You are on page 1of 2

Atque, ut Tullius ait, ut etiam ferae fame monitae plerumque ad eum locum ubi

aliquando pastae sunt revertuntur, ita homines instar turbinis degressi montibus
impeditis et arduis loca petivere mari confinia, per quae viis latebrosis sese
convallibusque occultantes cum appeterent noctes luna etiam tum cornuta ideoque
nondum solido splendore fulgente nauticos observabant quos cum in somnum sentirent
effusos per ancoralia, quadrupedo gradu repentes seseque suspensis passibus
iniectantes in scaphas eisdem sensim nihil opinantibus adsistebant et incendente
aviditate saevitiam ne cedentium quidem ulli parcendo obtruncatis omnibus merces
opimas velut viles nullis repugnantibus avertebant. haecque non diu sunt
perpetrata.
Paphius quin etiam et Cornelius senatores, ambo venenorum artibus pravis se
polluisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti. pari sorte etiam
procurator monetae extinctus est. Sericum enim et Asbolium supra dictos, quoniam
cum hortaretur passim nominare, quos vellent, adiecta religione firmarat, nullum
igni vel ferro se puniri iussurum, plumbi validis ictibus interemit. et post hoe
flammis Campensem aruspicem dedit, in negotio eius nullo sacramento constrictus.
Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque
praemiatrix aliquotiens operatur Adrastia atque utinam semper quam vocabulo duplici
etiam Nemesim appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium
opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela
generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes
Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.
Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam ultra modum delatae
dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens et forensium negotiorum
oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus quam nobilem decuerat
institutus, quo administrante seditiones sunt concitatae graves ob inopiam vini:
huius avidis usibus vulgus intentum ad motus asperos excitatur et crebros.
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus invadere parans dux ante edictus per
solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi
flagitii metu exagitati ad praesidia descivere Romana. absque ullo egressus effectu
deinde tabescebat immobilis.
Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset
accedere, moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis difficile
dictu est; quid homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet dicere, P.
Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum
diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a
patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e
vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad
inferos pervenisse.
Cuius acerbitati uxor grave accesserat incentivum, germanitate Augusti turgida
supra modum, quam Hannibaliano regi fratris filio antehac Constantinus iunxerat
pater, Megaera quaedam mortalis, inflammatrix saevientis adsidua, humani cruoris
avida nihil mitius quam maritus; qui paulatim eruditiores facti processu temporis
ad nocendum per clandestinos versutosque rumigerulos conpertis leviter addere
quaedam male suetos falsa et placentia sibi discentes, adfectati regni vel artium
nefandarum calumnias insontibus adfligebant.
Illud tamen clausos vehementer angebat quod captis navigiis, quae frumenta vehebant
per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis adfluebant, ipsi vero solitarum rerum
cibos iam consumendo inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant.
Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset
accedere, moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis difficile
dictu est; quid homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet dicere, P.
Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum
diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a
patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e
vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad
inferos pervenisse.
Eminuit autem inter humilia supergressa iam impotentia fines mediocrium delictorum
nefanda Clematii cuiusdam Alexandrini nobilis mors repentina; cuius socrus cum
misceri sibi generum, flagrans eius amore, non impetraret, ut ferebatur, per
palatii pseudothyrum introducta, oblato pretioso reginae monili id adsecuta est, ut
ad Honoratum tum comitem orientis formula missa letali omnino scelere nullo
contactus idem Clematius nec hiscere nec loqui permissus occideretur.
Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta; caedes
relinquo; libidines praetereo, quarum acerbissimum extat indicium et ad insignem
memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperii nostri, quod constat
nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam
turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima sint, sed quia
nunc sine teste dico.
Quare talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est sed
potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum
patriae inferentem sequi; quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an aliquando
futurum sit. Mihi autem non minori curae est, qualis res publica post mortem meam
futura, quam qualis hodie sit.
Iam in altera philosophiae parte. quae est quaerendi ac disserendi, quae logikh
dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est. tollit
definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur
concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur
ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero
probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.
Isdem diebus Apollinaris Domitiani gener, paulo ante agens palatii Caesaris curam,
ad Mesopotamiam missus a socero per militares numeros immodice scrutabatur, an
quaedam altiora meditantis iam Galli secreta susceperint scripta, qui conpertis
Antiochiae gestis per minorem Armeniam lapsus Constantinopolim petit exindeque per
protectores retractus artissime tenebatur.
Duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox
interceperat casus, et Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo non
reclamante publico vigore, discessit.
Dum apud Persas, ut supra narravimus, perfidia regis motus agitat insperatos, et in
eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post
Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam urebat cuncta Bellona, ex primordiis
minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium! ne
forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus nocitura quam delictis.
Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et
imperio spoliari, itineribus interiectis permutatione iumentorum emensis venit
Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et
Barbatio repente apparuit comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio
agente in rebus milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat
imperator certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.
Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam, quod cum ingravesceret penuria
commeatuum, famis et furoris inpulsu Eubuli cuiusdam inter suos clari domum
ambitiosam ignibus subditis inflammavit rectoremque ut sibi iudicio imperiali
addictum calcibus incessens et pugnis conculcans seminecem laniatu miserando
discerpsit. post cuius lacrimosum interitum in unius exitio quisque imaginem
periculi sui considerans documento recenti similia formidabat.
Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem. hanc nobilitat Antiochia,
mundo cognita civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita adfluere copiis et
internis, et Laodicia et Apamia itidemque Seleucia iam inde a primis auspiciis
florentissimae.
Quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi
debeat. Numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum
Coriolano debuerunt? num Vecellinum amici regnum adpetentem, num Maelium debuerunt
iuvare?

You might also like