You are on page 1of 1

Ejercicio 2

CANIS PER FLUVIUM CARNEM FERENS

Amittit merito proprium qui alienum adpetit.


Canis, per fluvium carnem cum ferret, natans,
lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
aliamque praedam ab altero ferri putans
eripere voluit; verum decepta aviditas [fuit]
et quem tenebat ore dimisit cibum,
nec quem petebat potuit tangere.

(Fedro, I, 4)

LEO SENEX, APER, TAURUS ET ASINUS


Defectus annis et desertus uiribus,
leo cum iaceret spiritum extremum trahens,
aper fulmineis uenit spumans dentibus
et uindicauit ictu ueterem iniuriam.
Infestis taurus mox confodit cornibus
hostile corpus. Asinus, ut uidit ferum
inpune laedi, calcibus frontem extudit.
At ille expirans: fortes indigne tuli
mihi insultare; te naturae dedecus,
quod ferre in morte cogor, bis uideor mori . (Fedro, I, 21)

VULPES AT AQUILA
Sublimes debent humiles metuere,
uindicta docili quia patet sollertiae.
Vulpinos catulos aquila quondam sustulit,
nidoque posuit, pullis escam ut carperent.
Hanc persecuta mater orare incipit,
ne tantum miserae luctum importaret sibi.
Contempsit illa, tuta quippe ipso loco.
Vulpes ab ara rapuit ardentem facem,
totamque flammis arborem circumdedit,
hosti dolorem damno miscens sanguinis.
Aquila, ut periculo mortis eriperet suos,
incolumes natos supplex vulpi tradidit.

(Fedro, I, 28)

You might also like