You are on page 1of 2

His cognitis Gallus ut serpens adpetitus telo vel saxo iamque spes extremas

opperiens et succurrens saluti suae quavis ratione colligi omnes iussit armatos
et cum starent attoniti, districta dentium acie stridens adeste inquit viri
fortes mihi periclitanti vobiscum.
Homines enim eruditos et sobrios ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque
accedente quod et nomenclatores adsueti haec et talia venditare, mercede accepta
lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscuros.
Quare talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est
sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel
bellum patriae inferentem sequi; quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an
aliquando futurum sit. Mihi autem non minori curae est, qualis res publica post
mortem meam futura, quam qualis hodie sit.
Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia
sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in
amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim? Africanus indigens
mei? Minime hercule! ac ne ego quidem illius; sed ego admiratione quadam
virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla, quam de meis moribus
habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates
multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi
profectae.
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames,
amplificatis viribus ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae
efferebantur, quam comes tuebatur Castricius tresque legiones bellicis sudoribus
induratae.
Et quia Montius inter dilancinantium manus spiritum efflaturus Epigonum et
Eusebium nec professionem nec dignitatem ostendens aliquotiens increpabat, qui
sint hi magna quaerebatur industria, et nequid intepesceret, Epigonus e Lycia
philosophus ducitur et Eusebius ab Emissa Pittacas cognomento, concitatus
orator, cum quaestor non hos sed tribunos fabricarum insimulasset promittentes
armorum si novas res agitari conperissent.
Post hoc impie perpetratum quod in aliis quoque iam timebatur, tamquam licentia
crudelitati indulta per suspicionum nebulas aestimati quidam noxii damnabantur.
quorum pars necati, alii puniti bonorum multatione actique laribus suis extorres
nullo sibi relicto praeter querelas et lacrimas, stipe conlaticia victitabant,
et civili iustoque imperio ad voluntatem converso cruentam, claudebantur
opulentae domus et clarae.
Duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox
interceperat casus, et Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo
non reclamante publico vigore, discessit.
Hinc ille commotus ut iniusta perferens et indigna praefecti custodiam
protectoribus mandaverat fidis. quo conperto Montius tunc quaestor acer quidem
sed ad lenitatem propensior, consulens in commune advocatos palatinarum primos
scholarum adlocutus est mollius docens nec decere haec fieri nec prodesse
addensque vocis obiurgatorio sonu quod si id placeret, post statuas Constantii
deiectas super adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.
Alii summum decus in carruchis solito altioribus et ambitioso vestium cultu
ponentes sudant sub ponderibus lacernarum, quas in collis insertas cingulis
ipsis adnectunt nimia subtegminum tenuitate perflabiles, expandentes eas crebris
agitationibus maximeque sinistra, ut longiores fimbriae tunicaeque perspicue
luceant varietate liciorum effigiatae in species animalium multiformes.
Hac ex causa conlaticia stipe Valerius humatur ille Publicola et subsidiis
amicorum mariti inops cum liberis uxor alitur Reguli et dotatur ex aerario filia
Scipionis, cum nobilitas florem adultae virginis diuturnum absentia pauperis
erubesceret patris.
Cumque pertinacius ut legum gnarus accusatorem flagitaret atque sollemnia,
doctus id Caesar libertatemque superbiam ratus tamquam obtrectatorem audacem
excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut cruciatibus membra deessent,
inplorans caelo iustitiam, torvum renidens fundato pectore mansit inmobilis nec
se incusare nec quemquam alium passus et tandem nec confessus nec confutatus cum
abiecto consorte poenali est morte multatus. et ducebatur intrepidus temporum
iniquitati insultans, imitatus Zenonem illum veterem Stoicum qui ut mentiretur
quaedam laceratus diutius, avulsam sedibus linguam suam cum cruento sputamine in
oculos interrogantis Cyprii regis inpegit.
Intellectum est enim mihi quidem in multis, et maxime in me ipso, sed paulo ante
in omnibus, cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis
praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei
publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. Ille quidem fructum
omnis ante actae vitae hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus,
tum iudicio tuo gravissimo et maximo. Ex quo profecto intellegis quanta in dato
beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria.
Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent expositas semper eius modi
rumoribus et patentes, varia animo tum miscente consilia, tandem id ut optimum
factu elegit: et Vrsicinum primum ad se venire summo cum honore mandavit ea
specie ut pro rerum tunc urgentium captu disponeretur concordi consilio, quibus
virium incrementis Parthicarum gentium a arma minantium impetus frangerentur.
Et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti praetenturis et
stationibus servabantur agrariis, laevorsum flexo itinere Osdroenae subsederat
extimas partes, novum parumque aliquando temptatum commentum adgressus. quod si
impetrasset, fulminis modo cuncta vastarat. erat autem quod cogitabat huius
modi.
Incenderat autem audaces usque ad insaniam homines ad haec, quae nefariis egere
conatibus, Luscus quidam curator urbis subito visus: eosque ut heiulans
baiolorum praecentor ad expediendum quod orsi sunt incitans vocibus crebris. qui
haut longe postea ideo vivus exustus est.
Emensis itaque difficultatibus multis et nive obrutis callibus plurimis ubi
prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine
Alamanna pontem suspendere navium conpage Romani vi nimia vetabantur ritu
grandinis undique convolantibus telis, et cum id inpossibile videretur,
imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat.
Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita
societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et
adducta in angustum ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
Verum ad istam omnem orationem brevis est defensio. Nam quoad aetas M. Caeli
dare potuit isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam
patris diligentia disciplinaque munita. Qui ut huic virilem togam deditšnihil
dicam hoc loco de me; tantum sit, quantum vos existimatis; hoc dicam, hunc a
patre continuo ad me esse deductum; nemo hunc M. Caelium in illo aetatis flore
vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in M. Crassi castissima domo, cum artibus
honestissimis erudiretur.
Horum adventum praedocti speculationibus fidis rectores militum tessera data
sollemni armatos omnes celeri eduxere procursu et agiliter praeterito Calycadni
fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum adluit turres, in speciem
locavere pugnandi. neque tamen exiluit quisquam nec permissus est congredi.
formidabatur enim flagrans vesania manus et superior numero et ruitura sine
respectu salutis in ferrum.

You might also like