You are on page 1of 2

Post haec indumentum regale quaerebatur et ministris fucandae purpurae tortis confessisque

pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam inductus est ut appellant
Christiani diaconus, cuius prolatae litterae scriptae Graeco sermone ad Tyrii textrini praepositum
celerari speciem perurgebant quam autem non indicabant denique etiam idem ad usque
discrimen vitae vexatus nihil fateri conpulsus est.

Duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat
casus, et Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico
vigore, discessit.

At nunc si ad aliquem bene nummatum tumentemque ideo honestus advena salutatum


introieris, primitus tamquam exoptatus suscipieris et interrogatus multa coactusque mentiri,
miraberis numquam antea visus summatem virum tenuem te sic enixius observantem, ut
paeniteat ob haec bona tamquam praecipua non vidisse ante decennium Romam.

Sed (saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia) querebatur, quod
omnibus in rebus homines diligentiores essent; capras et oves quot quisque haberet, dicere
posse, amicos quot haberet, non posse dicere et in illis quidem parandis adhibere curam, in
amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos qui ad
amicitias essent idonei, iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi; cuius
generis est magna penuria. Et iudicare difficile est sane nisi expertum; experiendum autem est
in ipsa amicitia. Ita praecurrit amicitia iudicium tollitque experiendi potestatem.

Restabat ut Caesar post haec properaret accitus et abstergendae causa suspicionis sororem
suam, eius uxorem, Constantius ad se tandem desideratam venire multis fictisque blanditiis
hortabatur. quae licet ambigeret metuens saepe cruentum, spe tamen quod eum lenire poterit
ut germanum profecta, cum Bithyniam introisset, in statione quae Caenos Gallicanos appellatur,
absumpta est vi febrium repentina. cuius post obitum maritus contemplans cecidisse fiduciam
qua se fultum existimabat, anxia cogitatione, quid moliretur haerebat.

Mox dicta finierat, multitudo omnis ad, quae imperator voluit, promptior laudato consilio
consensit in pacem ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius
in malis tantum civilibus vigilasse, cum autem bella moverentur externa, accidisse plerumque
luctuosa, icto post haec foedere gentium ritu perfectaque sollemnitate imperator Mediolanum ad
hiberna discessit.

Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia,
veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine
dubitatio! Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum satietates; veterrima
quaeque, ut ea vina, quae vetustatem ferunt, esse debet suavissima; verumque illud est, quod
dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.

Harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. Nec enim illa prima vera est, ut, quem ad
modum in se quisque sit, sic in amicum sit animatus. Quam multa enim, quae nostra causa
numquam faceremus, facimus causa amicorum! precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in
aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum
fiunt honestissime; multaeque res sunt in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt
detrahique patiuntur, ut iis amici potius quam ipsi fruantur.

Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haut ita dudum
alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium
inpendio paucis sine respiratione ulla extrusis, tenerentur minimarum adseclae veri, quique id
simularunt ad tempus, et tria milia saltatricum ne interpellata quidem cum choris totidemque
remanerent magistris.

Hac ex causa conlaticia stipe Valerius humatur ille Publicola et subsidiis amicorum mariti inops
cum liberis uxor alitur Reguli et dotatur ex aerario filia Scipionis, cum nobilitas florem adultae
virginis diuturnum absentia pauperis erubesceret patris.

Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum
propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis
quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc
quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa.
Amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. Nam
utilitates quidem etiam ab iis percipiuntur saepe qui simulatione amicitiae coluntur et
observantur temporis causa, in amicitia autem nihil fictum est, nihil simulatum et, quidquid est,
id est verum et voluntarium.

Soleo saepe ante oculos ponere, idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum
imperatorum, omnis exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnis clarissimorum
regum res gestas, cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec
varietate regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri; nec
vero disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam potuisse peragrari, quam tuis non dicam
cursibus, sed victoriis lustratae sunt.

Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais,
sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam cum
utroque vestrum loquar, sic habetote.

Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio
spoliari, itineribus interiectis permutatione iumentorum emensis venit Petobionem oppidum
Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit comes,
qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus milites ducens, quos beneficiis
suis oppigneratos elegerat imperator certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.

Etenim si attendere diligenter, existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis,
iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse, cui, utrum vellet, liceret,
nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis
acerbo odio niteretur. Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti meo necessario,
ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. Si voluit accusare,
pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. Ceteris non modo nihil
ignoscendum, sed etiam acriter est resistendum.

Illud autem non dubitatur quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium Roma,
ingenuos advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis
multiformibus officiis retentabant.

Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit; nam et
complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si
afferat eloquentiam, non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque
satisfacit, et quidem locis pluribus. sed quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus.

Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum
mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt.
atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille quidem
utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus,
conferebamus, neque erat umquam controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.

Alii summum decus in carruchis solito altioribus et ambitioso vestium cultu ponentes sudant sub
ponderibus lacernarum, quas in collis insertas cingulis ipsis adnectunt nimia subtegminum
tenuitate perflabiles, expandentes eas crebris agitationibus maximeque sinistra, ut longiores
fimbriae tunicaeque perspicue luceant varietate liciorum effigiatae in species animalium
multiformes.

Advenit post multos Scudilo Scutariorum tribunus velamento subagrestis ingenii persuasionis
opifex callidus. qui eum adulabili sermone seriis admixto solus omnium proficisci pellexit vultu
adsimulato saepius replicando quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid
per inprudentiam gestum est remissurus ut mitis et clemens, participemque eum suae
maiestatis adscisceret, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae
poscebant.

You might also like