You are on page 1of 3

Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad diligendum, quippe cum propter

virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est qui C.
Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit? quis
autem est, qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit? Cum duobus ducibus
de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis
alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.

Constituendi autem sunt qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi. De quibus tres video
sententias ferri, quarum nullam probo, unam, ut eodem modo erga amicum adfecti simus, quo erga
nosmet ipsos, alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter
aequaliterque respondeat, tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.

Procedente igitur mox tempore cum adventicium nihil inveniretur, relicta ora maritima in Lycaoniam
adnexam Isauriae se contulerunt ibique densis intersaepientes itinera praetenturis provincialium et
viatorum opibus pascebantur.

Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit; nam et
complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat
eloquentiam, non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque satisfacit, et
quidem locis pluribus. sed quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus.

Eo adducta re per Isauriam, rege Persarum bellis finitimis inligato repellenteque a conlimitiis suis
ferocissimas gentes, quae mente quadam versabili hostiliter eum saepe incessunt et in nos arma
moventem aliquotiens iuvant, Nohodares quidam nomine e numero optimatum, incursare
Mesopotamiam quotiens copia dederit ordinatus, explorabat nostra sollicite, si repperisset usquam
locum vi subita perrupturus.

Quod si rectum statuerimus vel concedere amicis, quidquid velint, vel impetrare ab iis, quidquid
velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res vitii; sed loquimur de iis amicis qui ante
oculos sunt, quos vidimus aut de quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc
numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime qui ad sapientiam proxime
accedunt.

Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem cum se inpares nostris fore
congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam diu
quidem intactam sed timore populationum et caedium, milite per omnia diffuso propinqua, magnis
undique praesidiis conmunitam.

Mensarum enim voragines et varias voluptatum inlecebras, ne longius progrediar, praetermitto illuc
transiturus quod quidam per ampla spatia urbis subversasque silices sine periculi metu properantes
equos velut publicos signatis quod dicitur calceis agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios
globos post terga trahentes ne Sannione quidem, ut ait comicus, domi relicto. quos imitatae
matronae complures opertis capitibus et basternis per latera civitatis cuncta discurrunt.

Primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius ob nominum gentilitatem oppressi. praediximus
enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis appellatos fabricarum culpasse tribunos ut
adminicula futurae molitioni pollicitos.

Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia,
veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio!
Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum satietates; veterrima quaeque, ut ea vina,
quae vetustatem ferunt, esse debet suavissima; verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis
simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.

Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores obseratis undique portarum aditibus,
propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se
proripuisset interius, multitudine missilium sterneretur et lapidum.

Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec
ratione habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum fidem atque hominum! qui velit, ut
neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium
rerum abundantia vivere? Haec enim est tyrannorum vita nimirum, in qua nulla fides, nulla caritas,
nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus
amicitiae.

Quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat. Numne, si
Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt? num Vecellinum
amici regnum adpetentem, num Maelium debuerunt iuvare?

Ultima Syriarum est Palaestina per intervalla magna protenta, cultis abundans terris et nitidis et
civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem sed sibi vicissim velut ad perpendiculum
aemulas: Caesaream, quam ad honorem Octaviani principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim
et Neapolim itidemque Ascalonem Gazam aevo superiore exstructas.

Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis circumcluditur
fere trecentis, circummurana pertulit bella, deinde aetatem ingressus adultam post multiplices
bellorum aerumnas Alpes transcendit et fretum, in iuvenem erectus et virum ex omni plaga quam
orbis ambit inmensus, reportavit laureas et triumphos, iamque vergens in senium et nomine solo
aliquotiens vincens ad tranquilliora vitae discessit.

Nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum adorti sunt Montium primum, qui divertebat in
proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis divaricaturn
sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.

Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus
mortisque metu admoto turpi confessione cogitatorum socium, quae nulla erant, fuisse firmavit cum
nec vidisset quicquam nec audisset penitus expers forensium rerum; Eusebius vero obiecta fidentius
negans, suspensus in eodem gradu constantiae stetit latrocinium illud esse, non iudicium clamans.

Ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat? Quae
illi, exhausti sumptibus bellisque maximis, cum omnis Mithridaticos impetus totumque Pontum
armatum affervescentem in Asiam atque erumpentem, ore repulsum et cervicibus interclusum suis
sustinerent, tum, inquam, Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornanemta sanctissime
custodita tenuerunt.

Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet; illud potius
praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare
inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Quin etiam si minus felices in diligendo
fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.

Apud has gentes, quarum exordiens initium ab Assyriis ad Nili cataractas porrigitur et confinia
Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores seminudi coloratis sagulis pube tenus amicti,
equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa se raptantes, in tranquillis vel
turbidis rebus: nec eorum quisquam aliquando stivam adprehendit vel arborem colit aut arva
subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta sine lare sine
sedibus fixis aut legibus: nec idem perferunt diutius caelum aut tractus unius soli illis umquam placet.

You might also like