You are on page 1of 3

Trucs2

Sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel uxoriae
condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset. Quod si qui longius in
amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent; pestem
enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque
honoris certamen et gloriae; ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse.
Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali secreto nullo citerioris vitae ministro praesente
paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao referente aut Marcio, quondam vatibus
inclitis, postridie disceret imperator. ideoque etiam parietes arcanorum soli conscii timebantur.
Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta; caedes relinquo; libidines
praetereo, quarum acerbissimum extat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad
iustum odium imperii nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte
voluntaria necessariam turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima sint,
sed quia nunc sine teste dico.
Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni, neque
haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus.
Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi
cognatione quadam inter se continentur.
Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis imosque pedes Cassii montis illius celsi
praetermeans funditur in Parthenium mare, Gnaeus Pompeius superato Tigrane regnis Armeniorum
abstractas dicioni Romanae coniunxit.
Et eodem impetu Domitianum praecipitem per scalas itidem funibus constrinxerunt, eosque
coniunctos per ampla spatia civitatis acri raptavere discursu. iamque artuum et membrorum divulsa
conpage superscandentes corpora mortuorum ad ultimam truncata deformitatem velut exsaturati
mox abiecerunt in flumen.
Haec subinde Constantius audiens et quaedam referente Thalassio doctus, quem eum odisse iam
conpererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius adiumenta paulatim illi subtraxit,
sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret,
solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum cum Scutariis et Gentilibus, et
mandabat Domitiano, ex comite largitionum, praefecto ut cum in Syriam venerit, Gallum, quem
crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores obseratis undique portarum aditibus,
propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se
proripuisset interius, multitudine missilium sterneretur et lapidum.
Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor levitate paucorum incondita, ubi nati sunt non
reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis ad errores lapsorum ac lasciviam. ut enim
Simonides lyricus docet, beate perfecta ratione vieturo ante alia patriam esse convenit gloriosam.
Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam.
Neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animadvertere poteratis, pudor
patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. Vellem aliquis ex vobis robustioribus
hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus
istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius, quod et pudor tuus moderatur orationi
meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo.
Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. Saepe enim excellentiae quaedam sunt, qualis
erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam
Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis, Q. vero Maximum fratrem, egregium
virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat
suosque omnes per se posse esse ampliores volebat.
Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille
quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnes tuos ad
honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius L. non
potuit. Quod si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit
sustinere.
Quod opera consulta cogitabatur astute, ut hoc insidiarum genere Galli periret avunculus, ne eum ut
praepotens acueret in fiduciam exitiosa coeptantem. verum navata est opera diligens hocque dilato
Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabillona aurum secum perferens, quo per turbulentos
seditionum concitores occultius distributo et tumor consenuit militum et salus est in tuto locata
praefecti. deinde cibo abunde perlato castra die praedicto sunt mota.
Procedente igitur mox tempore cum adventicium nihil inveniretur, relicta ora maritima in
Lycaoniam adnexam Isauriae se contulerunt ibique densis intersaepientes itinera praetenturis
provincialium et viatorum opibus pascebantur.
Sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam, quoniam uni praeter se inusta sit,
putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum expectet, praesertim cum
in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit,
ignominia senatus.
Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in conplicandis negotiis artifex dirus, unde
ei Catenae inditum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc defensantem ad
sortem periculorum communium traxit. et instabat ut eum quoque cum tribunis et aliis pluribus ad
comitatum imperatoris vinctum perduceret: quo percitus ille exitio urgente abrupto ferro eundem
adoritur Paulum. et quia languente dextera, letaliter ferire non potuit, iam districtum mucronem in
proprium latus inpegit. hocque deformi genere mortis excessit e vita iustissimus rector ausus
miserabiles casus levare multorum.
Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis qui in honoribus reque publica versantur; ubi
enim istum invenias qui honorem amici anteponat suo? Quid? Haec ut omittam, quam graves, quam
difficiles plerisque videntur calamitatum societates! Ad quas non est facile inventu qui descendant.
Quamquam Ennius recte.
Dum haec in oriente aguntur, Arelate hiemem agens Constantius post theatralis ludos atque
circenses ambitioso editos apparatu diem sextum idus Octobres, qui imperii eius annum
tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans, siquid dubium deferebatur aut falsum,
pro liquido accipiens et conperto, inter alia excarnificatum Gerontium Magnentianae comitem partis
exulari maerore multavit.
Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec
ratione habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum fidem atque hominum! qui velit, ut
neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium
rerum abundantia vivere? Haec enim est tyrannorum vita nimirum, in qua nulla fides, nulla caritas,
nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus
amicitiae.
Duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat casus,
et Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico vigore,
discessit.

You might also like