You are on page 1of 2

Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra

temptata, sulcatis lateribus mortisque metu admoto turpi confessione cogitatorum


socium, quae nulla erant, fuisse firmavit cum nec vidisset quicquam nec audisset
penitus expers forensium rerum; Eusebius vero obiecta fidentius negans,
suspensus in eodem gradu constantiae stetit latrocinium illud esse, non iudicium
clamans.
Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. nam ex hoc
quoque sexu peremptae sunt originis altae conplures, adulteriorum flagitiis
obnoxiae vel stuprorum. inter quas notiores fuere Claritas et Flaviana, quarum
altera cum duceretur ad mortem, indumento, quo vestita erat, abrepto, ne velemen
quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. ideoque carnifex
nefas admisisse convictus inmane, vivus exustus est.
Et est admodum mirum videre plebem innumeram mentibus ardore quodam infuso cum
dimicationum curulium eventu pendentem. haec similiaque memorabile nihil vel
serium agi Romae permittunt. ergo redeundum ad textum.
Quam ob rem ut ii qui superiores sunt submittere se debent in amicitia, sic
quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam qui molestas amicitias
faciunt, cum ipsi se contemni putant; quod non fere contingit nisi iis qui etiam
contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis sed etiam opere
levandi sunt.
Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio ad discrimen trusus est ultimum.
ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas,
et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut
satisfaceret atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.
Haec subinde Constantius audiens et quaedam referente Thalassio doctus, quem eum
odisse iam conpererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius adiumenta
paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere
tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse
contentum palatinis et protectorum cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat
Domitiano, ex comite largitionum, praefecto ut cum in Syriam venerit, Gallum,
quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans hastisque
feriens scuta qui habitus iram pugnantium concitat et dolorem proximos iam gestu
terrebat sed eum in certamen alacriter consurgentem revocavere ductores rati
intempestivum anceps subire certamen cum haut longe muri distarent, quorum
tutela securitas poterat in solido locari cunctorum.
Et quia Montius inter dilancinantium manus spiritum efflaturus Epigonum et
Eusebium nec professionem nec dignitatem ostendens aliquotiens increpabat, qui
sint hi magna quaerebatur industria, et nequid intepesceret, Epigonus e Lycia
philosophus ducitur et Eusebius ab Emissa Pittacas cognomento, concitatus
orator, cum quaestor non hos sed tribunos fabricarum insimulasset promittentes
armorum si novas res agitari conperissent.
Illud tamen clausos vehementer angebat quod captis navigiis, quae frumenta
vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis adfluebant, ipsi vero
solitarum rerum cibos iam consumendo inediae propinquantis aerumnas exitialis
horrebant.
Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde
etiam quantum ille quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu
possis, quamvis excellas, omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio
P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius L. non potuit. Quod si etiam
possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit
sustinere.
Et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti praetenturis et
stationibus servabantur agrariis, laevorsum flexo itinere Osdroenae subsederat
extimas partes, novum parumque aliquando temptatum commentum adgressus. quod si
impetrasset, fulminis modo cuncta vastarat. erat autem quod cogitabat huius
modi.
Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae nunc
ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocali sonu, perflabili tinnitu fidium
resultantes. denique pro philosopho cantor et in locum oratoris doctor artium
ludicrarum accitur et bybliothecis sepulcrorum ritu in perpetuum clausis organa
fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes tibiaeque et
histrionici gestus instrumenta non levia.
Superatis Tauri montis verticibus qui ad solis ortum sublimius attolluntur,
Cilicia spatiis porrigitur late distentis dives bonis omnibus terra, eiusque
lateri dextro adnexa Isauria, pari sorte uberi palmite viget et frugibus
minutis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.
Raptim igitur properantes ut motus sui rumores celeritate nimia praevenirent,
vigore corporum ac levitate confisi per flexuosas semitas ad summitates collium
tardius evadebant. et cum superatis difficultatibus arduis ad supercilia
venissent fluvii Melanis alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas
circumfusus, augente nocte adulta terrorem quievere paulisper lucem opperientes.
arbitrabantur enim nullo inpediente transgressi inopino adcursu adposita quaeque
vastare, sed in cassum labores pertulere gravissimos.
Adolescebat autem obstinatum propositum erga haec et similia multa scrutanda,
stimulos admovente regina, quae abrupte mariti fortunas trudebat in exitium
praeceps, cum eum potius lenitate feminea ad veritatis humanitatisque viam
reducere utilia suadendo deberet, ut in Gordianorum actibus factitasse Maximini
truculenti illius imperatoris rettulimus coniugem.
Denique Antiochensis ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi ideo
efferatus, quod ei celebrari vilitatem intempestivam urgenti, cum inpenderet
inopia, gravius rationabili responderunt; et perissent ad unum ni comes orientis
tunc Honoratus fixa constantia restitisset.
Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus,
amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium
semper adsit, cunctatio absit; consilium vero dare audeamus libere. Plurimum in
amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad
monendum non modo aperte sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae
pareatur.
Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia
sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in
amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim? Africanus indigens
mei? Minime hercule! ac ne ego quidem illius; sed ego admiratione quadam
virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla, quam de meis moribus
habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates
multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi
profectae.
Post haec Gallus Hierapolim profecturus ut expeditioni specie tenus adesset,
Antiochensi plebi suppliciter obsecranti ut inediae dispelleret metum, quae per
multas difficilisque causas adfore iam sperabatur, non ut mos est principibus,
quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam
statuit vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae
Theophilum prope adstantem ultima metuenti multitudini dedit id adsidue
replicando quod invito rectore nullus egere poterit victu.
Quo cognito Constantius ultra mortalem modum exarsit ac nequo casu idem Gallus
de futuris incertus agitare quaedam conducentia saluti suae per itinera
conaretur, remoti sunt omnes de industria milites agentes in civitatibus
perviis.

You might also like