You are on page 1of 1

Constat Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiorum rerum initia ducentibus fatis [eum], primo in Macedoniam

uenisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est. Latinus rex audiuit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam, filium Anchisae et Veneris, cremata patria, domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere. [Constat] Aeneam apud Latinum fuisse in hospito et ibi Latinum apud Penates deos adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data. Oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lauinium appellat.

Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum uetustum Siluiae gentis legat. Plus tamen uis potuit quam uoluntas patris aut uerecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri scelus: stirpem fratris uirilem interemit: fratris filiae Reae Siluiae per speciem honoris, cum uestalem eam legisset, perpetua uirginitate spem partus adimit. Ui compressa uestalis, cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat.

Sed nec dii nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia uindicant: sacerdos uincta in custodiam datur: Amulius pueros in profluentem aquam mitti iubet. Tenet fama, cum fluitantem alueum quo expositi erant pueri tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem uagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua [eam] labentem pueros, Faustulus, magister regii pecoris, inuenerit. Ab eo Larentiae uxori educandos [eos] datos [esse]. Ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis locis ubi expositi ubique educati erant urbis condendae. In turba ictus Remus cecidit. Ita solus potitus [est] imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata [est]. Tito Livio, Ab urbe condita, lib. I, 1-7.

You might also like