae, uiduae mulieri. sic etiam in prophetis legimus, quod dominus
mandauerit uermi ut roderet radicem cucurbitae. quid est, [mandauit], nisi, cor
praeparauit? inspiratione itaque domini, uidua illa mulier cor praeparatum habebat ad
obediendum. talis uenerat, talis cum Helia loquebatur. qui erat in Helia ut praeciperet, ipse
erat in uidua ut obediret. [uade], inquit, [mihi prius fac] de egestate tua, non deficient

diuitiae tuae. patrimonium enim uiduae, modicum erat farinae et modicum olei. hoc
modicum non defecit. quis habet talem uillam? libenter uidua seruum dei esurientem
pascebat, quia patrimonium eius in clauo pendebat. quid felicius hac paupertate? si hic
talia accipit, qualia in fine sperabit? ideo hoc dixi, ut seminationis nostrae mercedem, non
isto tempore quo seminauimus speremus. hic enim bonorum operum messem cum labore
serimus, sed in futuro fructus illius cum gaudio colligemus, secundum illud quod scriptum
est: [euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; uenientes autem uenient cum
exultatione, portantes manipulos suos]. illud enim pro signo factum est, non pro dono. nam
uidua illa quod pauit hominem dei, hic recepit. non est magnum quod seminauit, quia non
magnam segetem messuit. temporale est quod accepit, non deficientem farinam nec
diminutum oleum quo usque daret deus pluuiam super terram, ac si tunc magis coepit
egere, quando dignatus est deus pluere. tunc enim laboratura erat, expectatura agri fructus,
collectura. quando autem non pluebat, uictus eius de facili ueniebat. signum hoc quod deus
illi ad paucos dies praestiterat, signum erat futurae uitae, ubi merces nostra deficere nescit.
farina nostra deus erit. quomodo illa per illos dies non defecerunt, sic ille non deficiet in
aeternum. talem mercedem speremus, quando bona facimus, ne forte aliquis uestrum
tentetur tali cogitatione, et dicat: pascam aliquem seruum dei esurientem, ut lagena mea
non deficiat, aut in cupa mea semper uinum inueniam. noli hoc hic quaerere. semina
securus, messis tua serius ueniet, tardius ueniet, sed cum uenerit, finem non habebit.

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page

You might also like