You are on page 1of 3

Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus.

Hoc quidem est nimis


exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. Divitior mihi
et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte, ne plus reddat quam acceperit;
neque enim verendum est, ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut ne plus aequo quid in
amicitiam congeratur.
Quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat. Numne, si
Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt? num Vecellinum
amici regnum adpetentem, num Maelium debuerunt iuvare?
Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex vicario et coniux eius
Maxima nomine, questi apud Olybrium ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis
petitam adseverantes inpetrarunt ut hi, quos suspectati sunt, ilico rapti conpingerentur in vincula,
organarius Sericus et Asbolius palaestrita et aruspex Campensis.
Novo denique perniciosoque exemplo idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum
ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis
vesperi per tabernas palabatur et conpita quaeritando Graeco sermone, cuius erat inpendio gnarus,
quid de Caesare quisque sentiret. et haec confidenter agebat in urbe ubi pernoctantium luminum
claritudo dierum solet imitari fulgorem. postremo agnitus saepe iamque, si prodisset, conspicuum se
fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur. et haec
quidem medullitus multis gementibus agebantur.
Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam, quod cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et
furoris inpulsu Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit
rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum calcibus incessens et pugnis conculcans seminecem
laniatu miserando discerpsit. post cuius lacrimosum interitum in unius exitio quisque imaginem
periculi sui considerans documento recenti similia formidabat.
Accenderat super his incitatum propositum ad nocendum aliqua mulier vilis, quae ad palatium ut
poposcerat intromissa insidias ei latenter obtendi prodiderat a militibus obscurissimis. quam
Constantina exultans ut in tuto iam locata mariti salute muneratam vehiculoque inpositam per regiae
ianuas emisit in publicum, ut his inlecebris alios quoque ad indicanda proliceret paria vel maiora.
Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo se metui putet? Coluntur tamen simulatione
dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum intellegitur quam fuerint
inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, tum exsulantem se intellexisse quos fidos
amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.
Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi
nihil sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos,
quos nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque,
Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat
umquam controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.
Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem. hanc nobilitat Antiochia, mundo cognita
civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita adfluere copiis et internis, et Laodicia et Apamia
itidemque Seleucia iam inde a primis auspiciis florentissimae.
Quam ob rem circumspecta cautela observatum est deinceps et cum edita montium petere coeperint
grassatores, loci iniquitati milites cedunt. ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit
adsidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela, quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu
inertium trucidantur.
Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam ultra modum delatae dignitatis sese
efferens insolenter, vir quidem prudens et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore
liberalium doctrinarum minus quam nobilem decuerat institutus, quo administrante seditiones sunt
concitatae graves ob inopiam vini: huius avidis usibus vulgus intentum ad motus asperos excitatur
et crebros.
Hac ex causa conlaticia stipe Valerius humatur ille Publicola et subsidiis amicorum mariti inops
cum liberis uxor alitur Reguli et dotatur ex aerario filia Scipionis, cum nobilitas florem adultae
virginis diuturnum absentia pauperis erubesceret patris.
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis consarcinantibus
insidias graves apud Constantium, cetera medium principem sed siquid auribus eius huius modi
quivis infudisset ignotus, acerbum et inplacabilem et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque praemiatrix
aliquotiens operatur Adrastia atque utinam semper quam vocabulo duplici etiam Nemesim
appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo
superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis,
quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia
despectare terrena.
Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere, moriendi autem
sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur, videtis;
hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque
viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a
patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto
dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.
Orientis vero limes in longum protentus et rectum ab Euphratis fluminis ripis ad usque supercilia
porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus, dextra pelagi fragoribus patens, quam
plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis
obitum successorio iure teneret regna Persidis, efficaciae inpetrabilis rex, ut indicat cognomentum.
Ideo urbs venerabilis post superbas efferatarum gentium cervices oppressas latasque leges
fundamenta libertatis et retinacula sempiterna velut frugi parens et prudens et dives Caesaribus
tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit.
Post haec Gallus Hierapolim profecturus ut expeditioni specie tenus adesset, Antiochensi plebi
suppliciter obsecranti ut inediae dispelleret metum, quae per multas difficilisque causas adfore iam
sperabatur, non ut mos est principibus, quorum diffusa potestas localibus subinde medetur
aerumnis, disponi quicquam statuit vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed
consularem Syriae Theophilum prope adstantem ultima metuenti multitudini dedit id adsidue
replicando quod invito rectore nullus egere poterit victu.
Utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius angustus et tener,
quicquid increpuisset, ad salutis suae dispendium existimans factum aut cogitatum, insontium
caedibus fecit victoriam luctuosam.
Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes quicquid
inveniri poterat momento temporis parvi vastabant milvorum rapacium similes, qui si praedam
dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, aut nisi impetraverint, non inmorantur.

You might also like